CAPUT V. Longius videtur recessisse a proposito oratio mea: at me hercules rem ipsam premit. Nam si, quod ad- huc colligitur, animus reipublicae tu es, illa corpus tuum, vides, ut puto, quam necessaria clementia sit. Tibi enim parcis, quum videris alteri parcere. Parcendum itaque est etiam improbandis civibus, non aliter quam membris languentibus: et si quando misso sanguine opus est, sustinendum est ne ultra quam necesse sit, incidat. Est ergo, ut dicebam, clementia omnibus quidem hominibus secundum naturam, maxime tamen decora imperatoribus, quanto plus habet apud illos quod servet, quantoque in maiore materia apparet. Quantulum enim nocet privata crudelitas? Principum saevitia, bellum est. Quum autem virtutibus inter se sit concordia, nec ulla altera melior aut honestior sit, quaedam tamen quibusdam personis aptior est. Decet magnanimitas quemlibet mortalem, etiam illum infra quem nihil est. Quid enim maius aut fortius, quam malam fortunam retundere? Haec tamen magnanimitas in bona fortuna latiorem locum habet, meliusque in tribunali quam in plano conspicitur. Clementia in quancunque domum pervenerit, eam felicem tranquillamque praestabit. Sed in regia, quo rarior, eo mirabilior. Quid enim est memorabilis, quam eum, cuius irae nihil obstat, cuius graviori sententiae ipsi qui pereunt assentiuntur, quem nemo interrogaturus est, imo si vehementius excanduit, nec deprecaturus est quidem, ipsum sibi manum iniicere, et potestate sua in melius placidiusque uti? hoc ipsum cogitantem: Occidere contra legem nemo non potest, servare nemo praeter me. Magnam fortunam magnus animus decet, qui nisi se ad illam extulit, et altior stetit, illam quoque infra terram deducit. Magni autem animi est proprium, placidum esse tranquillumque, et iniurias atque offensiones semper despicere. Muliebre est furere in ira: ferarum vero, nec generosarum quidem, praemordere et urgere proiectos. Elephantos leonesque transeunt quem impulerunt. Ignobilis bestiae pertinacia est. Non decet regem saeva nec inexorabilis ira. Non multum enim supra eum eminet, cui se irascendo exaequat. At si dat vitam, si dat dignitatem periclitantibus, et meritis amittere, facit quod nulli nisi rerum potienti licet. Vita enim etiam superiori eripitur, nunquam nisi inferiori datur. Servare, proprium est excellentis fortunae, quae nunquam magis suspici debet, quam quum illi contingit idem posse quod diis, quorum beneficio in lucem edimur tam boni quam mali. Deorum itaque sibi animum asserens princeps, alios ex civibus suis quia utiles bonique sunt, libens videat, alios in numerum relinquat, quosdam esse gaudeat, quosdam patiatur. Videbatur exspatiari in digressionem oratio Senecae, et totum caput praecedens esse parergon, nihil ad rem propositam faciens, nisi quod principum caritatem subditis insinuabat. Nunc ostendit se alio spectasse, et collimasse ad alterum scopum, ut scilicet probaret clementiam nullum magis decere quam regem aut principem. Si enim populi, dum salutem sui principis obiectu corporum defendunt, vitam eius suis mortibus redimunt, adversa vulneribus pectora ferunt, eum esse mentem reipublicae profitentur: agnoscat ille vicissim oportet rempublicam suum corpus esse, et vicem officii, quam suis membris debet, rependat. Proponat sibi apud animum, publicam esse caritatem, quae a suis sibi defertur, alio transferendam si desierit esse quod est. Tibi enim parcis] Quisquis enim ille sit cui ignoscitur, pars tui est. Sic Alexander apud Curtium lib. VI.: Videbar mihi partem meorum viscerum abrumpere, si in quos tam magna contuleram, viliores mihi fecissem. Parcendum improbandis civibus] Sensus est: Si qui sunt ex civium numero vitiosi, cogita esse membra tui corporis: quae quum etiam ulcerosa sunt, mollioribus remediis curantur, et quasi suspenso digito attrectantur; tantum abest ut abscindantur et urantur ad primum languorem. Vitia igitur tolle, non hominem. Quae tamen si ab homine revelli non possunt, consulendum potius universo corpori, quam particulae. Tunc valet illud Ovidii: Immedicabile vulnus Ense recidendum est, ne pars sincera trahatur. Illud memoria ne excidat, quod est apud Senecam libro VII. de Beneficiis: Ut corporum, ita animorum vitia molliter tractanda sunt. Et illud Ciceronis II. ad Atticum: Non minus probandam medicinam quae sanet, quam quae urat et secet. Et si quando misso sanguine] Alludit ad medicorum phlebotomias, quae semper ad mensuram exiguntur. Sic Lucanus Syllam post victoriam saevientem, nec modum poenis exigendis imponentem reprehendit eadem fere translatione: Sylla quoque immensis accessit cladibus autor. Ille, quod exiguum restabat sanguinis urbi, Hausit, dumque nimis iam putrida membra resolvit, Excessit medicina modum, nimiumque sequuta est, Qua morbi duxere, manus. Est ergo ut dicebam] Innuit Seneca in eum sensum accipiendam esse totam illam dissertationem, quae videbatur praeter Bacchum, ut est in proverbio, interposita: Nunc more suo per ἀνακεφαλαίωσιν summam dissertationis in compendium redigit. Quod dicit clementiam omnibus hominibus secundum naturam, ad illud referendum: nullam homini virtutem magis convenire, quam clementiam, quum nulla sit humanior, etc. Quod subiicit maxime decoram imperatoribus, alterum membrum respicit. Secundum naturam] Philosophi vocant ea quae sunt de propriis naturae, κατὰ τὴν φύσιν. Proprium quarto modo accipiatur, quemadmodum est apud Porphyrium cap. IV. libri de quinque vocibus. Quantulum nocet privata crudelitas?] Cur potis- simum decet clementia principem? Idem est ac si quaeras, cur liberalitas divitem in primis deceat. Ille enim materiam habet ignoscendi, huic suppetunt ad largiendum facultates. Maluit tamen ducere argumentum a contrariis, in hanc formam: Si parum nocet privata crudelitas, parum etiam prodest in homine privato clementia. Si principis saevitia bellum est et publica pernicies, eiusdem clementia publicam salutem complectitur. Seneca lib. III. de Ira: Illa plebeia ira et privata, inerme et sine viribus telum est. Quum autem virtutibus] Ex dogmatibus Stoicorum. De hac virtutum connexione Cicero meminit Offic. I., in Paradoxis et in V. de Finibus et Seneca noster epist. lib. IX. ad Lucilium. Forte et haec verba in Peripateticos torqueri possunt, qui externa fortunae bona virtutibus opitulari tradunt, atque ideo inter bona numerant, quod sunt virtutum praesidia. His adversantur Stoici, virtutem se sola contentam esse, nec fortunae opibus indigere. Decet magnanimitas] Argumentum a simili, virtutem parem et eandem in duobus, magis in altero elucere et eminere. Quod priusquam explicemus, videndum quid sit magnanimitas. Est autem virtus, qua utramque fortunam moderate ferre discimus, ut nec prosperitate efferamur, tollamusque animos, nec adversitate deliciamur ac deprimamur, animumque despondeamus. Itaque extrema magnanimitatis sunt, inflatio animi et elatio ad excessum, abiectio et pusillanimitas ad defectum. Vide Aristotelem libro Ethic. IV. Cicero quoque Tusculan. IV.: Constantem volumus quendam sedatum, gravem, humana omnia prementem, illum esse quem magnanimum et fortem virum: dicimus etc. Haec igitur magnanimitas decet hominem sortis humillimae et abiectissimae, seu, ut magis verbum verbo reddamus, postremae ignobilitatis. Quid enim fortius quam non coarctare animum ad fortunae angustias? quam animi magnitudinem et constantiam supra omnes casus exserere? quam divitiarum et paupertatis ex aequo esse contemptorem? At vero quia difficilius est prosperam, quam adversam ferre fortunam, quanto melius conspicuus erit, qui in bonis rebus, ut ait Horatius, mentem continebit ab insolenti temperatam laetitia: qui nec confidet praesentibus bonis, nec adversitatem fortunae perhorrescet? Ita clementia etc. Malam fortunam retundere] Retundimus enim aciem telorum, quae fortuna in nos acuit, si nihili pendimus quidquid in nos machinatur. Lib. II. epist. dixit fortunae contumaciter resistere. Clementia in quamcumque domum] Habitat quidem privatos parietes; habitat, si vis, pauperes casas et rustica tuguriola: quum pater familias erga uxorem, liberos, servos, modeste se gerit, dat, praetermittit, indulget, ad opus illectat magis quam cogit. Quamobrem Petrus in sua canonica, non vult dominos esse dyscolos, hoc est morosos, et servis difficiles. Quid enim memorabilius] Alia ratio amplificationis. Imperant leges privatis hominibus. Statuunt leges quid marito liceat in uxorem, quid patri in liberos, quid domino in servos. Si transgreditur, praesentanea est ultio. Prohibent leges, ne civis civi damnum det. Quod si civis contra civem velit exsequi rabiem et saevitiam, non poterit, ne cum discrimine quidem capitis et fortunarum. Alia principis est licentia. Verba regis sunt imperia. Atque, ut ait Homerus in quodam hymno, ἀμφ’ ἔπος τε καὶ ἔργον. Deinde opus suum omnibus approbat, nempe laudantibus quod corrigere non possunt. Non sunt tribuni, qui intercedant; non est superior, qui appelletur. Is igitur cui omnium consensu summa rerum sic est delata, quibus laudibus pro merito extolletur, si sibi ipse temperantiam imperaverit, si intercesserit sibi, si ad se ipsam, sed clementiorem, provocaverit? Nemo interrogaturus est] Verbi huius elegantia non est vulgaris. Ponitur enim pro accusare et postulare apud iudicem. Quare saepius dicitur cum adiecto legibus interrogare. Cicero pro Domo sua: Quis me unquam ulla lege interrogavit? quis postulavit? quis diem dixit? Salustius in Catilina: P. Antronius et P. Sylla designati consules legibus ambitus interrogati, poenas dederant. Item: Et ipse Plautia lege interrogatus erat ab L. Paulo. Livius libro tricesimo octavo: Alii neminem unum tantum eminere civem debere, ut legibus interrogari non possit. Tacitus lib. XIII.: Sane pepigerat Pallas, ne cuiusquam facti in praeteritum interrogaretur. Et lib XIV.: Damnatus iisdem consulibus Tarquinius Priscus repetundarum, Bithynis interrogantibus. Cicero Offic. I. dixit appellare, et Philippica II. appellatum de pecunia. Ipsum sibi manum iniicere] Id est suos affectus in potestatem redigere, et intra modum continere. Vergilius Aeneidos X.: Iniecere manum Parcae. Traxerunt debitum sibi, inquit Servius, et sermone usus est iuris. Nam manus iniectio dicitur, quoties nulla iudicis autoritate exspectata, rem nobis debitam vindicamus. Hanc Servii interpretationem comprobat carmen Ovidii Elegiarum I.: Et dicam, mea sunt: iniiciamque manus. et libro secundo: Iniiciam dominas in mea iura manus. Gulielmus Budaeus, primum rei literariae decus et columen, cuius beneficio palmam eruditionis hodie sibi vendicat nostra Gallia, diligenter et copiose explicat huius loquutionis proprietatem. Sed quando addit recentiores nullo antiquo exemplo iniicere manum usurpare pro eo quod latine dicitur afferre vel inferre manus, id vero an perpetuum sit, alii viderint. Ego apud Horatium iniicere manus interpretor inferre. Carmen est: Ne male dispari Incontinentes iniiciat manus, Et scindat haerentem coronam Crinibus immeritamque vestem. Item apud Curtium lib. X.: Non contentus supplicio insontis spado, ipse morituro manum iniecit. Occidere contra legem] Salva res est, ubi semel haec cogitatio subiit memoriam principis. Hoc est enim quod perdit tyrannos, quum licentiosa dominatione eximere se turbae volunt. Sic loquitur Atreus apud Senecam: Pietas, sanctitas, fides Privata bona sunt: qua iuvat, reges eant. Quanto illud melius? Occidere immerentem, latronum et grassatorum laus est. Eripere vitam nemo non homini potest, vitam tribuere, regium est. Magnam fortunam] Aliud est argumentum eiusdem rationis, quod sic in formam syllogismi colligi potest. Magna fortuna magnum animum desiderat. Magnus animus est placidus et moderatus, et qui ad quamlibet offensionem de gradu non deiicitur. Ergo princeps, ut personam principis sustineat, debet inoffensa animi aequitate offensiones contemnere et iniurias. Hic non admodum laboro ut per omnia serviam legibus dialecticorum, modo sensum fideliter assequar. Magnam fortunam] Non tantum quia secundae res, ut ait Cato, a recte consulendo atque intelligendo transvorsum trudere solent hominem laetitia exsultantem et ferocientem: sed quod plerique, animi abiectioris, ad sordes nati, illustrem gerere personam non possunt. Succumbunt enim oneri, et suo splendore praestringuntur. Sic Curtius de Alexandro: Nondum fortuna se eius animo superfuderat. Hinc et illa emanarunt: Nec fortunam capit ipse suam. Item: Ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus. Ovidius in consolatione ad Liviam: Imposuit te alto fortuna, locumque tenere Iussit honoratum, Livia, perfer onus. Magni autem animi] Definitio magnanimitatis, quam superius retulimus, a qua trahitur perpetuum argumentum: sicut e converso a definito ad definitionem. Muliebre est furere] Nihil foeminae iracundia efferatius. Ait enim Iuvenalis: Sic collige quod vindicta Nemo magis gaudet, quam foemina. Ubi vires ad nocendum deficiunt, tunc caeca rabies, et sui impotens, furit ac fremit. Ferarum nec generosarum] Si ferarum est immanitas, monstrum in homine: si ferarum ignobilium, in rege monstro peius. Hoc enim valet amplificatio in sensu, tametsi verba non exprimunt. Ac si diceret, si oblivisceris te esse principem, memineris hominem. Sin minus, quod est postremum, imiteris feras nobiliores. Quintilianus in Gladiatore: Ferae mehercule generosiores iacentes transeunt. Ovidius Tristium II.: Quo quisque est maior, magis est placabilis irae: Et faciles motus mens generosa capit. Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni, Pugna suum finem, quum iacet hostis, habet. At lupus, et turpes instant morientibus ursi, Et quaecunque minor nobilitate fera est. Elephantes] Hoc de elephantis testimonio Plinii comprobatur, qui libro VIII. scribit in hunc modum: Idem vestigio hominis animadverso prius quam homine, intremiscere insidiarum metu, subsistere, ac olfactu circumspectare, iras proflare, nec calcare, sed erutum proximo tradere, illum sequenti nuncio, usque ad extremum. Leones] Verba Plinii de leonibus eodem libro cap. XVI.: Leoni tantum ex feris clementia in supplices, prostratis parcit; et ubi saevit, in viros prius quam in foeminas fremit: in infantes non nisi magna fame. Credit Libya intellectum pervenire ad eos precum. Nec inexorabilis ira] Haec vero est immanis feritas, ira saeva, et inexorabilis. Nam si, secundum Horatium, ira furor brevis est: quid est aliud ira obstinata, quam plane furor? Cicero ad Atticum dicit irritabiles esse optimorum saepe hominum animos, et eosdem placabiles, et hanc esse agilitatem mollitiemque naturae bonitati. Idem ad Quintum fratrem: Si implacabiles sunt iracundiae, inquit, summa est acerbitas: si autem exorabiles, summa levitas: quae tamen, ut in malis, acerbitati anteponenda est. Non multum enim supra] Ne quis sibi laudi futurum ducat, si hostem sua potentia contriverit, intelligat eum sibi exaequari, cui tantum tribuit, ut cum eo inimicitias exerceat. Id est quod dicit Seneca lib. de Ira II.: Cum pari contendere, anceps; cum superiore, furiosum; cum inferiore, sordidum. Id sibi volunt verba Caesaris apud Lucanum libro tertio: Vanam spem mortis honestae Concipis: haud, inquit, iugulo se polluet isto Nostra, Metelle, manus: dignum te Caesaris ira Nullus honor faciet. Huc spectat problema Aristotelis quod legitur sectione XXIX.: Cur mulierem interfecisse iniquius sit, quam virum, quanquam naturae ratione mas foemina praestantior est? An quia mulier imbecillior est, minusque proinde facere iniuriam potest? Item, eniti adversus id quod longe infirmius est, nihil virile, imo stolidum atque iniquissimum est. Vita superiori cripitur] Si magnum est occidere hominem, et si hac una re metimur alicuius potentiam, cogitemus et latronem et hostem admovere posse iugulo nostro gladium, ut potestas maior absit. Neminem non servum habere in nos vitae necisque arbitrium. Recognoscamus eorum exempla, qui domesticis insidiis perierunt, aut aperta vi, aut dolo; et intelligemus non pauciores servorum ira cecidisse, quam regum. Neque vero si quis non est interfectus a latrone, vitam illi acceptam referre debet. Maius est vitae beneficium et nobilius, quam ut a latrone accipiatur. Ei vita datur, qui quum salvis legibus interfici possit, eximitur mortis periculo. Seneca in Medea: Hoc reges habent Magnificum et ingens, nulla quod rapiet dies, Prodesse miseris, supplices fido lare Protegere. Non itaque frustra celebre est dictum Scipionis, quod postea Antonino Pio frequenter fuisse in ore legimus, se malle unum civem servare, quam mille hostes occidere. Tyrannica illa vox Neronis apud Senecam in Octavia: Occidere hostem, maxima est virtus ducis. Cui respondet Seneca: respondet Servare cives, maior est patriae patri. Idem contingit quod diis] Crudelitas facit regem omnibus exsecrabilem, quin etiam ex principe tyrannum. Clementia amabilem omnibus reddit, omnibus superiorem, postremo et diis similem. Deorum est quod et boni et mali nascimur, quod communi coelo atque aere fruimur, quod iisdem alimentis sustinemur. Hanc deorum mansuetudinem cur non imitetur princeps? Cicero pro Ligario: Nulla re propius homines ad deos accedunt, quam salutem hominibus dando. Nihil habet nec fortuna tua maius, quam ut possis, nec natura tua melius, quam ut velis conservare quam plurimos. Claudianus ad Honorium: Sola deos aequat clementia nobis. In numerum relinquat] Id est, qui faciant numerum, ut sint scilicet, quibus imperet. Sic Lucanus libro II.: In numerum pars magna perit, id est, in hoc tantum ut magnus esset occisorum numerus.