EPISTOLA CLIV.—AD ROBERTUM PRIOREM MERITONENSEM. [A.D. 1166.] Roberto Priori Meretoniæ. Ubi humanum consilium deficit, ex necessitate confugitur ad divinum, quod, ut opinor, nulla via facilius aut felicius obtinetur, quam si amici Dei illud precibus studeant obtinere, quod culpa patrocinio indigentium demeretur. Ego quidem exulo et proscriptus sum, et quod ad hominem, alterutrius poenæ justam causam non video, licet apud Dominum me acerbiora meruisse conscius sum, et fortassis peccatis meis exigentibus evenit, ut his et flagellis acerbioribus feriar, et tamen causam percussionis ignorem. Eo autem magis timenda sunt judicia Dei, quo de occultiori justitia et secretiori ratione proveniunt. Est autem pœna duplex, quum et ipsa sentitur, et causa ignoratur. Si tamen divinæ miserationis est, ut me pro justitia pati velit, gratissimum habeo, certus quoniam ita amicos beare censuerit, quia per multas tribulationes itur ad regnum. Fateor me Ecclesiæ Dei servasse fidem, et archiepiscopo meo, ut oportuit, fideliter obedisse: nec me, Domino auctore, unquam servatæ fidei aut obedientiæ pœnitebit. Spero autem quod et archiepiscopus vester recto calle Patrum sequens vestigia per viam mandatorum Dei pergit ad vitam. Unde paternitati vestræ, et dominis, et fratribus vestris, quanta possum de votione, supplico, quatenus agonem nostrum Domino precibus commendetis, ut si in invio sumus, reducamur ad viam, si in via, quod utique credimus, proficiamus et perducamur ad vitam. Nihil enim nobis aliud necessarium est, nisi ut Domino placeat causa nostra. EPISTOLA CLV.—AD BALDWINUM ARCHID. EXONIENSEM. [A.D. 1166.] Joan. Saresb. Baldewino archidiacono Exoniensi. Licet a multis retro temporibus dilectioni vestræ obnoxius tenear, tamen vestræ sinceritatis non tam frequens quam jugis sollicitudo devotionem meam sibi reddit indies arctius obligatam. Quem enim non promereatur in adversis infatigata et indeficiens fides, cujus pectus non succendit et inflammat in periculis et conflatorio tentationum, caritas incorrupta, officiosa, et supereminens? Quod in vobis commendo, in me multum expertus sum, sed in fratre meo magis experior: nam sortem ejus mea reputo duriorem, nisi quod mea et illius ex animo sunt communia, et sic eadem conditio est. Gravius tamen exulat, qui domi exulat Sicut enim in civitate sua florere gloriosum est, et jucundum nobilitari in patria, ita apud suos egere, aut vilescere calamitosum est. Minoris namque erubescentiæ est apud extraneos mendicare. Nonnullus autem, imo et multus est usus adversitatis hujus, utrique nostrum, per quam et nos nobis, et mundus, et fidelius et familiarius innotescit. Tandem enim discimus, quod a multis temporibus audieramus, et scriptum est a seculis multis, Qui in prosperis amicus non apparet, in adversis non latet inimicus. Ergo, dilectissime, in procella turbinis hujus larvam quisque deposuit quam induerat, et fallaces abstersit fucos, et suum ostendit vultum facie revelata. Unde quia fidei et caritatis vestræ faciem in vestra, quæ videtur, tribulatione, eandem quidem cernimus, sed utique clariorem et illustriorem, eam jure et merito amplius approbamus, et ut ei condigne respondeatur a nobis crebris suspiriis optamus, et maximo desiderio: et quidem interim respondemus affectu, Deus autem caritas nostræ caritati proculdubio respondebit effectu, ut juxta quod promisit, mensuram bonam et coagitatam, et supereffluentem refundat in sinum vestrum. In qua autem conditione versetur causa vestra, domino episcopo scripsi, et exinde quæ circa nos sunt nobis plenius innotescent: precor itaque ut peregrinationem nostram vestris et sanctorum qui apud vos sunt orationibus adjuvetis, ne deficiat fides nostra, aut aliquid faciamus ad turbinem hujus procellæ, unde Dominus offendatur, sed quod suum est faciat, cum tentatione etiam proventum: et quidem jam cœpi, quia et devotionem contulit pro justitia patiendi, et acerbitatem mitigavit exilii: levius enim est modo quam fuit die prima. Numquid enim aliquid defuit nobis? nonne enim plures habemus modo notos et familiares, et qui amorem quem profitentur, officiorum et beneficiorum exhibitione declararunt? Afferunt ergo ad amoris comprobationem testimonium majus Joanne: opera enim quæ ipsi faciunt testimonium perhibent de eis. EPISTOLA CLVI.—AD RICARDUM FRATREM SUUM. [A.D. 1166.] R. Fratri suo. Tibi perpaucis scripsi, quia statum meum tam ex litteris domino episcopo missis, quam ex ipsa voce latoris agnosces. Quum vero quid relatu dignum emerserit, illud tibi significare non differam. Tu vero interim consilium et voluntatem domini episcopi et M[agistri] B[aldwini] Archidiaconi diligenter explora, et animum aliorum amicorum, ut ex his auctore Domino aut rescribas, aut exequaris quod maxime videbitur expedire. Nec super meo movearis exilio, sed memento quia nihil intulimus in hunc mundum, sed nec efferemus quidem. Deus causam justificet, quoniam et ego confido justam esse, quia conditio mea non modo mihi tolerabilis est; sed jucunda, præsertim quum ad causam respicio: nec dico quin amariora meruerim, sed illa mihi a persequutore non opponuntur, sed peccatum punitur. Flagellum purgationis meæ gratanter excipio, si probatur patientia, spero quia proficiet ad coronam: si sic ut superbia conteratur affligor, scio quia devota humilitas conscendit ad gloriam. Constat autem quod omne flagellum prodest patienti, quod ad contemptum mundi et virtutum exercitia reddit animum proniorem. Si enim indurat animum acerbioris gehennæ stimulus, opinio brutorum hominum est merita ex eventibus esse pensanda, quum justi sint impiis in derisum et similitudinem improperii; sed expecta modicum et . . . . etiam respectus eorum et interim non est pax impiis; et æquissimo Dei judicio persecutores justitiæ a se invicem colluduntur, prosternuntur, confringuntur et pereunt. Justus autem etiam dormiens de inimicis suis tanto gloriosius, quanto innocentius triumphabit. Quis speravit in Domino, et derelictus est? quaretur ab initio temporis, sed nec in novissimo dio poterit reperiri. EPISTOLA CLVII.—AD ROGERUM DE SIDEBERIA. [A.D. 1166.] Rogero de Sideberia, J. salutem, et ad optatum benedictionis fructum, omnes alio sine prævolantis, aut præcurrentis aut præpedientis obstaculo vel molestia feliciter prævenire. Spero, dilectissime, quia desiderium meum in hac re facile adimplebitur, nisi forte Ric. de Sideberia, juvenili alacritate, diligentiæ tuæ præripiat palmam. Sed si istud in mentem ejus venerit, Deus ei tantam lætitiæ et jucunditatis materiam tribuat, ut ei excutiat necessitas reddendi quod tibi juvenilis temeritas præripere moliebatur. Si tamen in hoc vel in aliud patrem fuerit imitatus, quod et pertinere videatur ad culpam, nos qui provectiores sumus ætate, et gradu, et similes nostri, corripiamus eum in spiritu lenitatis: considerantes nos an et ipsi quandoque tentati fuerimus. Nonne enim puero indulgendum est, si semel inclinatur in nocte, quum et justus in die septies cadat? quid si incessisset iter, quo alius non fuisset ingressus, si mater jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum: cur amodo sentiet pater angustias parturientis? Ergo hactenus puniatur, ut nostrum ‘benedicite’ usque ad præfinitum diem ei proclamare non liceat, nisi venia impetrata, dum tamen fructus benedictionis communicet. De cætero, de honore et amore, quem mihi exhibetis, et fratri meo, vobis gratias refero. Nam quod ei fit, mihi fieri arbitror, adeo et ut de velleribus ovium vestrarum in ipso calefacta reputem latera mea. EPISTOLA CLVIII.—AD ALFREDUM DE CERDA. [A.D. 1166.] Alfredo de Cerda. Tanto dilectioni vestræ ad pleniores gratiarum teneor actiones, quanto sinceriori et ferventiori caritate mei compassionem habuistis exilii, præsertim quum mea non præcesserint merita, licet semper affuerit voluntas promerendi. Et quia ad præsens et meritis vestris respondere non possum, interim meipsum obsequiis vestris promptissima voluntate devoveo, quandoque devotioni promptæ, auctore Domino, exhibiturus effectum. Deus autem proculdubio vestræ caritatis remunerabit officium, et licet nobis subtraxerit retribuendi facultatem, ipse cujus manus nec inops est, nec avara, nec impotens, benignitati vestræ quod ipsum decet respondebit, in misericordia uberi mensuram bonam et coagitatam, et supereffluentem refundens in sinum vestrum.