CAPUT IV. Suam itaque incolumitatem amant, quum pro uno homine denas legiones im aciem deducunt, quum in prima fronte procurrunt, et adversa vulneribus pectora ferunt, ne imperatoris sui signa vertantur. Ille est enim vinculum per quod respublica cohaeret, ille spiritus vitalis, quem haec tot millia trahunt, nihil ipsa per se futura, nisi onus et praeda, si mens illa imperii subtrahatur. Rege incolumi mens omnibus una: Amisso rupere fidem. Hic casus romanae pacis exitium erit, hic tanti fortunam populi in ruinas aget. Tamdiu ab isto periculo aberit hic populus, quamdiu sciet ferre frenos; quos si quando abruperit, vel aliquo casu discussos reponi sibi passus non erit, haec unitas et hic maximi imperii contextus in partes multas dissiliet: idemque huic urbi dominandi finis erit, qui parendi fuerit. Ideo principes regesque, et quocunque alio nomine sunt tutores status publici, non est mirum amari ultra privatas etiam necessitudines. Nam si sanis hominibus publica privatis potiora sunt, sequitur ut is quoque carior sit, in quem se respublica convertit. Olim enim ita se induit reipublicae Caesar, ut diduci alterum non posset sine utriusque pernicie. Nam ut illi viribus opus est, ita et huic capite. Si stare non potest sine imperio respublica, si corpus ex multis hominibus collectum, truncum est et imperfectum sine capite, suae salutis sunt propugnatores, quum periculum a capite suo propulsant, quod secum traheret maiorem ruinam. Unum quidem hominem ut defendant, arma induunt, sed cuius incolumitas omnium incolumitatem complectitur: quem si deserunt, praedam se faciunt hostibus. In hoc pacem publicam et privatam, imperii maiestatem, fortunas domesticas possident. Cum hoc omnia pereunt. Quis iam dubitet hac mercede proposita mille mortibus se obiicere? pareant enim necesse est si se ac sua servare velint. Denas legiones in aciem deducunt] Atqui multo plures Caesaris Augusti legiones fuerunt. Is enim quatuor et quadraginta legiones non semel tantum armavit, sed ordinarias habuit ad tutelam rei romanae. Quid autem sit legio, non satis inter classicos autores convenit. Plutarchus enim autor est Romulum divisisse iuventutem romanam in militares ordines, quorum quilibet peditum tria millia, equites trecentos habuit: isque numerus vocabatur legio. Livius lib VIII. legionem scribi testatur quinque millibus peditum, et trecentis equitibus. Gellius lib. XVI. ex autoritate Cincii constituit legionem ex sexaginta centuriis, quae faciunt sex millia. Si verum est quod legitur in libello qui sub nomine Ciceronis circumfertur de re militari, et exemplaria mendo vacant, legio conficitur ex duobus peditum millibus, quingentis quindecim, equitibus octingentis nonagintaquinque. Verum ego magis crediderim, utcunque pro ratione temporum disciplina militaris immutata fuerit, eo demum processisse, ut decem cohortibus firmaretur: quarum prima esset millenaria, reliquae quingentariae: ut est etiam apud Vegetium, non quod eo numero praecise finirentur, sed valuit appellandi compendium, eadem forma qua centumviri pro centum et quinque, et septuaginta interpretes pro septuaginta duobus. Quum in prima fronte procurrunt] Frons verbum est militare. Nam ut ait Vegetius lib. III.: Acies dicitur exercitus instructus. Frons, quae adversum hostem spectat. Quintilianus lib. II.: Quid enim si praecipias imperatori, quoties aciem instruit, dirigat frontem, cornua utrinque promoveat, equites pro cornibus locet? Curtius appellat faciem. Haec, inquit, dexteri cornu facies erat. Deinde sequitur: Frons laevi cornu haec erat. Apparet pro eodem posuisse frontem et faciem. Ibidem appellat prima: Itaque non prima quam latera, non latera munitiora fuere quam terga. Ne imperatoris sui signa vertantur] Ex more Romanorum, qui primae cohorti aquilam et imperatoris imagines adtribuebant, utpote quae et numero militum et dignitate praestantiaque antecelleret. Adversa vulneribus pectora] Quasi hoc dedecus non bene vita pensetur, si quis se vivo ac vidente passus fuerit aut verti signa, aut deiici, si signis desertis terga dederit, et pudenda, ut Vergilius ait, vulnera tergo acceperit. Contra quae adverso pectore illata sunt, laudantur tanquam militiae decora. Vide Plutarchum in problem.: Dicitur et simpliciter adversum vulnus. Salustius in Catilina: Sed omnes tamen adversis vulneribus conciderent. Ille enim est vinculum] Honestae sunt translationes. Si enim concordia civium alitur imperii dignitas, necesse est ut aliqua inter se veluti catena cohaereant. Imperator igitur est vinculum, quo inter se colligantur, ne dissiliant. Desit rector et moderator, quibus catenis multitudo discors et seditiosa constringetur? quo ferrumine committetur? Spiritus vitalis] Altera est metaphora, qua significatur in suis ducibus vivere ac spirare populos: ab unius vita quasi de filo pendere: sicut illa Lucani apostrophe ad Caesarem libro quinto: Quum tot in hac anima populorum vita salusque Pendeat, et tantus caput hoc sibi fecerit orbis. Curtius lib. IX. de Alexandro loquens: Toto eo die, et nocte quae sequuta est, armatus exercitus regiam obsedit, confessus omnes unius spiritu vivere. Verum Senecae metaphoram magis ad verbum expressit Curtius in persona Philippi medici ad Alexandrum: Rex, semper quidem spiritus meus ex te pependit: sed nunc vero, arbitror, sacro et venerabili ore tuo trahitur. Et imitatus est Erasmus in panegyrico Philippi. Porro hoc a philosophis sumptum est, qui vitam hominis in eo praecipue consistere affirmant, quod aerem hauriat et recipiat per asperam arteriam, quam Celsus asperam fistulam vocat, et Lactantius gurgulionem: et quae animae aestuantis, ut ait Gellius, iter est: de qua satis multa Cicero lib. II. de Natura deorum. Causam autem cur spirare necesse habeamus, vide apud Aristotelem, problematum sectione XX XIV. problemat. XII.: Quamobrem sunt qui opinantur vitam nihil aliud esse, quam spiritum, seu animam. Servius in illud Vergilii, Vitam exhalantem, secundum eos, inquit, loquutus est, qui vitam ventum volunt. Et idem in IV. commentar. Aeneidos quum Vergilius dixisset: Atque in ventos vita recessit, Eos, inquit, sequitur, qui vitam acrem esse dicunt. Verius tamen est ex quatuor elementis et divino spiritu constare omnia animalia. Cuius sententiae fuisse Aristotelem constat. Trahunt enim a terra carnem, ab aqua humorem, ab aere anhelitum, ab igne fervorem, a divino spiritu ingenium. Quamquam aliter astrologi: putant enim nos, quum nascimur, sortiri a Sole spiritum, a Luna corpus, a Marte sanguinem, a Mercurio ingenium, a Iove desiderium, a Venere cupiditates, a Saturno humorem. Non abs re igitur spiritus dictus est a Seneca epitheto vitalis. Nam, ut ait Quintilianus lib. V., illud retrorsus valet, et spirare hominem qui vivit, et vivere qui spirat: ut spiritus pro vita, et spirans pro vivente interdum sine adiecto reperiantur. Rege incolumi] Haec duo hemistichia transtulit ex IV. Georgicon Vergilii, ubi de apibus loquitur: Praeterea regem non sic Aegyptus, et ingens Lydia, nec populi Parthorum, aut Medus Hydaspes Observant: rege incolumi mens omnibus una; Amisso rupere fidem, constructaque mella Diripuere ipsae, et crates solvere favorum etc. Tamdiu ab isto periculo aberit quamdiu sciet] Ferre frenos proverbio dicitur obedienter imperata facere, et domini aut principis imperium moderate ferre. Cui contrarium est frenum mordere. Servavit etiam verbi proprietatem, quum subiicit: Discussos reponi sibi passus non erit. Excuti enim proprie dicitur de equis, ut adnotavit Servius in sexto commentar. Aeneidos Vergilii: Ea frena furenti Concutit, et stimulos. Curtius lib. IV.: Hic territi equi subsistere non poterant, qui crebra iactatione cervicum non iugum modo excusserant, sed currum etiam everterant. Eadem translatione usus est Plinius in Panegyrico: Ergo sustulerant animos, et iugum excusserant, nec iam de sua libertate, sed de nostra servitute certabant. Ideo principes regesque] Amicitia, inquit Cicero, ex variis rationibus contrahitur: sed omnes omnium necessitudines vincit una societas reipublicae administrandae. Lentulus ad Ciceronem epistol. XII.: Atque haec omnia is feci, qui et sodalis et familiarissimus Dolabellae eram, coniunctissimus sanguine Antoniis, provinciam quoque illorum beneficio habebam, sed πατρίδα ἐμὴν μᾶλλον φιλῶ. Omnibus meis bellum primus indixi. Namque in gradibus caritatis prima patriae ab optimo quoque deferuntur, et, ut subiicit Seneca, publica privatis potiora sunt sanis hominibus. Merito igitur ultra privatas necessitudines amantur administratoros reipublicae, et quasi patres patriae. Supra declaravimus esse quasi publicos tutores. Quocunque sunt nomine] Utpote reges, imperatores, dynastae, tetrarchae, marchiones, satrapae, veluti nostro saeculo imperatores, reges, duces, barones, comites, vicecomites, liberis populis consules, praetores, dictatores, censores, et huiusmodi. In quem se respublica convertit] Eandem sententiam aliis verbis extulit Cicero ad Appium Pulchrum: Omnes vires civitatis se ad Pompeii ductum applicaverunt. Ideo enim nos in aliquem convertimus, ut in eum tanquam in parietem incumbamus. Vergilius libro duodecimo: Spes tu nunc una senectae, Tu requies miserae, decus imperiumque Latini Te penes, in te omnis domus inclinata recumbit. Olim ita se induit reipublicae Caesar] Nunc quandam capitis ad corpus commissuram facit, hoc est principia ad rempublicam, ut sit mutua rerum omnium sympathia, diduci enim alterum non potest sine alterutrius pernicie. Caesar sine republica non est Caesar, respublica non est respublica sine Caesare. Capiti necessaria sunt membrorum ministeria, corpus sine capite est inutile terrae pondus. Ut deduci] Lego diduci contra fidem exemplarium, ut stet integer sensus pro separari, seu divelli.