<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" xml:space="preserve" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1"><div type="textpart" subtype="letter" n="109">
					<head>EPISTOLA CIX.—AD EUNDEM.</head>
					<head>Domino Papæ Alexandro.</head>
					<p>Andreas clericus de Lenham, ecclesiam suam de Lenham quibusdam decimationibus injuste spoliatam<pb facs="salisbury-opera-omnia_0180" n="159"/>esse, in præsentia nostra conquestus est, postulans sibi de G. presbytero de Wichelemera, qui eas occupavit, et quodam milite, Ricardo, qui fundi dominus est, et occupanti patrocinatur, justitiam exhiberi. Partibus vero tandem peremptoria die præfixa, quum præfatus An. adesset, pars adversa tergiversando, ad frustratorias dilationes confugit, quas quum eis juris ratio denegasset, jamdictus miles sibi a nobili viro Willelmo fratre regis, domino suo, dixit esse prohibitum, ne eo absente, super decimis, de quibus agebatur, causam ingrederetur. Præmemoratus quoque presbyter, quum cedere videret militem, cujus patrocinio nitebatur, se non litigaturum respondit. Quum ergo actor productis idoneis testibus, quibus abundabat, summa instantia, ut ipsius probatio reciperetur, a nobis impetrasset, et ea recepta consilio synodi quum pro eo laturi essemus sententiam, sæpedictus presbyter ad vestram audientiam appellavit, diem præfigens Quasi modo geniti. Vos itaque prout Deus vobis inspiraverit, causæ debitum finem imponetis.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="110">
					<head>EPISTOLA CX.—AD EUNDEM.</head>
					<head>Domino Papæ Alexandro.</head>
					<p>Magnam, dulcissime pater, conceperamus lætitiam, sperantes, ut fama erat, nos citra Alpes posse præsentiæ vestræ solatio recreari. Versa est tamen in luctum cythara nostra, et gaudium transiit in mœrorem, ex quo pro certo nobis innotuit, quod urbs beatitudinem vestram invidens Cisalpinis, nominis vestri gloria maluit illustrari. Quum ergo apostolatus vestri culmen nequeamus pro voto visitare, quod possumus, iterum per nuntios, celeritate adhibita, consuetæ visitationis supplebimus obsequium. Placeat<pb facs="salisbury-opera-omnia_0181" n="160"/>itaque dignationi vestræ, usque ad illorum adventum causam monachorum sancti Bertini, et Osberti Eborac. archid. et si qua nos, et regnum Angliæ negotia contingunt, suspendere: quoniam illi super his omnibus discretionem vestram facient certiorem, et auditis eis ad singula, Domino propitio, tutius et utilius procedetis.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="111">
					<head>EPISTOLA CXI.—AD EUNDEM.</head>
					<head>Domino Papæ Alexandro.</head>
					<p>Præter opinionem, et contra spem, litteræ vestræ, quarum jucunda solet esse conceptio, nobis mœstitiam attulerunt. Quum enim ad Galliam cum summo desiderio præstolaremur adventum vestrum, accepimus vos ad urbem, utinam salubriter! esse reversos, et spei nostræ sic evacuatam esse lætitiam, Præterea petitiones nostræ caruerunt effectu, quia Scriniarii vestri, ut scripsistis, nostras forte litteras amiserunt. Nos autem quomodo possumus acerbitatem utriusque infortunii relevantes, nuntios qui vos vice nostra visitent, et litterarum damna restaurent, sub omni celeritate ad sedem apostolicam destinamus: rogantes ut causam monachorum sancti Bertini, et Osberti Eboracensis archidiaconi, et si qua ad nos, vel regnum Angliæ negotia spectant, usque ad illorum adventum protrahi faciatis. Illis enim auditis, auctore Domino, singula salubrius statuetis.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="112">
					<head>EPISTOLA CXII.—AD ARNULFUM.</head>
					<head>Amico suo carissimo magistro Ernulfo suus Joannes salutem, et veræ dilectionis obsequium.</head>
					<p>Dominum cancellarium scio emergentium tumultu<pb facs="salisbury-opera-omnia_0182" n="161"/>negotiorum, variis curiæ occupationibus, et rei familiaris necessitatibus impeditum, amicorum petitionibus promovendis, nisi alio incitante, vacare non posse. De vestra itaque familiaritate præsumens, precor, ut inspectis litteris quas ei mitto, ipsum ad reformandam mihi domini regis gratiam animetis, et recurrente scripto vestrum mihi consilium significetis. Quomodo vero dominus rex, domini papæ, Cantuariensis episcopi, et cancellarii sui petitiones accipiat, diligenter litteris vestris, si placet, rescribite. Amicum siquidem longe honestius est veraciter præmuniri, quam fallaciter decipi. Jacula quoque minus lædunt, quæ prævidentur.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="113">
					<head>EPISTOLA CXIII.—AD REGIS CANCELLARIUM. [A.D. 1159.]</head>
					<head>Cancellario Regis.</head>
					<p>Inter multiplices, et graves in me sævientis fortunæ injurias, nihil eo molestius fero, quod amicorum solatio destitutus neminem curarum socium, aut participem mœroris invenio. In quo calculo sors mea versetur, citra meæ conquestionis judicium, ex his quæ videtis et auditis, et quæ longo didicistis experimento facile poteritis intelligere. Ut tamen quæ sit, paucis aperiam. Ex quo socii nostri a vobis redierunt, communem Dominum, me fere excluso, nisi quum onera fuerint subeunda, suum promissis et rumoribus effecerunt.<lb/>Non equidem invideo, miror magis.<lb/>Si quid ergo potest apud excellentiam vestram parvitatis meæ devotio, si qua est antiquæ familiaritatis memoria, si spectatæ amicitiæ fidem, fortunæ impetus non subvertit, id agite, quo serenissimi domini nostri regis gratis in me concepta indignatio mitigetur, ut pro arbitro ejus excusem innocentiam meam, aut si<pb facs="salisbury-opera-omnia_0183" n="162"/>in aliquo gratiam ejus demerui, satisfactione congrua eandem mihi liceat promereri, et exinde honestius et liberius, vel gratia litterarum, vel occupatione alterius studii, tantæ sollicitudini, laboribus, suspicionibus et periculis me ipsum subtrahere potero. Nunc enim, si quid recte fiat, alii; si quid male, mihi adscribitur. Non est malum in civitate quod ego non faciam, me forte excusabit commodissime absentia mea, ut ejus animum facilius possitis inclinare. Litteras domini papæ pro me facientes dilectioni vestræ transmitto, quas si placet, mihi restitui faciatis: eas mihi sine rescripto non rogatus attulit nuntius domini Eliensis. Hanc domini papæ petitionem dominus Cantuariensis litteris suis prosequitur. De cætero rerum vestrarum me curam habere præcepistis: libens pareo, etiam ubi mon proficit cura mea. Dominus noster propriarum ecclesiarum vobis subtrahi præcepit auxilium. Resistentibus mihi aliis, frustra contra torrentem direxi brachia mea. Vos autem super hæc ei rescribite. De statu insulæ, et curiæ familiaribus vobis plura scribere vereor, quum per invidiam fortunæ, litterarum mearum aliæ, incidant in latrones, aliæ naufragium patiantur, aliæ meo dispendio se impudenter principum oculis ingerant. In his tamen, et aliis, quid me oporteat facere, rescribetis.</p>
				</div></div></body></text></TEI>