<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" xml:space="preserve" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1"><div type="textpart" subtype="letter" n="134">
					<head><pb facs="salisbury-opera-omnia_0208" n="187"/>EPISTOLA CXXXIV.—AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.</head>
					<head>Venerabili patri et domino carissimo Thomæ, Dei gratia Cantuariensi archiepiscopo, suus Joannes Saresberiensis, Salutem et felices ad vota successus.</head>
					<p>Ex quo partes attigi Cismarinas, visus sum mihi sensisse lenioris auræ temperiem, et de tumescentibus procellis tempestatum cum gaudio miratus sum rerum ubique copiam, quietemque et lætitiam populorum. Egredientem vero de navi servientes comitis Gisnensis ex mandato ejus, procurante Ernulpho nepote ipsius, honorifice susceperunt, et mihi et meis domum et terram comitis pro vestra reverentia exponentes, liberum ab omni consuetudinis onere perduxerunt fere usque ad sanctum Audomarum. Quo quum venissem, procurante quodam Marsilio monacho, qui apud Chilleham, et Trulegam morari consuevit, in domo S. Bertini honestissime receptus sum. Et patenter intellexi, quod ecclesia illa ad honorem Cantuariensis ecclesiæ et vestrum exposita est. Et si placet, tam comiti quam monachis, oblata vobis opportunitate, gratias referatis. Exinde quum venissem Atrebatum, comitem Philippum apud Exclusam Castrum, a quo tyrannus Yprensis tam longa obsidione exclusus est, esse audivi. Illuc itaque divertens, Domino misericorditer iter meum in omnibus prosperante, non longe a strata publica obvium habui quem quærebam. Ut enim more divitum, quos oblectat hoc nugandi genus, in avibus cœli luderet, fluvios, stagna, paludes, et scaturigines fontium peragrans circuibat. Gavisus est se invenisse hominem, a quo fideliter audiret Angliæ statum. Et ego magis, quia eum mihi Deus obtulerat. Ita ut sine multo viæ dispendio mandatum<pb facs="salisbury-opera-omnia_0209" n="188"/>vestrum exequerer. De rege et proceribus multa percunctatus est, sed ego temperavi responsum, ut me nec de mendacio conscientia reprehendat, nec temeritatem meam in his, quæ ad regem spectant, quisquam possit arguere. Vestras vero angustias audiens vobis compassus est, auxiliumque promittit. Naves etenim procurabit, si hoc necessitas vestra exegerit, et ipse ante, ut oportet, præmoneatur. Si vero ad hoc vos tempestas impulerit, præmittite ante aut Philippum emptorem vestrum, qui et comitis auctoritate utatur, et cum nautis et vectoribus, prout expedierit, contrahat. Sic a comite recedens, die sequenti Noviomum veni. Et nescio quo præpetis et inquietæ famæ præconio calamitas Anglorum, ecclesiarumque vexatio, quocumque veniebam, fuerat divulgata: ut ibi multa audirem gesta in conventu Londoniensi et Wintoniensi, quæ in Anglia nunquam audieram. Et quidem pleraque, ut fit, majora et pejora veris referebantur. Ego autem hæc omnia, quæ per ora populi volitabant, studiosissime dissimulabam: sed nec simulanti prospera plene credebatur, nec adversa dissimulanti. Quodque miremini, comes Suessionensis ea die, qua Noviomi eram, omnes articulos Londoniensis, nescio conciliabuli aut disciliabuli dicam, decano ita seriatim exposuit, ac si interfuisset omnibus præsens, non modo his quæ in palatio gesta sunt, sed quæ secretissime ab his vel ab illis dicta sunt in conclavi. Nec facile crediderim, quin ibi sive de suis sive de nostratibus cautos exploratores habuerint Galli. Decanus autem Noviomensis, vir integerrimæ fidei, concussionem vestram non sine multo dolore audierat: et se ad vos recipiendum præparat, non modo sua omnia expositurus pro vobis, sed pro Cantuariensi ecclesia, si oportuerit, seipsum positurus. Decreverat autem<pb facs="salisbury-opera-omnia_0210" n="189"/>transire ad curiam, sed quia de statu vestro incertus est et sollicitus, donec certioretur, domi exspectat. Ibi a quibusdam pro certo accepi regem Francorum esse Lauduni, et prope eum dominum Remensem ejus exspectare colloquium. Eos ergo adire proposui. Sed propter guerras, quas comes de Rocceio et alii quidam proceres adversus dominum Remensem exercebant, a proposito revocatus iter Parisios deflexi. Ubi quum viderem victualium copiam, lætitiam populi, reverentiam cleri, et totius ecclesiæ majestatem et gloriam, et varias occupationes philosophantium admirans velut illam scalam Jacob, cujus summitas cœlum tangebat, eratque via adscendentium et descendentium angelorum, lætæ peregrinationis urgente stimulo coactus sum profiteri, quod vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Illud quoque poeticum ad mentem rediit:<lb/>Felix exilium, cui locus iste datur.<lb/>Evolutis autem paucis diebus in conducendo hospitio, et sarcinolis componendis, regem Francorum adii, eique ex ordine exposui causam vestram. Quid multa? Compatitur, promittit auxilium, et pro vobis domino papæ se scripsisse asseruit, et iterum, si oportuerit, scripturum, et acturum quod poterit viva voce. Quum vero eum ex parte filiæ suæ, quam nuper sanam videram, quando a domina regina licentiam accepi, salutassem, respondit sibi gratissimum esse, si illa jam ab angelis recepta esset in Paradiso. Cui quum ego subjungerem, quia istud per misericordiam Dei quandoque veniet, sed ante multis gentibus lætitiam dabit, respondit rex: Hoc quidem Deo possibile est, sed longe verisimilius, quod multorum futura sit causa malorum. Sed absit, ab illa quod paternus præsagit animus. Quia viæ inquit spero, ut ab ea possit aliquid<pb facs="salisbury-opera-omnia_0211" n="190"/>boni esse. Regem nostrum Franci timent pariter et oderunt, sed tamen quod ad illos, quieto et alto somno dormire potest. Et quia Remensem adire non potui, literas meas ad abbatem S. Remigii amicissimum mihi direxi, ut in hac parte suppleat vices meas. Cæterum mihi videtur esse consilium, ut per aliquem monachum Boxleiæ, aliumve nuncium fidelem literas vestras cum aliquo munusculo transmittatis ad dominum Remensem, contrahatisque cum eo familiaritatem: Quia ille, quisquis sit in persona, magnus est in regno Franciæ, et in ecclesia Romana multum potest, tum pro rege, tum pro eminentia ecclesiæ suæ. Ad ecclesiam Romanam nondum adscendi, declinans, quantum possum, ne suspicio probabilis contra me concipi debeat. Et hoc ipsum, sicut ex literis domini Pictaviensis accepi, domino papæ et curiæ satis innotuit. Receptis autem literis vestris, illico scripsi domino Henrico, et Willelmo Papiensi, et satis explanavi, in quantam perniciem ecclesiæ Romanæ tendant hæc, si processum habuerint, quæ contra vos præsumuntur. Distuli autem illuc ire, quia de transitu abbatis sancti Augustini, aut episcopi Lexoviensis nihil certum erat: et si ad curiam venerint, nobis per Magistrum Henricum, qui ibi moratur, cito poterit innotescere. Verum quid ibi tunc possimus, non clare video. Contra vos enim faciunt multa, pauca pro vobis. Venient enim magni viri, divites in effusione pecuniæ, quam nunquam Roma contempsit: eruntque non modo sua, sed domini regis, quem curia in nullo audebit offendere, auctoritate freti. Ad hæc muniti erunt privilegiis ecclesiæ Romanæ, quæ in hujusmodi causis nunquam cuicumque episcopo detulit aut raro. Dominus papa in causa hac nobis semper est adversatus, et adhuc non cessat reprehendere, quod fecit<pb facs="salisbury-opera-omnia_0212" n="191"/>pro nobis Cantuariensis ecclesiæ amator Adrianus, cujus mater apud vos algore torquetur et inedia. Nos humiles, inopes, immuniti, nunquid poterimus verba dare Romanis? At illi pridem suum comicum audierunt, ut non emant spera pretio. Sed scribitis, ut tandem, si alia via non patuerit, promittamus ducentas marcas. At certe pars adversa, antequam frustretur, trecentas dabit aut quadringentas,<lb/>Nec si muneribus certas, concedet Iolas.<lb/>Et ego respondeo pro Romanis, quod pro amore domini regis, et reverentia nunciorum mallent plus recipere, quam sperare minus. Facit autem pro vobis, quod pro libertate ecclesiæ tribulamini, sed honestatem causæ nostræ extenuantes excusatores regis, et æmuli vestri, hoc temeritati quam libertati magis adscribere conabuntur. Et ut eis citius credatur, ipsi domino papæ, quia venas hujus susurrii jam audiit auris mea, dabunt spem veniendi in Angliam, dicentque regii Jam enim quidam nobis insultant, dicentes dominum papam ad Cantuariensem ecclesiam accessurum, ut moveat candelabrum vestrum, ibique aliquamdiu sedeat. Nec tamen credo, quod dominus papa istud adhuc conceperit. Nam, ut audio, multam ejus pro constantia vestra habetis gratiam. Sed unum procul dubio scio, quia Lexoviensis, si venerit, nihil asserere verebitur. Notus enim mihi est, et in talibus expertus sum ejus fallacias. De abbate quis dubitat? Postmodo scripsit mihi episcopus Pictaviensis, quod adversus abbatem S. Augustini nihil potuerat impetrare, etsi plurimam dedisset operam. Ibimus tamen illuc, auctore Deo, quoniam ita præcipitis, et quid possimus, experiemur. Sed si frustra, nobis imputari non debet, quoniam, ut ait ethicus:<pb facs="salisbury-opera-omnia_0213" n="192"/><lb/>Non est in Medico semper relevetur ut æger:<lb/>Interdum docta plus valet arte malum.<lb/></p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="135">
					<head>EPISTOLA CXXXV.—AD GUIDONEM CATALAUNENSEM EPISCOPUM.</head>
					<head>Guidoni Catalaunensi episcopo.</head>
					<p>Gratias ago paternitati vestræ, quæ me in oblatæ consolationis gratia dignata est prævenire: et quidem tanto me vestra benignitas ad obsequium suum amplius animavit, quanto liberalitas vestra non modo ex relatione amici vestri abbatis sancti Remigii, verum ipsa operis exhibitione fidelius innotescit. Esset autem laudabile apud homines, et magni meriti apud Deum, in ulnis misericordiæ venientem excipere peregrinum: sed longe gloriosius et proculdubio remunerabilius est exulem, imo pro Domino, et libertate ecclesiæ exulantem ad bonorum participium invitare. Quid ergo ad hæc respondebo domino meo? Sed profecto caritati vestræ respondebit Altissimus, qui non modo opera manuum, sed uberi retributione in electis suis bonam remunerat voluntatem. Is, serenissime pater, is super vos aperiet oculos misericordiæ suæ, quia vos in me apertos oculos habuistis. Ego vero, quam cito potero expediri, veniam ad vos gaudens, si mihi umquam divinitus collatum fuerit, ut vestræ valeam obsequi voluntati.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="136">
					<head>EPISTOLA CXXXVI.—PETRI ABBATIS SANCTI REMIGII ABBATI SANCTI AMANDI.</head>
					<p>Amicorum fidem articulus necessitatis examinat, et qua quisque moveatur ad alium affectione convincit. Nobis autem, qui jampridem totum animum devovimus obsequio vestro, devotumque Domino auctore invio-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0214" n="193"/>abliliter conservamus, gravis et onerosa incumbit necessitas, quam vestra gratia, de qua plurimum confidimus, speramus, et petimus sublevari. Nam quod fortasse mirabimini, addicti sumus exilio, et in eo jugi sollicitamur et torquemur angustia. Si quidem clericus quidam nobis longe semper amicissimus, cujus omnia tam prospera, quam adversa a multis retro temporibus nostra sunt, litterarum eruditione et morum honestate, tanto cunctis probatior, quanto notior, ab Anglia exulat apud nos, et nos domi nostræ exulamus cum illo. Sustinet enim indignationem regis Angliæ, non suo quidem merito, ut de nostra et ipsius loquamur conscientia, sed quia Domino suo Cantuariensi archiepiscopo, ut oportuit, servivit. Is est magister Joannes de Saresberia, bonum testimonium habens in partibus cismarinis et transmarinis. Ut ergo a nobis ipsis tam proprii, quam futuri exilii amoveatis angustias, dilectioni vestræ attentius supplicamus, ut eum interventu comitis Flandrensis et vestro, reconcilietis regi Anglorum, et sicut videritis expedire, ei litteras regis patentes perquiratis, quibus secure redeat, et suis in pace fruatur bonis. Sciatisque pro certo quia nos in nulla re magis poteritis promereri, nec est quod dissimuletis, quia constat pluribus, potestatem vobis esse collatam, si voluntas adfuerit.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="137">
					<head>EPISTOLA CXXXVII.—AD MILONEM EPISCOPUM MORINORUM.</head>
					<head>Domino Morinensi.</head>
					<p>Tentatio fidem probat, et affectio mentis ex operibus fidelissime innotescit, et quidem quum tota Cantuariensis, immo Anglorum ecclesia fidem vestram experta sit, et probatam jure æquissimo prædicet<pb facs="salisbury-opera-omnia_0215" n="194"/>caritatem, eo quod patris nostri et domini primus omnium naufragium excepistis, et paterne recepistis exules suos, et eis non modo exposuistis, sed et communicastis bona vestra ad libitum suum supra vires vestras; sed tamen infra animum libertate nobili generosum. Ego tamen ad gratiarum actionem spiritualius teneor, quem in magistro Ricardo cognato meo spiritualiter recepistis, et amplæ miserationis impendistis solatium, et quia tantæ humanitati ut deceret respondere non possum, desidero ut quod ei fecistis et facitis, vobis retribuatur a Domino, qui potens est, et mensuram bonam, et coagulatam et supereffluentem reddat, et superfundat in benefacientium sinus. Ego autem totum id quod possum, obsequio vestro libens devoveo, acturus Deo gratias, si misericorditer dederit, ut possim vobis officiosus esse in aliquo.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="138">
					<head>EPISTOLA CXXXVIII.—AD THOMAM CANTUARIENSEM. [A.D. 1165.]</head>
					<p>Quum dominum papam nuper sollicitarem, et animarem, et viam, quam mihi videbar intellexisse, ad pacem sibi et nobis reformandam, studiosius intimarem, respondit se spem concepisse pacis ex verbis imperatoris, quæ per abbatem sanctæ Mariæ de Voto tunc transmiserat, promittens regem Angliæ facile posse induci ad quæcumque vellet dominus papa, si ipse reges, ut diu petitum est, vellet confœderare. Ad quod quia dominus papa pronus est, et rex Francorum facilis inclinari, de colloquio suo et regum certus esse videbatur. Et jam regem Francorum evocaverat, ut Purificationis festum ageret secum. Inde vero digrediens, regem obvium habui prope Parisios, et cum eo diu loquutus sum; et licet vobis et exulibus vestris compateretur, et hanc domini regis duritiam improbaret, miniori tamen fervore loqui videbatur<pb facs="salisbury-opera-omnia_0216" n="195"/>de causa vestra, quam consueverit. Quum autem ipsum instantius animare satagerem, respondit se quidem satis tenere diligere personam vestram, et approbare causam, sed vereri, ne si ipso suadente aliquid faceret dominus Alexander papa, unde regem Anglorum amitteret, ei decætero imputaret ecclesia Romana, quod propter eum tantum amicum amisisset. Et hanc causam sæpius inculcavit. Quod versans apud me attentius revolvebam, et metiebar in animo, quid sperare possimus, quum rex Angliæ præsens fuerit proponens multa pro se, multa contra vos, et more suo nunc minis, nunc promissis, nunc variis pactionibus faciles et fluctuantes animos sit moturus, præsertim quum allexerit sibi pincernam regis, et, quod magis est, comitem Robertum, cujus uxor abbatis mei cognata, cum aliis munusculis trecentas ulnas telarum Remensium regi nuper transmisit in Angliam ad camisias faciendas. Est enim prudens mulier, et præter munera, quæ frequenter accipiunt maritus et ipsa, sperat, quod liberis eorum, quos multos habent, provideat rex in matrimoniis nobilium personarum. Archiepiscopus vero Remensis Robertum comitem tenerrime diligit, et liberos ejus. Unde timeo, ne amicos hujusmodi, quum ad id ventum fuerit, facile fortuna excutiat. Proinde consilium meum, et desiderium, et summa precum est, ut vos tota mente convertatis ad Dominum, et orationum suffragia. Quia ut in Proverbiis scriptum est: Turris fortissima nomen Domini, ad quem siquis confugerit, de omni angustia liberatur. Differte interim omnes alias occupationes, quantum poteritis, quia licet necessariæ plurimum videantur, quod suadeo præeligendum est, eo quod magis est necessarium. Prosunt quidem leges et canones, sed mihi credite, quia nunc non erit his opus:<pb facs="salisbury-opera-omnia_0217" n="196"/><lb/>Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit.<lb/>Siquidem non tam devotionem excitant, quam curiositatem. Nonne recolitis, quia in angustia populi, ut scriptum est, Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes et ministri, dicentes: Parce, Domine, parce populo tuo. Exercitabar, inquit propheta, et scopebam spiritum meum, in die tribulationis Deum exquirens manibus. Ut doceat quia spirituale exercitium et mundatrix discussio conscientiæ avertit flagellum, et impetrat misericordiam Dei. Quis a lectione legum, aut etiam canonum compunctus surgit? Plus dico: scholaris exercitatio interdum scientiam auget ad tumorem, sed devotionem aut raro aut nunquam inflammat. Mallem vos Psalmos ruminare, et beati Gregorii morales libros revolvere, quam scholastico more philosophari. Expedit conferre de moribus cum aliquo spirituali, cujus exemplo accendamini, quam inspicere et discutere litigiosos articulos sæcularium literarum. Novit Deus, qua mente, qua devotione ista proponam. Vos accipietis ut placet. Si autem ista feceritis, vobis erit adjutor Deus, ut timeri non oporteat quid machinetur homo. Ipse novit quod in nullo mortali nobis, ut opinor, sperandum est in præsenti angustia. Audivi tamen quod rex Franciæ pro vobis sollicitaverit dominum papam, et Pontiniacensibus gratias egerit. Audivi quod scripseritis archiepiscopo Remensi, ut res vestras per Flandriam conduci faceret nomine suo, quasi suæ futuræ erant. Quod si verum est, miror plurimum. Præterea dicitur, quod frater Hugo de sancto Benedicto redierit ab Anglia, et quidam alii, legatione regis nostri fungentes ad dominum papam et regem Francorum, sed quid attulerint, scire desidero. Dicitur etiam quod terræ motus nuper fuerit in Anglia circa. Cantuariam, et Londoniam, et<pb facs="salisbury-opera-omnia_0218" n="197"/>Wintoniam, sed mihi de veritate non constat. Item dicitur, quod episcopi, in quorum episcopatibus ecclesiæ vestræ sunt, in eis modo jurisdictionem exercent, eo quod clerici vestri attoniti nunc mutire non audent. Sed miror si verum est, nisi quia facile crediderim eos libenter velle irrepere quocumque modo, ut quandoque dicere possint se possedisse. Nam, ut audio, Sefridus Cicestrensis vacante Cantuariensi ecclesia sic occupavit ecclesias illas, de quibus nunc contendit successor ejus. Et licet incredibile sit quod hoc faciant, mihi tamen bonum videtur, ut vobis prospiciatis apud dominum papam, impetratis literis ejus patentibus, ne Cantuariensi ecclesiæ in posterum noceat, quidquid tempestate hac adversus eam fuerit usurpatum. Sed quæ geruntur in Anglia, sæpius auditis et certius. Ideo precor, ut de statu vestro et curiæ, et an abbas, quem dominus papa in Angliam transmisit, redierit adhuc, me per latorem præsentium certioretis. Præterea nolite oblivisci verbum Lugdunense, unde sollicitastis dominum Henricum Pisanum. Valete, et reducite ad memoriam, quam impiger ad obsequium Dei fuerit decessor vester ea ipsa die qua obiit. Valeant omnes vestri. Salutat vos abbas meus, et episcopus Catalaunensis, cum quo loquutus sum, ut unum de clericis vestris recipiat, qui libens acquiescit, id dumtaxat petens, ut aliquem probum hominem mittatis. Recipiet tamen quemcumque miseritis. Vos autem sicubi transmiseritis aliquem, instruite eum, ut modeste se habeat: quia homines hujus regni modesti sunt.<pb facs="salisbury-opera-omnia_0219" n="198"/></p>
				</div></div></body></text></TEI>