<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" xml:space="preserve" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1"><div type="textpart" subtype="letter" n="119">
					<head>EPISTOLA CXIX.—AD ALEXANDRUM PAPAM.</head>
					<head>Domino Papæ Alexandro.</head>
					<p>Adversus Osbertum presbyterum super ecclesia de Trichestana, Jordanus prior Acrensis instituit controversiam, dicens eum præfatam ecclesiam possidere, quam sine prioris assensu, et alterius advocati, citra solemnem ordinem juris, et regni consuetudinem, invitis, et reclamantibus parochianis ingressus fuerat. Ad hæc Osbertus se in eandem ecclesiam canonicum ingressum habuisse respondit, advocato comite Waren. ipsum præsentante, et Willelmo archidiacono Norwicensi vice Ebrardi bonæ memoriæ Norwicensis episcopi, introducente, et ei cum omni jure suo jamdictam ecclesiam concedente. Adjecit etiam hoc legitimorum testium assertione in præsentia venerabilis fratris nostri Willelmi Norwicensis episcopi se probasse, quod et episcopus destinatis ad nos litteris testabatur. Se tamen minime cogendum esse dicebat, ut possessionis suæ laudaret auctorem, aut titulum diceret, quum reus, et si nihil præstet, obtineat, auctore non probante, quod intendit. Quum ergo venerabilis frater noster episcopus Cicestrensis instaret, ut prior, si in causa vellet procedere, suam fundaret intentionem, præfatus presbyter ad vestram audientiam appellavit, diem præfiniens Dominicam qua cantabitur, Lætare Hierusalem.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="120">
					<head><pb facs="salisbury-opera-omnia_0190" n="169"/>EPISTOLA CXX.—AD ALEXANDRUM PAPAM.</head>
					<head>Domino Papæ Alexandro.</head>
					<p>Venerabilis frater noster Robertus Bathoniensis episcopus dilecto filio nostro, fideli vestro Willelmo Cumin ecclesiam de Cerda restituit, juxta mandatum misericordiæ vestræ, quo præceperatis eandem sibi appellatione remota restitui, si ipsum Dunelmensi ecclesiæ plene satisfecisse constaret. Dicitur autem clericus quidam nomine A. ut hoc beneficium clementiæ vestræ infirmet ad sedem apostolicam proficisci. Nos itaque quas possumus majestati vestræ pro W. preces porrigimus supplicantes, ut quod ei misericorditer conferre dignata est bonitas vestra, fideliter conservare dignetur, et ut ipsum in petitionibus justis clementer audiatis.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="121">
					<head>EPISTOLA CXXI.—AD ALEXANDRUM PAPAM.</head>
					<head>Domino Papæ Alexandro.</head>
					<p>In omnibus quæ gessit bonitas vestra, nihil domino regi Anglorum gratius est beneficio quod Willelmo Cumin fideli vestro misericorditer impendistis. Hoc autem nititur evacuare frater quidam nomine A. de Cerda, utinam melioris vitæ et integrioris famæ! et majestatem vestram levitati et inconstantiæ, quod absit, submitti desiderat. Rectius, pater, fuerat, omnino non audire clamantem, quam gratis destituere restitutum, et absque culpa dejicere legitime possidentem. Placeat ergo dignationi vestræ juste conservare quod misericorditer contulistis, et ipsum in petitionibus justis clementer audite. De cætero episcopus Lexoviensis malleus iniquitatis est ad conterendam ecclesiam Dei; hic in me pauperem tantam regis<pb facs="salisbury-opera-omnia_0191" n="170"/>coacervavit indignationem, ut domino Cantuariensi et cancellario suo rex ipse denuntiaverit, me majestatem regiam minuisse, et ob hoc ab amicorum et fidelium numero excludendum. Auditis etiam litteris, quibus innocentiam meam vestra benignitas excusavit, mendosus ille et mendax dicere ausus est, Dominus papa scripsit quod voluit, ergo domino regi refero, quod verum novi. Provideat igitur mihi pietas vestra, et regis gratiam studeat reformare.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="122">
					<head>EPISTOLA CXXII.—AD EUNDEM.</head>
					<head>Domino Papæ.</head>
					<p>Clericus quidam de familia Willelmi bonæ memoriæ Eboracensis archiepiscopi, nomine Symphorianus, in præsentia regis Stephani et episcoporum, et baronum Angliæ, in quodam conventu celebri Osbertum Eboracensem archidiaconum impetivit super crimine veneficii, quo prædictum archiepiscopum dicebat extinctum, veneno sibi per archidiaconum in mensa Domini propinato, promittens constanter se hoc ferri candentis, aut aquæ ferventis, aut monomachiæ, aut alio judicio probaturam. Osbertus vero constantissime crimen inficiatus, privilegio dignitatis et ordinis se non laicorum, sed ecclesiastico tantum judicio subjacere, et se illi per omnia paratum stare respondit. Datis ergo ab utrisque fidejussoribus de lite exequenda juxta consuetudinem gentis nostræ in manu regis, qui nobis et fratribus nostris reclamantibus et renitentibus, causam hanc propter atrocitatem criminis, et quia eo præsente initiata erat, ad forum suum pertinere dicebat, usque in octavas Epiphaniæ dilata est controversia. Interea regi Stephano serenissimus dominus noster fex Henricus successit, de cujus manibus, vix cum<pb facs="salisbury-opera-omnia_0192" n="171"/>summa difficultate, in manu valida, et cum indignatione regis, et omnium procerum, jamdictam causam ad examen ecclesiasticum revocavimus. Quum ergo intervenientibus multis dilationibus quæstio ex necessitate protracta esset, et actor, S. scilicet, secundum subtilitatem legum et canonum accusationem non posset implere, inspectis sacris canonibus de consilio venerabilium fratrum nostrorum Ricardi Londoniensis, Hilarii Cicestrensis, Jocel. Saresberiensis, Roberti Exoniensis episcoporum, et aliorum sapientum qui aderant, quia verbum istud per totam insulam divulgabatur, jamdicto archidiacono purgationem indiximus trium manu archidiaconorum, adhibitis secum aliis quatuor diaconis, diem præstandæ purgationis præfinientes, qua imminente accessit ad nos memoratus archidiaconus, dicens se malle innocentiam suam demonstrare in facie ecclesiæ Romanæ, ad quam verbum forte pervenerat, se et omnia sua vestræ protectioni subjiciens, et auctoritate apostolica inhibens, ne in læsionem ejus quippiam ab aliquo statueretur. Adjecit etiam quod in octavis Epiphaniæ se vestro conspectui præsentabit. Nos ergo, ut oportuit, apostolicæ majestati deferentes definitionem negotii vestræ reservavimus sanctitati.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="123">
					<head>EPISTOLA CXXIII.—AD EUNDEM.</head>
					<head>Domino Papæ Alexandro.</head>
					<p>Ad hoc excellentiam vestram capiti omnium Ecclesiarum dispositio divina præfecit, ut, exterminatis vitiis de domo Domini, virtus jucundum capiat incrementum et ut imperfectum totius humanitatis, vestræ majestatis suppleat consummata perfectio. Causa quæ vertitur inter dilectos fratres nostros Rad. Dunel-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0193" n="172"/>mensem et monachos Cantuariensis ecclesiæ, appellationis auxilio nuper ad examen apostolicum a nostris manibus evolavit; ea est hujusmodi. Memoratus Rad. reditus lxx librarum, quos in ecclesia Dovurensi habuerat, officio nostro sibi restitui postulabat, aut aliorum redituum æquam recompensationem sibi reponderari; dicens eos ad hoc teneri ex juramento, quod Auricus Camerarius nomine ex mandato conventus præstitit, quando Rad. cessit, ut in ecclesiam Dovuræ monachi ingrederentur. Hoc quoque se legitimis testibus promisit probaturum. Prior vero et monachi hanc ejus petitionem inanem esse dicebant, eo quod sibi semper prædicta pactione in assignato reditu fuerit satisfactum; adjicientes se paratos esse ad calculi rationem accedere, ut suppleant pro arbitrio boni viri, si quid ei ulterius competierit. Ad hæc Rad. se citra audientiam vestram minime super hæc litigaturum respondit, invitans Priorem et monachos super præstito juramento ad vestrum examen, et priorem specialiter, et Hug. fratrem ejus super contemptu vestro, eo quod in parochia illius protectionis vestræ præsidio gaudentes, me invito contra juris reverentiam capellam construxerint, præfixit itaque terminum Dominicam in ramis palmarum.</p>
				</div></div></body></text></TEI>