EPISTOLA CXLIV.—AD MAGISTRUM GAUFRIDUM DE SANCTO EDMUNDO. [A.D. 1166.] Joannes Gaufrido de Sancto Edmundo. Quum in solemnitate Paschali reformandæ mihi pacis gratia Andegavum profectus essem ad regem, ipsum ante Dominici corporis perceptionem per abbatem Sancti Victoris Parisiensis, et alios religiosos, feci diligentius conveniri super pace R. filii vestri, adhibitis etiam aliis amicis, de quorum fide in curia spem conceperam pleniorem: sollicitaveram enim antea super hoc virum optimum, et suis meritis mihi reverendum, Magistrum Walterium de Insula, et per ipsum alios patres quorum fides mihi videbatur esse sincerior. Rex autem et pro Dei religione, et intercedentium reverentia, respondit benignius: audito tamen quod ad dominium beati Edmundi res ista pertineret, Willelmum de Hastingis, per quem veritatem inquisivit, fecit acciri, ne quid per surreptionem diceretur ab ipso. Ille autem quatenus potuit et ausus est, benignius exposuit causam vestram. Præcepit ergo rex puerum ad se mitti, ut indultæ remissionis præsens reciperet litteras, quas ad regni officiales, ut de pace ipsius constaret, omnibus reportaret. Rediens itaque puerum cum festinatione, sicut Domino placuit, et nostra necessitas exigebat, ad Magistrum Galterium de Insula transmisi, cujus fidem et caritatem nobis exhibitam remuneret fundator ecclesiæ Christi, pro cujus fide et amore, sicut nobis conscientia testis est, læti, quandoquidem ita necesse est, damna, injurias, contumelias, et exilium sustinemus, certi quoniam fidelis est Dominus, qui non tentari nos patietur supra id quod possumus, sed de ipsa tentatione profectum salutis et anteactæ vitæ purgatione eliciet. De me loquor et quibusdam aliis, quos scio in hac tribulatione congratulari, ut crebro meditentur, et dicant ei: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, &c. Patimur enim per gratiam Dei, non ut adulteri aut homicidæ, non ut incendiarii aut sacrilegi, sed velut Christiani. Hanc fidem nostram insaniam reputat mundus, et constantiam fidei pertinaciam vocat, professionem veritatis et nota et nomine vanitatis inurit, cultum religionis appellatione hypocrisis aut superstitionis, aut alterius falsitatis dehonestare conatur, sed princeps Apostolorum aliter sentit et contrarium docet: Hæc est enim, ut ait, gratia apud Dominum, quia in hoc vocati estis a Christo, ut sequamini vestigia ejus. Sed et, si quid patimini propter justitiam, beati eritis. Aderit, dilecte mi, in brevi aderit arbiter conscientiarum et judex, cuique redditurus ut meruit, et tunc palam fiet, quicquid modo garriat mundus, qua mente quisque vixerit. Interim quæso tuis, et sanctorum quos nosti, me facias precibus adjuvari, ut, si in invio sum, quod non credo, me Christus via justorum reducat ad semitam: si in via sum, me per prospera vel adversa, ut sibi beneplacitum fuerit, perducat ad vitam. Si Magistrum Galterium videris, ei per te, et per amicos quantascumque poteris gratias referas, et maxime per comitem Gaufridum, quem diligit, et, si facultas affuerit, eum recipias, et ab aliis recipi facias tanquam angelum Domini, quoniam et ipse, ut arbitror, Dei minister est, et quantum licet in curia membra Christi multipliciter consolatur. Quos puer invenerit adjutores, quisve sit meus status, pro parte poterit judicare. Imputabisque fortunæ, non mihi, quod in eum humanitatem ampliorem non potui exercere. Utinam amicos amodo meliores inveniat! Ego profui quatenus tempora permittebant. Audio Magistrum Galterium juramento arctari, ut neque litteras, neque nuncios recipiat exulantium. Ex quo patet quam misera necessitas bonis viris immineat, quos non licet mandata Dominicæ legis, officia videlicet caritatis, implere. EPISTOLA CXLV.—AD BARTHOLOMÆUM EPISC. EXONIENSEM. [A.D. 1166.] Bartholomæo Exoniensi episcopo Joan. Saresber. Licet ex more scribentium ad amicos salutis votum pagina non prætendat, nihil tamen affectuosius est in votis, et orationibus meis, quam ut viæ vestræ jugiter prosperentur in Domino. Salutationem enim domino et patri debitam nequaquam suspendit defectus, aut immutatio caritatis, sed consulta dispensatio et officiorum, et omnium quæ recte geruntur ratio moderatrix. Dispensationis vero causa in propatulo est, ut eam omnino non oporteat, aut paucis expediat allegari. Nam insidiis domini regis dicunt omnia plena esse, ut bonis invicem colloquendi aut scribendi tutum non possit esse commercium. Nescio quid frivolum contra innocentiam molitur iniquitas, et urgente stimulo conscientiæ incessanter pungentis, et urentis, omnes suspectos habet et omnia; jure quidem et merito, quia pax impiis esse non debet, hostes suos justitia impugnante, et prævalente. Et profecto quod timet impius, veniet super eum, justusque de angustia liberabitur, quoniam os Domini loquutum est. Ad momentum turbinis adversus ecclesiam malitia debacchatur, et adversus Dominum videntur prævalere impii, quibus in brevi Christus, quem persequuntur, sic respondebit ad merita, ut præponderare videatur libra vindictæ, et quos potenter puniet, non tam examinare lance æquitatis, quam molis magnitudine prægravare. Non quidem quod injuriam inferat, sed quia sine mensura et modo peccantibus immensam et immoderatam ingeret pœnam. Nec opinetur quispiam me in longa tempora prophetare, licet oraculi divini sicut auctoritas, sic et fides perpetuetur, quum planum sit jam aliquatenus inchoatum esse judicium, imo executioni mandari sententiam. Nonne Teutonicus tyrannus, nominis sui fama nuper orbem perculerat, et fere subegerat regna vicina, et etiam imperium Græcorum terrore concusserat, ut magis deditionem quam confœderationem legationibus missis videretur offerre? sed ecce Domino auctore timetur minus, et qui ante tam vicinos quam remotissimos solo nutu terrebat princeps, Teutonicos suos ab injuriis cohibere non potest, qui solo verbo pacem gentibus ad arbitrium indicebat, et bella; nunc a suis et inter suos petitis et acceptis treugis gratulatur. Nam sicut ipsemet conqueritur, ex quo Latonam venit, ut regem Francorum et Gallicanam ecclesiam separaret a fide, et in suam hæresim perverteret, ut adorarent idolum suum, successus ejus relapsi sunt, et quæ eum extulerat, in depressionem ipsius cœpit fortuna fluctuare: spes autem fidelium est, quod ad honorem Dei, in brevi amplius deprimetur, donec eum omnino Christus, cujus sponsam persequitur, conterat sub pedibus suis. Nonne et apud vos jam judicium exercetur adversus tortores ecclesiæ? Intuemini quantus erat rex Anglorum, quum parvulus videretur in oculis suis: et ad ecclesiam Dei vel speciem fidei et reverentiæ præ- tendebat, et plane videbitis eum in nullo frustratum conatu. Sagitta ejus retrorsum non abiit, clypeus ejus non declinavit in bello, et hasta ejus non est aversa: super prædam accumbebat ut leo, ut nullus eum excitare præsumeret; vel visu terrebat hostes, vicini se inclinabant obsequiis, remoti principes amicitias expetebant; colebatur a suis, honorabatur ab extraneis, prædicabatur a cunctis, a bonis diligebatur, sed maxime a clero qui eum colebat supra vires, pro viribus venerabatur, et unanimi proposito diligebat super amorem mulierum. Quid multa? Rerum expetibilium omnium abundantia, quod ad humanum judicium, fruebatur, sublato timore et sollicitudine, nisi quam non necessitas, aut ratio, sed voluntas, aut impetus ingerebat. Sed quo fine hæc universa Dei dona conclusit, si tamen sine pœnitentia et satisfactione substiterit in finibus istis? Ut singularum ecclesiarum, quas ante per ignorantiam, ut putabatur, aut sui juris prætextu læserat, injurias taceamus, Tolosam bello aggressurus, omnibus contra antiquum morem et debitam libertatem indixit ecclesiis, ut pro arbitrio ejus, et satraparum suorum conferrent in censum, nec permisit ut ecclesiæ saltem proceribus coæquarentur in hac contributione vel magis exactione tam indebita quam injusta. Nam ecclesiæ in deteriori calculo vertebantur, utpote quæ rebus suis aut honore videbantur indignæ. Sed quem successum attulit hæc pecuniarum immensitas, tantis exactionibus et injuriis acquisita? nonne projecta est in saccum pertusum, ut hosti suscipienti proficeret, et effundenti non modo esset inutilis, sed damnosa? Numquid non ab ea die fortuna ejus retrorsum cessit, et successuum ubertas emarcuit? Sed dicet aliquis, quoniam hæc indictio census et ecclesiarum vexatio, in cancellarium ejus, qui nunc, aut archiepiscopatur, ut credo, aut archiepiscopari contendit, ut æmuli mentiuntur, penitus retorquenda est, qui regem tunc ad omnia pro arbitrio impellebat, et hæc sicut alia multa mala induxit. Quod etsi ego falsum esse noverim, utpote qui eum scio tunc non auctoritatem præstitisse libidini sed obsecundationem necessitati, tamen quia eum ministrum iniquitatis fuisse non ambigo, jure optimo taliter arbitror puniendum, ut eo potissimum puniatur auctore, quem in talibus Domino bonorum omnium auctori præferebat, eique sit vice versa in pœnam, quem habebat et laudabat suæ perversitatis auctorem. Nam in sapientium corde et ore celebre est illud Sapientiæ, quoniam per quæ peccat quis, per hæc et punitur. Sic Caim primus homicida occisus est; Chanaam servitutem ingerens aliis, perpetua servitute damnatur; Pharao in aquis submersus est cum potentatu suo, quibus Hebræos submerserat innocentes. Patent in hunc modum quamplurima; sed esto, nunc pœnitentiam agit: agnoscit et, confitetur culpam, et, si cum Saulo quandoque ecclesiam impugnavit, nunc pro ea cum Paulo ponere paratus est et animam suam. Quis ergo negabit judicium jam cœpisse a domo Domini, quum jam principes populi in patibulis suspendantur ad solem ut justitia Dei in conspectu gentium reveletur? Nonne enim principes populi sunt hi duo, quorum alter dispensat spiritualia, alter temporalia administrat. Nonne lex dispensationis et ministerii hujus, manibus istorum tractanda committitur? Hi enim sunt duo Cherubim, quorum alis lex et propitiatorium adumbratur, se mutuo respicientia, versis tamen vultibus in propitiatorium, quia sic sibi invicem debent aspectu mutuo complacere, ut legem Dei in arca pectoris jugiter inspiciant et venerentur, nec pro se, ad invicem, ob aliam causam admittant, unde propitiationem Dei debeant demereri. Non enim licet a propitiatorio vultus avertere. Si ergo in his suis angelis reperit Deus pravitatem, eamque puniat, quis subditorum causas apud Altissimum jam ventilari diffidit, aut esse ventilatas? circumferat quis oculos mentis et intueatur quot et quales adversarios ei Dominus suscitaverit, ex quo adversus Dominum in depressione Ecclesiæ erexit calcaneum suum, et plane mirabitur, et si prudens est venerabitur, judicium Domini, qui non imperatores, non reges, non principes nationum, ut ipsum domaret, elegit, sed extremos hominum Britones, Nivicollinos primo, et postea illos ad contradictionem et solemne certamen animavit, qui vestigia pedum ejus consueverant adorare, et hæc quidem, ut non glorietur omnis caro, sed nomen Domini sit benedictum in secula. Sic ad puniendam ingratitudinem Salomonis recedentis a Domino, non tam principes erexit, quam latrunculos et servos et abjectos. Nec suspicetur quispiam ut amodo prosperetur conditio ejus, nisi Domino propitiante per pœnitentiam revertatur, et magis pio utatur consilio. Nam, ut propheta loquitur, in diebus et regionibus nostris inventi sunt stulti principes Taphneos, qui regi suo consilium dederunt insipiens. Urunt eum undique sollicitudines, sed bellum quod adversus Christum et ecclesiam exercet, ulterius prægravat, et ei videtur inextricabilis labyrinthus et execrabilis labor. Accitis ergo nuper ad colloquium Chinonense magnatibus suis cum familiaribus, qui rerum malarum industriam habere dignoscuntur et usum, et sapientes sunt ut dictent et faciant mala, studiosius inquisivit, cum promissis, minis, et obtestatione quamplurima, quonam consilio sibi utendum esset adversus Ecclesiam, de Cantuariensi archiepiscopo gravissime conquerens, non sine gemitibus et suspiriis multis: et ut tunc præsentes postea retulerunt, lacrimatus est, dicens quod idem Cantuariensis, ei corpus et animam pariter auferret: tandem dixit quod omnes proditores erant, qui eum adhibita opera et diligentia ab unius hominis infestatione nolebant expedire. Ad hæc dominus Rothomagensis aliquantulum excanduit, corripiens eum, mitius tamen more suo in spiritu lenitatis, quum causa Dei magis exigeret, severitatem et auctoritatem pontificis morbo languentis, rationis, et fidei fuisse adhibitam. Erat autem dolor acerbior, urgente metu, quem conceperat ex litteris quas jamdictus Cantuariensis illi et matri suæ transmiserat. Earum exemplum vobis transmittitur. Timebatur quidem, et merito: ne in terram ejus interdicti, et in personam anathematis sententia citissime ferretur, ex auctoritate et mandato summi pontificis. Quum igitur his angustiis premerentur, Lexoviensis episcopus unicum dixit esse remedium, imminentem sententiam appellationis obstaculo præpedire: et ita nescio quo pacto, nisi quia veritas ventilata plus pollet, et justitia, quo magis concutitur, eo magis convalescit, dum rex per avitas consuetudines appellationum jus evacuare conatur, magis confirmat, dum ipsemet pro capite suo ad appellandi refugium cogitur evolare. Ab illo ergo concilio egressi sunt a facie domini et regis sui Lexoviensis et Sagiensis episcopi, ad sæpedictum Cantuariensem properantes, ut appellatione interposita usque ad Octavas Paschæ suspenderent sententiam ejus. Rothomagensis quoque cum eis profectus est, non quidem appellaturus, ut ait, sed de pace quam desiderabat tractaturus. Archiepiscopus vero noster in procinctu ferendæ sententiæ constitutus, iter arripuerat ad urbem Suessionum, orationis causa ut beatæ Virgini, cujus ibi memoria cele- bris est, et beato Drausio, ad quem confugiunt pugnaturi, et beato Gregorio Anglicanæ ecclesiæ fundatori, qui in eadem urbe requiescit, agonem suum precibus commendaret. Est autem beatus Drausius gloriosissimus Confessor, qui, sicut Franci et Lotharingi credunt, pugiles, qui ad memoriam ejus pernoctant, reddit invictos, ut et de Burgundia et Italia in tali necessitate confugiatur ad ipsum. Nam et Robertus de Monteforti ei pernoctavit adversus Henricum de Essexia dimicaturus. Sic ergo Domino faciente delusa est sollicitudo episcoporum regalium, quia quum venissent Pontiniacum, archiepiscopum quem appellarent non invenerunt, sed frustrati a proposito suo reversi sunt, queruli quia sua consumpserant, laboraverant, et non perfecerant. Archiepiscopus vero quum in præfatis sanctorum memoriis triduo pernoctasset, die proxima post Ascensionem versus Veziliacum properabat, ut ibi in die Pentecostes in regem, et suos anathematis sententiam daret, sed nutu divino contigit, ut dum esset in ecclesia Reginensi, VI. feria jamdictam præcedente solemnitatem, nunciatum esset ei certissime et verissime quod rex Anglorum gravissima laborabat infirmitate, ut ad colloquium regis Francorum, quod multo desiderio, et magnis muneribus expetierat, accedere non potuerit, sed miserit excusatores Ricardum Pictaviensem et Ricardum de Humaz, qui causam hanc absentiæ ejus, præstito juramento, volebant astruere. Hac ergo ratione quum hoc per nuntium Regis Francorum innotuisset archiepiscopo, in regem sententiam ferre distulit, sicut ei ante consuluerat Joannes vester suadens, ne ad pœnitentiam properaret. Joannem vero de Oxeneford. publice denuntiavit excommunicatum, et auctoritate Romani pontificis excommunicavit, ut verbis ejus utar, eo quod in hæresim damnatam inciderit, præstando imperatori sacrilegum sacramentum, et communicavit Coloniensi schismatico, et contra mandatum domini papæ usurpavit decanatum Saresberiensis ecclesiæ. Has autem causas allegavit in pulpito in auditu omnium, qui Vizeliaci de diversis nationibus ad diem festum convenerant. Ibidem etiam allegatis variis causis et justis excommunicavit Ricardum Pictaviensem archidiaconum, Ricardum de Luci, Jocelinum de Baillol, Randulfum de Broc, Hugonem de Sancto Claro, et Thomam filium Bernardi, et omnes qui de cætero in possessiones et bona Cantuariensis ecclesiæ manus extenderint, ut eis abutantur, aut eorum usus impediant, quorum necessitatibus deputata sunt. Regem vero, quem ante per litteras et nuncios secundum regulam et morem ecclesiæ vocaverat ad satisfactionem, publicata vocatione ad fructum pœnitentiæ invitavit, comminans se in eum laturum sententiam anathematis in brevi, nisi resipuerit, et de tantis adversus ecclesiam ausis satisfecerit: quod tamen non nisi invitus faciet, nec novi aliquem domesticorum suorum, qui ad lationem hujus sententiæ pronus sit. Præterea scriptum illud, in quo continentur pravitates malignantium adversus ecclesiam, quas avitas Consuetudines dicunt, publice condemnavit, omnes innodans anathematis vinculo, quicumque de cætero auctoritate illius scripti utentur, et nominatim de consilio ecclesiæ Romanæ, hæc capitula imprimis damnata sunt: Quod non liceat episcopo excommunicare aliquem, qui de rege teneat, sine licentia ipsius: Quod non liceat episcopo coercere aliquem parochianorum suorum pro perjurio vel fide læsa: Quod ad secularia judicia trahantur clerici: Quod laici. sive rex sive alius, causas de ecclesiis vel decimis tractent: Quod non appelletur pro causa aliqua ad sedem apostolicam, nisi regis et officialium suorum venia impetrata. Quod non liceat archiepiscopo, vel episcopo, vel aliis personis venire ad vocationem domini papæ absque licentia regis. Alia quoque in hunc modum, quæ divinis legibus, et constitutionibus sanctorum patrum inveniuntur adversa. Episcopos vero omnes absolvit a promissione, quam de scripto illo servando contra institutionem ecclesiasticam fecerant. Hoc etiam per litteras suas archiepiscopis, et episcopis denuntiavit, sicut ei ab ecclesia Romana consultum fuerat. Hæc quidem interim gessit archiepiscopus; et rex—quod ad vestram notitiam venisse non ambigo,—virum bonum Magistrum Walterum de Insula misit in Angliam cum litteris a colloquio Chinonensi, ut insulanos super facta appellatione præmuniret, et portus et transitus faceret diligentius observari, et clerum ab obediendo suspenderet, quum tamen nondum facta sit appellatio, et archiepiscopus possit facile inveniri. Nec dubito quin prædicto Magistro Waltero machinatio ista displiceat, cum omnibus quæ præsumuntur adversus ecclesiam Dei, quoniam Dominum timet. Accivit etiam ad se rex dominum Cicest. et alios, per quorum prudentiam, malitiam consilii sui adversus Dominum posse credit armari: sed profecto, si saperent, vel sibi et suis parcerent in hac causa, quoniam Pœna reversura est in caput ista suum. De cætero dominus papa in urbe prosperatur. Cremona contra Teutonicum cum aliis octo civitatibus pro certo dicitur rebellare. Episcopus Tusculanus et Humbaldus cardinalis diem obierunt. Obiit quoque Willelmus rex Siculus, cui successerunt filii sui alter in regnum, alter in ducatum Apuliæ, et in extremis agens lx millia florinorum Joanni Neapolitano tradi fecit ad usum domini papæ. Filius quoque ejus, qui ei successit in regnum, totidem misit. Rex Francorum Cantuariensi archiepiscopo patrocinatur in omnibus, et eum magis veneratur quam fratrem, quæ autem circa Anglorum curiam innovantur, ubi rerum crebræ mutationes sunt, vobis notiora esse arbitror quam nobis. Vigeat et prosperetur in Domino paternitas vestra, et nos sanctorum orationibus studeat commendare, ut nos consolentur in omni tribulatione nostra. Revertemur autem quum ei placuerit, qui nos segregavit ad exulandum, et pro quo, quatenus ei beneplacitum fuerit, voluntate promptissima decrevimus exulare, et adversa pati quæ jusserit, et ad hæc perferenda roboraverit infirmitatem nostram. Det utinam sua gratia patientiæ perseverantiam, qui indignis pro se patiendi contulit voluntatem! Valeat pro voto et oratione mea, ecclesia, et domus vestra tota, et omnes qui intercessionum beneficio communicant necessitati nostræ. EPISTOLA CXLVI.—AD JOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM. [A.D. 1166.] Domino Pictavensi. Licet apud nos fortuna novorum parens, et fama nutrix et propagatrix eventuum verorum et fictorum, nihil renovaverint relatu dignum, et quod vobis oportuerit intimari, scribendi tamen necessitatem rumor tristis invexit, et quo post discessum boni, et utinam semper beati domini nostri, nihil omnino, quod verbis meis Dominus et conscientia attestantur, tristius audivi vel vidi, quamvis sors mea periculis cunctis exposita sit et jactata procellis indesinentibus, ab ea die, qua patrem nobis et dominum dispositio divina subtraxit. Siquidem socii nostri, qui Parisiis moram faciunt, mihi nuper scripserunt, se a quibusdam rumigerulis accepisse, quod vos lecto decumbere compulerat ægritudo, quam non natura, vel solitus, ut fit, humanitus casus intulerat, sed malicia veneficorum, qui (nescio cujus instinctu) vobis, et cuidam viro religioso toxicum miscuerunt. Dictum est et quod vir ille religiosus ex ea causa jam obiit. Quia ergo invidiam quorumdam vobis cohabitantium a multis diebus audieram, et aliorum noveram crudelitatem, nonnullorum etiam audax ambitio venit in mentem, timui, et timeo, et donec veritas ipsa sit certius explorata, timebo supra modum, ne diabolo et angelis ejus, qui modo fere pro libitu in ecclesiam debacchantur, eatenus in bonos sævire concessum sit Ante quidem timueram ne castrum ecclesiæ vobis auferretur, ne vos bonis vestris iniqui proscriberent, ne illi qui libito coæquant licitum, compellerent et vos ecclesiæ filiis et fidelibus coexulare. Sed ecce, duorum timorum circa eundem dominum et amicum major denigrat et omnino absorbet alterum, ut perinde hunc accipiam ac si animam meam pertranseat gladius, et humerus meus a junctura sua cadat, et brachium cum ossibus conteratur. Spiritui meo non erit requies, donec veritas certius innotescat. Placeat itaque dignationi vestræ, quæ circa vos sunt, sub omni celeritate mihi interim certitudinis desiderio languenti significare: et si vos ipsi, quod utinam absit, huic petitioni meæ vacare non potestis, precor attentius ut Magister Scholarum eam cum omni diligentia et festinatione exequatur. EPISTOLA CXLVII.—AD MAGISTRUM RAIMUNDUM. [A.D. 1166.] Magistro Raimundo. Rumor acerbissimus exulceravit, et gravissime affligit animam meam, nec erit requies donec me litteris vestris, super his quæ maxime timeo certiorari contingat. Scripserunt enim mihi socii Parisienses, quod illi qui quærunt animam domini Pictaviensis, nescio quorum utentes ministerio et arte inerti et omnino execranda, ei venenum propinaverunt: ex quo jam quidam religiosus Prior, qui calicis toxicati fuerat particeps, obiit et episcopus, ut aiunt, incidit in languorem. Timui ergo, et timeo supra modum, eo quod audivi quorumdam invidiam, et aliquem de episcopis Pictaviensibus nuper veneno peremptum. An fama hæc fideliter asserat incertum est, aliorum vero tanta crudelitas est, ut nec vicinos lateat nec remotos. Cunctis autem innotuit quam præceps et audax sit, et ignara timoris Domini, cæca ambitio, ut metus quam fiduciæ causæ plurimæ concurrere videantur. Precor itaque, ut sub omni festinatione, quæ circa vos sunt, diligentissime perscribatis, et domino episcopo, si ægritudine, quæ absit, non præpeditur, persuadeatis, ut et ipse scribat, quæ fuerint scribenda pro tempore. Fueram rogaturus ut ipse et vos scriberetis de his quæ gesta sunt in colloquio Chinonensi, et postea, pro nobis, et contra nos, et quid videatur vobis de hoc, quod me taliter absentavit, ut nec pacem receperim cum aliis sub juramento et conditionibus oblatis, quia extunc non vidi litteras vestras: sed causa major, quæ me nunc compulit ad scribendum, omnes hujusmodi curas absorbuit, si tamen, quod utinam Dominus largiatur, cum domino episcopo rite, quod ad incolumitatem dico, agitur, tunc et ad hoc responderi gratissime acceptabo. Cæterum, quia hæc sollicitudo ab animo meo non recedit, si, quod Dominus avertat, dominum episcopum sic ægrotare contigerit, omnem, sicut vir sapiens et prudens, operam date, ut in hujusmodi periculo se exhibeat Christianum, et mortem, si necesse fuerit, tanquam Christi sacerdos expectet, et domo disposita, naturæ munus, quod evitari non potest, patienter excipiat. Confido autem in Domino Jesu Christo, quod qui ei dedit prudentiam transeundi per bona temporalia, ei in consummatione cursus præstabit gratiam, ut cujus vita apud commensales effulsit, mors ejus etiam morituris omnibus proficiat ad exemplum: fidem devotionis et fidei nullo quis unquam argumento fidelius faciet, quam si operam dederit quis et diligentiam, ut quos in carne coexulantes, et in Domino peregrinantes amavit, exhortatione virtutum, et insignibus bonorum operum, et maxime in fine viæ promoveat transeuntes, et quasi geminæ caritatis brachiis persequatur et impellat migrantes et ascendentes ad Christum. Si vero per misericordiam Dei res circa vos lætius agitur, precor attentius, quatenus interpretem nostrum modis omnibus ad hæc inducere studeatis, ut quod de Hierarchia, cujus unum librum transtulit, residuum est, ad formam suam transferat et emendet: quia id quod præmisit, his qui illud viderunt in Francia, satis placet. Plura scripturus eram, sed festinatio non permittit. EPISTOLA CXLVIII.—AD JOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM. [A.D. 1166.] Domino Pictavensi. Patri misericordiarum, qui vos ad honorem suum, et ecclesiæ utilitatem, et naufragii nostri solatium, de gravi infirmitate erexit, multiplices et omnimodas gratias ago; deinde vestræ dignationi, quæ mei sollicitudinem indesinenter et efficaciter gerens, timoris et doloris mei, de vestra ægritudine concepti, litterarum solatio mitigavit angustias. Sed quia postea, nec de plena convalescentia vestra, nec de promissa et sperata pace certioratus sum, latorem. præsentium ad vos censui transmittendum, per quem mihi singula, quæ expedire noveritis, diligentius rescribi tota mentis affectione deposco: et quidem pacem vestram desidero plurimum, nec video quibus in causa ista possitis uti instrumentis ad recuperanda vel conservanda jura ecclesiæ vestræ, nisi his quæ ecclesia ipsa et filii ejus ministraverint vobis, aut quæ de jure communi cæteris ecclesiis suffragantur, præsertim quum homo alienigena, et apud exteras gentes nutritus et institutus, speciales Aquitanorum consuetudines, et inaudita jura non sufficiat edocere. Unde quum vos nihil ex contingentibus omiseritis vel omittatis, si causa ecclesiæ, filiis ejus dissimulantibus, aut prævaricantibus periclitetur, non est quod vestræ negligentiæ debeat imputari. Quis enim nisi parum sa næ mentis, et præceps aut hostis, consulet, ut sine rationum et virium suffragio solus contra torrentem, qui omnia post se trahit, et subvertit, brachia incassum præsumatis erigere? Nam complacita pacis forma speciem prætendit æquitatis, et revera, si fidei sinceritate simpliciter utrinque in contrahendo geratur negotium, plenam continet æquitatem, nisi forte tempore pacis antecessorum vestrorum a parte alterutra consuetudo usurpata sit contra Dominum. Nullo enim unquam tractu temporis aut placito contrahentium continebit, ut quod contra Dei mandata scienter præsumitur, licenter, nedum juste fiat, imo ut non criminaliter committatur. Cæterum mihi suspecta sunt, et infidelitas quam audio gentis vestræ, et terribilis ac maliciosa potentia, quam multi experiuntur, partis adversæ, ut non facile credam quod voluntati ejus quisquam audeat reluctari, et fortasse cum archidiacono vestro, cujus verebatur industriam, et familiaritatem ejus ad vos habebat suspectam, exercuit inimicitias, ut quum ei reconciliatus fuerit, de cætero contra eum mutire non audeat: sed nec alii, quos hujus exemplo terruit, sed magis nostro, maxime autem, quia se talem exhibet ut videri velit sine timore Domini, et reverentia hominum. Potens est autem Deus erigere, et dirigere causam vestram, imo suam in manibus vestris. Et qui Israeli ex mandato Domini ad promissionis patriam festinanti gratiam contulit inimicorum, vestros quoque Ægyptios poterit aut placare, aut omnino subvertere. Unum scio, quod justus tandem de angustia liberabitur, et tradetur impius pro eo. Gaudeo autem pacem et gratiam ejus vobis plenarie restitutam. Sed timeo, quod absit, ne more hominis, omnibus noto, simulatoria et momentanea sit hæc pacis et gratiæ restitutio: eo quidem magis quo celebre est apud omnes incumbere consilio locustarum, quarum potestas duntaxat in linguis est et candis earum. Quod si momentanea fuerit, certum est eam fuisse simulatam, ex ea præcipue causa, ut vel sic extorqueret obligationem fidelitatis, et nisi fallor, aliquid in eam venire opinatur, ad quod ratio fidei Christianum non sinit obligari, ut scilicet amodo his quos odisse decreverit, subtrahatis debitæ caritatis officia, et impugnetis omnes, saltem ope consilii, quos suos dixerit inimicos: et si aliter urgente religione fidei Christianæ versati fueritis cum eo, vos, sicut veteres amicos, beate consuevit, notam non servatæ fidelitatis in auribus nationum tentabit inurere: a suis quoque locustis conclamabitur illi, et ranas in cœno fovet, quæ flatus sui pure impuro omnem incrustent sinceritatem, et juramentorum fallacia quemlibet nigrum in candida vertant. Hæc sunt membra carnium cohærentia sibi, ubi squamma adhæret squammæ, ut ne spiritus quidem incedat per eas, sed liceat eis quod voluerint opinari, et ut qui in sordibus sunt, sordescant amplius, impudicitiam mentis scurrilitate gestuum et oris turpiloquio prætextentur, quia Christiano nedum sacerdoti nil licitum est, ex obtentu fidelitatis, ubi caritas periclitetur, quæ vita fidei est, et operum testimonio declaratur. Nam fides sine operibus mortua est. Illa tamen expressio, qua sibi et hæredibus suis contra omnes mortales caveri vult, quanti sit apud eum, ex litteris Teutonici tyranni, quas misit ad comitem Henricum et quas vobis transmisissem, nisi quia mihi elapsæ sunt, domino Cantuariensi transmissæ, perspicuum est. Nam quum Joannes de Oxeneford. nomine regis Teutonico tyranno conjuraturus esset, et opem auxilii et consilii sacramento promitteret contra omnes homines, excepto solo rege Francorum, ait Teutonicus per interpretem suum, sicut attestantur magni, et multi, et religiosi nostrates, de provincia dico Remensi, qui interfuerunt: Rollandus hostis ecclesiæ et imperii, homo quidem est mortalis, et omnes cardinales sui, et nullus eorum rex Francorum est: unde nullum eorum exceptum intelligo nec volo intelligi in hac confederatione mei et regis Anglorum; si vero ita sentitis, an aliter, publice profiteamini. Cui Joannes, Nos, inquit, et dominus noster ita intelligimus, ut vos, et sub hoc intellectu, vice regis nostri juramenta præstamus. Quid multa? exinde adversus Dominum et ecclesiam, sicut in ea confederatione, processum est, quod etiam plenius adverteris ex litteris mihi nuper a Colonia transmissis, quarum vobis exscriptum mitto, in quibus rex nunciis suis adversus Cantuariensem ituris Romam, conductum petit, et qua devotione Romanæ ecclesiæ facile innotescet. Verum in laqueis suis comprehendentur iniqui, et qui fratri foveam parat, incidet in eam prior. Felix tamen est qui in tantis insidiis meretricis magnæ, et impetu bestiæ conscientiam servare potest et famam, alteram Domino, alteram proximo, utramque sibi. Nam qui ex justa causa arguitur alterutrius dispendium facere, unde solatium habeat, nisi virtute redimat quod amisit, omnino non video. Inde est quod novissimo litterarum vestrarum respondens articulo, precor attentius per ineffabilem caritatem Domini, quatenus, si de pace mea, vel per Archidiaconum vestrum, vel per alium, quod quidem desidero, censueritis agendum, eam in tali forma procuretis, quæ famæ, imo conscientiæ famam integram conservantis non possit afferre dispendium. Quid enim prodesset mundum lucrari universum, et in his periclitari? Et si me videritis, quod Deus avertat, pronum ad aliquid turpitudinis, quod in mei similibus, sæpe ex infirmitate, semper autem ex culpa contingit, sublevet, quæso, me dextera vestra. Ego autem nomine turpitudinis arbitror contineri quicquid de industria præsumitur contra Dominum. Licet enim et rei familiaris angustia, et refrigescens caritas amicorum meorum, me et fratrem meum, qui mihi ex necessitate coexulat, acrius videatur urgere. Domino tamen urgente Nondum cedo malis, sed contra audentior ibo, Quam mea me fortuna sinat. Scio autem quod de consilio vestro nullam recipiam conditionem, quæ vel speciem habeat inhonesti. Dominus interim, quæ necessaria fuerint, sicut fecit hactenus, providebit. In ratione dati et accepti paucissimis teneor, sed abbati meo et vobis super omnes, et fere solis.