EPISTOLA CLIX.—AD ROBERTUM FILIUM ÆGIDIÆ. [A.D. 1166.] Roberto filio Egidiæ. A gratiarum mihi incipiendum est actione, nisi et conscientiam et famam velim ingratitudinis vitio deturpare. Hoc enim multipliciter promeruisti, multum quidem in persona mea, sed maxime in fraterculo nostro, cujus prædicaris communicare necessitatibus, et eas supportare ut tuas, et ut eis communicent alios animare. Nosti enim illud apostoli Petri, Si ut Christianus quis patitur, non erubescat, sed glorificet Dominum, hæc est enim gratia apud Ipsum. Certus es autem, ut arbitror, quoniam iste noster fraterculus non patitur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut appetitor alienorum, et hoc ipsum, ut audio, per te aliis innotescit, ad consolationem quidem nostram, sed gloriam eorum et salutem, qui ei officia humanitatis impendunt. Gratias itaque interim maximas tibi agit affectus meus, dum aliud non permittit facultas exulantis, auctore Domino, quandoque maximas exhibiturus effectu. Precor autem ut in humanitate quam incepisti ad fratrem meum laudabiliter perseveres, quia quod vestræ subtrahitur facultati, tibi a bonorum omnium retributore supplebitur. Valete. EPISTOLA CLX.—AD MAG. GAUF. DE S. EDMUNDO. [A.D. 1166.] Magistro Gaufrido de sancto Edmundo. Precor, reverendissime, ut innocentiæ meæ patrocinium præstes adversus, vel apud illos, apud quos Deo teste gratis periclitatur, et apud quos meipsum posse præstare patrocinium efficacissimum confidebam, et adhuc quidem non diffido, si tamen amicis nostris et dominis veritas innotuerit. Causa autem hæc est. Suggestum est domino Norwicensi, et Magistro Nicolao me a Senonis scripsisse Benedicto de Bedigeham litteras adversus honorem et utilitatem, et pacem et securitatem eorum, quas quidem non possem scribere sine dispendio conscientiæ et vota proditoris. Exscriptum earum mihi transmisit frater meus, et ego remitto tibi. Dominum in animam meam judicem et testem invoco, quia nec ego illas scripsi, nec est in conscientia mea quis scripserit. Plus dico sub eadem adjuratione testificans, quia neque de mandato modo, neque de conscientia aut voluntate, aut ratihabitione conceptæ aut scriptæ sunt. Adhuc amplius dicam: ita Deus reducat me in terram nativitatis meæ, et tuo et aliorum amicorum concedat frui visu, et alloquio, sicut numquam in vita mea jam dicto Benedicto, ut ex certissima conscientia loquor, vel istas vel alias meminerim litteras misisse. Adjicio ad hæc quia quum potui me pro Nicolao totis viribus Benedicto opposui. Sed fortasse Benedictus ipse me litterarum laudavit auctorem. Numquid verbo ejus credi debuit, qui sicut mihi adversario suo gratiam detrahere studuit amicorum, ita illis meum subtrahi desiderabat obsequium? Utique callide circumvenit credulos hostes suos, ut literarum falsus citaretur auctor, et non caveretur verus, sed efficacius læderet non suspectus. Si tamen calumniator meus Benedictus, aut alius me velit arguere, procedat, et palam arguat, et nisi meam defendero innocentiam, absque contradictione concedo me proditoris pœna puniendum. Quod si innocentia mea claruerit, quæso ne antiqui amici et domini gratiam debitam subtrahant innocenti: si vero criminator meus tacendo detrahere maluerit, quam palam arguere, precor ut purgatione, quæ dominis meis placuerit, accepta, habeatur absolutus. Nec hoc dixerim, ut ab eis emolumentum temporale expectem, cui jam per triginta mensium curricula exulanti sufficit liberalitas Christi, qui et cœli pascit volatilia, et lilia vestit agrorum. Inquis ergo, quid petis? sane quod illis magis quam mihi prosit, antiquam et debitam in Domino caritatem: eos enim auctore Christo diligam quamdiu vixero, velint nolint. Quod si illi diligere noluerint diligentem se, cras respondebit mihi justitia mea, si quid in monte Dominus videbit. Sed dicit Nicolaus meus, ut audio, quod stilus meus est: ego plane illum meum esse non credo, Dominusque mihi testis est, quod magis doleo, quod soliditas ejus tantæ falsitatis admisit suspicionem facilem; quam ex jactura quam ex multis diebus perpessus sum. Non enim erat leviter amplectenda occasio ut ab amico discederet, præsertim tempore isto. Ego, liberante me cordium inspectore, facile evadam. Et utinam ipse de levitate judicii adversus amicum innocentem, non facile turpitudinis incurrat notam. EPISTOLA CLXI.—AD MAGISTRUM NICOLAUM. [A.D. 1166.] Magistro Nicolao. Diu quidem a scriptitationibus, quas tibi mittere consueveram continui calamum: sed eo magis fervet affectus. Nam et dolor plerumque immoderatus affectatas suspendit lacrimas, eoque magis cruciat animum in exulceratæ mentis clausus angustiis, quo diutius egrediendi et diffundendi se et prodeundi in lucem libertas denegatur. Nec hoc dixerim tanquam inundantis procellæ subactus impetu, quum philosophia docente didicerim, quod sicut male cuncta ministrat impetus, ita vigor ejus diuturnus esse non potest, impulsus turbine surgente ab insperato, subito cuncta confundit, sed in momento disparet, sed fere ante deficit quam languescat. Quum ergo figura hujus mundi pertranseat velut umbra, et momento turbinis, ut fumus evanescat in conspectu philosophantium, et magis constet ex fide Christianorum, quonam pacto in prosperis vel adversis, sapienti aliquid videbitur esse diuturnum. Quod autem momentaneum est, cujus philosophantis animum dejiciet vel extollet? Mihi itaque persuasum est quod vitare non possum æquanimiter sustinere, et ubi me conscientia non remordet, gaudere in tribulationibus et in rapina bonorum, divinæ dispensationi gratias dare. Sed licet me super injuriis et damnis illatis tristitia non absorbeat, moveor tamen quod amicos videre non licet, quod grata benevolorum colloquia subtrahuntur, quod eorum quæ mihi essent ex officio gerenda, denegatur materia et facultas: super his, inquam, moveor, moveor inquam super his; sed super afflictione Ecclesiæ longe amplius moveor, et in turbatione ami- corum, quam continuis fere diebus audio, concutiuntur omnia viscera mea; verum nulla doloris causa valentior aut violentior est quam hæc: quoniam vis turbinis hujus quorumdam mentibus, de quibus confidebam, et qui videbantur aliquid esse, excussit, ut operum testimonio convincitur, caritatem. Et hoc est, amicissime, quod in auribus tuis, quem illis dissimilem opinor, deploro, quod colorem optimum video immutatum, et argentum fidelium versum esse in scoriam. Quæris fortasse unde ista conjiciam. Ad quod ego: Ex eo hæc non conjicio, sed convinco, quod quum multos amicos habuerim in prosperis constitutus, vix unus et alter inventi sunt, qui in adversis, ut credunt, positum, aut velint aut audeant salutare: verumtamen si salutationis mihi impertitæ spes iis damnosa erat futura, malo, dum tamen caritas non periclitetur, ut a periculosis desistant, quam occasione mei periclitentur. Sed fortasse meas recipere litteras criminosum est, et sic potero cohiberi ne scribam, verum Domino auctore, ut amicos, et etiam minus diligentes, aut omnino adversos non diligam, nullus poterit inhibere. Sed de his hactenus. De cætero precor, ut fratrem meum, qui et si non plenam gratiam, quam nunquam demeruit, pacem tamen domini regis adeptus est, habeas commendatum, et domino meo episcopo Norwicensi commendes: et quoniam mihi tres marcas de præsenti festo Sancti Joannis reddere non auderet, precor ut eas quocumque voluerit nomine transferat in fratrem meum, quia quicquid ei boni fecerit, gratius acceptabo, quam si mihi in propria persona esset exhibitum. EPISTOLA CLXII.—AD HENRICUM BAIOCENSEM ELECTUM. [A.D. 1166.] Domino Henrico electo Baiocensi. Gaudeam magis an doleam de verbo isto quod factum est de nobis a Domino, fere incertum est, etiam mihi diutius deliberanti. Quum enim subvectionem vestram præsertim de bonis meritis procedentem intueor, divinæ dispensationi congratulor, et virtutibus quas a primæva ætate vestra velut in altero patriarcha Jacob succrescentes et proficientes amplectebatur, et ut omnino nescirent defectum, eas continuæ orationis et quotidianæ benedictionis auxilio roborabat. Sed quum ex alio latere illa, quæ quondam fuit inclyta Saresberiensis ecclesia velut orbata suo sole se menti ingerit, et clerus occurrens mœstus lacrimabili voce ingeminat, Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus, cur nos deseris, aut cui nos desolatos relinquis? et in hunc modum plura multiplicans, quæ facilius est cogitare, quam scribere; lachrimas continere non possum quin lugeam cum lugentibus, et participatione doloris matris meæ Saresberiensis ecclesiæ, moram geram; quum cogito de successore, competitorum turba concurrit, sed si quis sit quem animus meus conjicit alios præcessurum, decessoris habita collatione, perinde habetur, ac si Phaeton currus paternos usurpet. Cujus ergo tam ferreum pectus est, ut continere lacrimas possit? Et profecto conceptum de promotione vestra gaudium emergens ab ecclesiæ desolatione tristitia absorberet, nisi Ethicus animo intimaret, quia “suis incommodis angi, non amici, sed se amantis est.” Itaque animo consolatus adquiesco, et gratias ago Deo, qui solus potens est, et splendore vestro ad gloriam suam, et aliud regnum voluit illustrare. Verum quia nunc a partibus nostris receditis, precor attentius, ut ante discessum vestrum mihi semper, et ubique vestro pacem reformare studeatis, et fratri meo. Novit enim Dominus quia hanc indignationem me promeruisse non credo. Providete itaque, pater, si placet, in quo calculo relinquitis amicos vestros. EPISTOLA CLXIII.—AD ROBERTUM PRIOREM MERTONENSEM. [A.D. 1166.] Priori Meritonæ. Gratias ago vobis, quod, sicut ex litteris vestris, et plurimorum relatione didici, mei sollicitudinem geritis, et spero quod per misericordiam Dei mihi proderit sollicitudo vestra. Credo jam profuisse, et vestris et amicorum ascribo precibus, quod mihi prospere cesserunt omnes dies peregrinationis meæ. Et quia me vestrum semper et ubique reputo, precor attentius, ut pro me intercedatis ad Dominum, ne me supra id quod possum tentari patiatur, sed cum tentatione proventum faciam: quando, et quomodo sibi visum est, si tamen hoc visum fuerit, me reducat in terram nativitatis meæ sine dispendio conscientiæ et famæ, et conceptam indignationem domini regis, qui me, Domino et conscientia teste, gratis diu persequutus est, et adhuc persequitur, mitiget. Parcat illi Deus, et non sinat ut procella turbinis hujus ab animo meo excutiat caritatem. Confido autem quod dominus Londoniensis et archidiaconus Pictaviensis, si opportunitatem viderint, agent de pace mea. Nec diffido de Ricardo de Luci. Precor itaque ut et vos, si opportunitatem videritis, istos pro me sollicitetis, quatenus tamen ecclesiæ vestræ non credideritis obfuturum. Si autem homines interpellare tutum non fuerit, Dominum quæso devotius exoretis, ut gressus meos dirigat in semitis suis; potens enim est ubique locorum mihi patriam facere, et quicquid aufertur domi, peregre salubriter compensare.