<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" xml:space="preserve" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1"><div type="textpart" subtype="letter" n="114">
					<head>EPISTOLA CXIV.—AD MATTHÆUM PRÆCENTOREM SENONENSEM. [A.D. 1159.]</head>
					<head>Matthæo Præcentori Senonensi.</head>
					<p>Miror, amice, et doleo, si dominus papa indulgentiæ suæ beneficium revocavit, et te illorum præcepit subire judicium qui tibi merito possunt esse suspecti, et absque suprema et fere invincibili diffi-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0184" n="163"/>cultate non poterunt conveniri. Mihi quidem, licet paulisper hæream, persuaderi non potest, quod partis adversæ sinistra adversus dexteram Romani pontificis prævaluerit. Levi tamen gestamine integritatem virginis oppressam majestatis verbis, fraudulenta Senonum irruptione fere subversam memini. Debuerat Roma Senones “et dona ferentes” habere suspectos. Sed cubicularii et assessores principis, et sacri palatii quæstores diligentissimi, sub imagine juris præsidentis forte religionem circumvenerunt, et Gallos, dum emungerentur censuerunt admitti. Non equidem invideo successibus eorum, sed tuæ et domini præcentoris læsioni compatior, tanto magis, quanto minus his malis mederi possum. Facies namque rerum quæ apud vos sunt mihi ignota est, negotii vires ex absentia mea plena non possum inquisitione discutere, incidentes articulos citra partium assertiones examinare non valeo, et ob hoc in re incerta tibi non possum certi consilii facere copiam: hoc tibi, auctore Domino, innata et exquisita prudentia, amicorum fida sedulitas, sapientum affectata instructio longe commodius præstabit, veruntamen sine consilii præjudicio, interventu domini Altissiodorensis episcopi, ut preces domini papæ pro te porrectas admittat, studiosius sollicitabis, et per eundem, et alios mysterium consilii partis adversæ diligenter inquires, ut ex eo causam tuam facilius et felicius possis instruere. Si preces contempserit, eum quasi invitus trahes ad judices, maxime si litteris apostolicis aliorum judicio stare non cogeris. Neque enim in hac parte adversariorum vocibus credes, nisi principis apices præsentaverint. Si judicibus tuis executionem mandati apostolici consequi potueris, adquiesces: sin autem, honestam itineris causam, si ad dominum papam proficisci disponis, amici tui for-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0185" n="164"/>mabunt, quos rerum qualitas et causæ calculus visibili specie plenius edocebunt. Ego quoque in quo possum tibi non deero, litteras quas ex parte mea domino papæ trades, accipies a latore præsentium, tibi et fratribus domini præcentoris bonum optantes, et utinam obtinentes! Si affectum effectus non sequitur, animum veteris amici non argues, sed fortunam.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="115">
					<head>EPISTOLA CXV.—AD PETRUM ABBATEM CELLENSEM. [A.D. 1159.]</head>
					<head>Cellensi Abbati.</head>
					<p>Occasionem scribendi vobis gratanter arripui, quum apud nos viderem hominem, quem ad vos credebam reversurum. Nuntio igitur salutationis vestræ benigne suscepto, cum eo de referenda vobis salutatione contraxi, sub accepta cautione, quia persona mihi erat incognita. Quæ itaque circa me sunt, ex parte describo, et possem utinam scribere lætiora! Postquam ab ecclesia Romana reversus sum, tot acerbitatis suæ molestias in me fortuna congessit, ut fere nihil adversitati existimem me antea prætulisse. Miramini forsitan, et obstupescitis, quid me tantopere potuerit perturbare. Hæc in aure vestra paucis aperiam. Serenissimi domini, potentissimi domini regis, invictissimi principis nostri tota in me incanduit indignatio. Si causam quæritis, ei forte plus justo favi, promotioni suæ ultra quam oportuerit institi, ad hoc toto desiderio cordis suspirans, ut quem fortunæ invidia credebam exultantem, miseratione divina regnantem cernerem in patrum solio, et jura dictantem in populis et nationibus. Sic forte decrevit Dominus punire impatientiam desiderii mei. Quicquid enim impatienter appetitur, vel fuga vel accessu doloris importat aculeos. Hujus tamen culpæ<pb facs="salisbury-opera-omnia_0186" n="165"/>non arguor, sed quod vires meas omnino transcendit, et parvitatem meam magnitudine sui poterit excusare, in innocentiam meam impingitur. Solus in regno regiam dicor minuere majestatem. Quum admissi mei factum diligentius exprimunt, hæc in caput meum intorquent. Quod quis nomen Romanum apud nos invocat, mihi imponunt. Quod in electionibus celebrandis, in causis ecclesiasticis examinandis, vel umbram libertatis audet sibi Anglorum ecclesia vendicare, mihi imputatur; ac si dominum Cantuariensem, et alios episcopos, quid facere oporteat solus instruam. His de causis totus concutior, quibus etiam urgentibus mihi creditur exilium imminere. Ego illud propter justitiam, si oportuerit, non modo æquanimiter, sed etiam cum gaudio tolerabo. Unde infra calendas Januarias me opinor ab Anglia exiturum, et quidem habito consilio vestro, et moraturum in Galliis, et inde ad Romanam ecclesiam transiturum. Interim quantas possum bonitati vestræ gratias ago pro honore et liberalitate, quam in fratrem meum exercuistis, et ut vice mea abbati Bullecurtensi de visitatione fratris mei gratias referatis exoro. Post quam Prior de Cantumerulæ litteras istas secreto inspexerit, ne ad oculos et aures plurium transeant providete.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="116">
					<head>EPISTOLA CXVI.—AD THOMAM PRÆPOSITUM CELLENSEM. [A.D. 1159.]</head>
					<head>Thomæ Præposito Cellensi.</head>
					<p>Inspectis litteris quas domino Cellensi transmitto, statum meum pro parte conjicere poterit prudentia vestra. Quod autem specialiter ad vos spectat, amicum vestrum P. sanum esse sciatis, et incolumem, et in magna prosperitate versari. Illum vero quem vestris<pb facs="salisbury-opera-omnia_0187" n="166"/>precibus domino Cancellario regis commisimus, ego, et thesaurarius Eboracensis, nuper sanum in bono statu vidimus, licet ab exactionibus regis non omnino possit esse immunis.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="117">
					<head>EPISTOLA CXVII.—AD ALEXANDRUM PAPAM.</head>
					<head>Domino Papæ Alexandro.</head>
					<p>Causa, quæ vertitur inter Suanum et Baldewinum, sacerdotes, super ecclesia de Chiltedic. ab auditorio venerabilis fratris nostri Ricardi Londoniensis episcopi, appellationis auxilio ad nostram tracta est audientiam. Agebat itaque memoratus Suanus ut jam dicta sibi restitueretur ecclesia, qua se querebatur esse injuste et sine judicio destitutum, qui vicarium suum ut dicebat violenter expulerat. Baldewinus ad hæc dilatoria exceptione opposita, se super memorata ecclesia de jure conveniri non posse dicebat, citra restitutionem bonorum ejusdem ecclesiæ, quæ sibi vi et fraude præfati Suani dicebat ablata: paratus tamen de principali negotio respondere si Suanus innocentiam suam delato sibi juramento purgaret. Suanus vero nec subire voluit juramenti discrimen, nec referre, asserens judicio domini Londoniensis intentionem suam non posse alicujus exceptionis obstaculo submoveri: quod quum pars fateretur adversa, dicens se ideo appellasse, quia una die ab eodem Londoniensi cum isto alia duo perversa judicia reportavit, Suanus ad præsentiam appellavit vestram, præfigens Octavas apostolorum, quum tamen utrique parati essemus omnem justitiam exhibere.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="118">
					<head>EPISTOLA CXVIII.—AD ALEXANDRUM PAPAM.</head>
					<head>Domino Papæ Alexandro.</head>
					<p>Caritatis fraternæ compassio nos admonet, pro venerabili fratre nostro Willelmo Norwicensi epis-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0188" n="167"/>copo vestræ majestati supplicare, ut vexationibus et injuriis quas ei Wachelinus archidiaconus incessanter continuat, finem debitum imponi præcipiatis. Quod quam necesse sit, vestræ sinceritati innoteseere procuravimus, iniquitatis odio et abominatione scandali potius, quam aliquo personarum intuitu. Factum est siquidem Londoniis nuper quum conventum celebraremus, exigentibus quibusdam necessitatibus, jamdictus episcopus venerabilem fratrem nostrum Londoniensem episcopum, cui videlicet, et Wigorniensi episcopo cognitionem accusationis, qua Wachelinus impetitur, delegastis, miserabili admodum supplicatione convenit, ut saltem ea die, quæ ei tunc tertia fuerat peremptoria constituta, post multas, et multorum bonorum virorum vexationes ejus admitteret probationes, quod jamdicto archidiacono juxta mandati vestri formam ablata restituisset, vel justitiam exhibuisset, nisi in omnibus per ipsum Wachelinum stetisset. Produxitque in medium copiam virorum religiosorum, abbatum, archidiaconorum, priorum, et clericorum, eorum testimonio, quod allegaverat, probaturus. Processerunt et alii quamplures illæsæ opinionis viri, qui amore justitiæ, et ad confusionem iniquitatis dicebant se paratos esse probare, quod sæpedictum archidiaconum audierant, offerente episcopo, remissionem omnium restitutionum quas reposcebat, et insuper de proprio lx marcas argenti, ea conditione ut ei absolutionem criminum suorum idem episcopus impetraret, et episcopum repudiasse, partim quia non poterat, partim ne videri posset pro tantorum criminum redemptione marcas recepisse. In quibus quum universi tam clerici quam laici, supra modum scandalisarentur. Dissimulare non potuit nec voluit dominus Lond. prædictas probationes tunc tertio productas fuisse, sed Wachel. nulla trium citatio-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0189" n="168"/>num peremptoriarum apparuisse: et adjecit, quod sine Wigornensi episcopo, cui condelegata erat causæ cognitio, et non apparebat, die condicto nihil decernere poterat, vel debebat. Sit itaque vestræ discretionis in brevi, si placet, sæpedicti archidiaconi subterfugiis, in quibus confidit, obviare, et vexationibus tamdiu afflicti episcopi, pacis remedio subvenire.</p>
				</div></div></body></text></TEI>