CAPUT III. Nunc in tres parles omnem hanc materiam dividam. Prima erit manumissionis. Secunda quae naturam clementiae habitumque demonstret: nam quum sint vitia quaedam virtutes imitantia, non possunt secerni, nisi signa quibus dignoscantur, impresseris. Tertio loco quaeremus quomodo ad hanc virtutem perducatur animus, quomodo confirmet eam, et usu suam faciat. Nullam vero ex omnibus virtutibus magis homini convenire, quum sit nulla humanior constet necesse est, non solum inter nos, qui hominem sociale animal communi bono gemitum videri volumus, sed etiam inter illos qui hominem voluptati donant, quorum omnia dicta factaque ad utilitatem suam spectant. Nam si quietem petit et otium, hanc virtutem naturae suae nactus est, quae pacem amat et manus retinet. Nullum tamen clementia, ex omnibus magis quam regem aut principem decet. Ita enim virtutes magnis viris decori gloriaeque sunt, si illis salutaris potentia est. Nam pestifera vis est, valere ad nocendum. Illius demum magnitudo stabilis fundataque est, quem omnes tam supra se esse, quam pro se sciunt: cuius curam excubare pro salute singulorum atque universorum, quotidie experiuntur: quo procedente, non tanquam malum aliquod aut noxium animal e cubili prosiliret. diffugiunt, sed tanquam ad clarum ac beneficum sidus certatim advolant, obiicere se pro illo mucronibus insidiantium paratissimi, et substernere corpora sua, si per stragem illi humanam iter ad salutem struendum sit. Somnum eius nocturnis excubiis muniunt: latera obiecti circumfusique defendunt: incurrentibus periculis se opponunt. Non hic est sine ratione populis urbibusque consensus, sic protegendi amandique reges, et se suaque iactandi quocunque desideraverit imperantis salus. Nec haec vilitas est aut dementia pro uno capite tot millia excipere ferrum, ac multis mortibus unam animam redimere nonnunquam senis et invalidi. Quemadmodum totum corpus animo deservit, et quum hoc tanto maius, tantoque speciosius sit, ille in occulto maneat tenuis, et in qua sede latitet incertus: tamen manus, pedes, oculi negotium illi gerunt. Illum haec cutis munit. Illius iussu iacemus, aut inquieti discurrimus. Quum ille imperavit, sive avarus domimus est, mare lucri caussa scrutamur; sive ambitiosus, iamdudum dexteram flammis obiecimus, aut voluntarie subsiluimus. Sic haec immensa multitudo unius animae circumdata, illius spiritu regitur, illius ratione flectitur, pressura se ac fractura viribus suis, nisi consilio sustineretur. Divisio est operis, nondum mihi satis intellecta. Malo enim hominem ingenuae veritatis profiteri, quam frivolis argutiis lectorem eludere. Nam nec eo quo proponit ordine, argumentum prosequitur. Neque in aperto est, quid sibi velit nomen manumissionis in prima parte. Cuius rei culpa non tam nobis forte, quam autori ipsi fuerit adscribenda. Fuit enim peculiare Senecae vitium, confusaneas rerum sylvas congerere magis, quam digerere. In hoc etiam opere deterius, quod dispositionem quam promittit, minime praestat. Hoc tamen, qualecunque est, maioribus virtutibus pensatur. Vitia virtutes imitantia] Imitatio est Ciceronis, cuius verba sunt in partitionibus: Cavendum est autem diligenter ne fallant ea nos vitia, quae virtutem videntur imitari. Nam et prudentiam malitia, et temperantiam immanitas in voluptatibus aspernandis, et magnitudinem animi superbia in animis tollendis, et despicientia in contemnendis honoribus, et liberalitatem effusio, et fortitudinem audacia imitatur, et patientiam duritia immanis, et iustitiam acerbitas, et religionem superstitio, et lenitatem mollitia animi, et verecundiam timiditas etc. Hisdem fere verbis Gregorius: Saepe se vitia ingerunt, et se virtutes esse mentiuntur: ut tenacia parsimonia, effusio largitas, crudelitas zelus iustitiae, remissio pietas videri velit. Iuvenalis Satyra XIV.: Fallit enim vitium specie virtutis et umbra, Quum sit triste habitu, vultuque et veste severum. Nec dubie tanquam frugi laudatur avarus, Tanquam parcus homo et rerum tutela suarum. Seneca epist. VI.: Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet. Hanc sententiam eleganter constrinxit verborum compendio Publius Mimographus:: Timidus se cautum vocat, sordidus parcum. Quod si verum aliquando fuit, magno nostro malo hodie verissimum experimur. Signa impresseris] Significanter posuit hoc verbum quasi diceret neque descriptionem, neque picturam sufficere: adeo facilis est lapsus in virtutibus discernendis, propter illam, ut Quintilianus vocavit, vitiorum viciniam. Sic Seneca epist. VI.: In his magno periculo erratur, his certas notas imprime. Contrarium est signa conturbare Ciceroni libro septimo epist. ad Atticum. Quomodo confirmet eam, et usu suam faciat] Alludit ad usucapiones, et praescriptiones iurisconsultorum. Quomodo etiam epist. VI.: Semel traditi boni perpetua possessio est, virtus non dediscitur. Hoc est quod dicunt philosophi, animum hominis, prout virtutibus aut vitiis assuescit, eorum habitum contrahere. Habitus autem sunt acquisitae qualitates, quibus ad nostros affectus bene vel male nos habemus. Sic accipio locum Aristotelis secundo Ethicorum, moralem virtutem ex consuetudine comparari. Abeunt enim studia in mores, ait Ovidius, et apud Curtium lib. V.: Consuetudo natura dicitur potentior. Marius apud Salustium: Mihi, qui omnem aetatem in artibus optimis egi, bene facere iam ex consuetudine in naturam vertit. Et Aristoteles Problem. sectione VIII. dicit consuetudinem in naturae habitum transformari. Nullam vero ex omnibus] Iam Seneca ab ipsius virtutis commendatione artificiose incipit, quae ex aequo apud omnes homines valeat. Vix enim ullum operae pretium faceret, si sola honesti contemplatione, Neroni et aliis principibus commendaret clementiam. Scimus ita esse natura comparatum, ut specie utilitatis aut voluptatis magis afficiamur, quam illis Stoicorum paradoxis, a sensu populari abhorrentibus. Sive igitur cum Stoicis in nuda honestatis conspiratione versamur, satis eo nomine placere potest clementia, quae societatem humanam complectitur. Seu ad voluptatem tendimus, seu spe commodi ducimur, et hic clementia locum suum retinet, et dignitatem. Quum nulla humanior sit] Argumentum a coniugatis. Sunt enim derivata homo et humanus. Locus est in Topicis a coniugatione verborum, quam Graeci συζυγίαν vocant, et coniugata ipsa σύζυγα, ut si compascuus sit, ager, licet compascere. Mirum est hanc argumentationem Quintiliano tam nullius ponderis visam esse, ut ridiculum adiicere putaverit, nisi Cicero usus esset: quum haec ipsa sit finitima ei quae ab etymologia ducitur. Ergo quemadmodum Terentianus Chremes, quia homo est, nihil humani alienum a se putat, ita hic Seneca arguit esse hanc homini convenientissimam virtutem, quae omnium humanissima est. Humanitatis nomen varie usurpatur. In hoc loco ea est, quae a Gellio describitur lib. XIII. dexteritas quaedam, benevolentiaque erga omnes homines promiscua, Graecis φιλανθρωπία. Inter nos, qui hominem sociale animal] Eadem verba ex disciplina Stoicorum a Seneca repetuntur libro septimo de Beneficiis, ac si diceret hanc unam rationem satis efficacem fore, si cum Stoicis esset disputatio, clementiam esse quoddam quasi vinculum humanae societatis et cognationis. Est enim statum intet eos axioma, homines hominum causa esse genitos, ut mutuas vicissim operas praestent, ut in commune consulant, ut se suaque quatenus publici commodi refert, in commune conferant Verum statim Epicurei Cyrenaicique reclamabunt, qui ut nihil suis voluptatibus decedere volunt, minime ad se pertinere contendent, ut suo dispendio alienum procurent impendium. Cum iis ne sit illi conflictandum, facit ut hanc virtutem suae utilitati consentaneam esse intelligant. De hac autem humani generis societate loquitur satis copiose Cicero lib. Offic. II. et II. de Finibus. Atque, ut ad Archytam scripsit Plato, non sibi se soli esse natum meminerit, sed patriae, sed suis, ut perexigua pars ipsi relinquatur. Paulo post: Eadem ratio facit hominem hominum appetentem, cumque iis natura et usu et sermone congruentem, ut profectus a caritate domesticorum ac suorum, currat longius, et se implicet, primo civium, deinde omnium mortalium societati. Platonis verba, quae a Cicerone allegantur, hodie quoque exstant in epist. ad Archytam. Cicero tamen haec eadem Stoicis tribuit in primo Officiorum. Aristoteles quoque Polit. III.: Dictum est natura esse hominem civile animal ac sociale, ex quo fit, ut etiam si nihil indigeant mutuo auxilio, nihilominus affectent vitae societatem. Ne hic sim impendio prolixior, vide Senecam epist. VI. epist. XLVIII. Communi bono genitum] Talem Stoicum Catonem descripsit nobis Lucanus lib. II.: Nec sibi, sed soli genitum se credere mundo. Item: In commune bonus. Seneca lib. I. de Ira: Homo in adiutorium mutuum generatus est. Iuvenalis Satyra IX.: Principio indulsit communis conditor illis Tantum animam, nobis animum quoque. mutuus ut nos Adfectus petere auxilium, et praestare iuberet. Cui simile est illud Quintiliani in Aegro redempto: Voluit nos ille mortalitatis artifex deus in commune succurrere, et per mutuae auxiliorum vices in alterum, quod pro se quisque timeret, asserere. Ideo Quintilianus in Apibus pauperis, humano vitio factum queritur, ut in proprios quisque usus lucrum duceret. Quae pacem amat, et manus retinet] Hoc pro Cyrenaicis, qui in omnibus prospectum volunt suae utilitati, ut prius explicatum est. Serviunt autem maxime voluptati et utilitati, pax, quies, otium: quae tamen vix inter homines stare possunt, nisi clementiae beneficio. Manum hic accipe pro violentia, in qua significatione est apud Ciceronem lib. I. Offic.: Tamen res vi manuque gesta est. Et Verrina sexta: Nihil aegrius factum est, quam ut manus ab illo appellatore abstinerentur. Contrarium est ad manus venire. Nullum tamen clementia] Bene cohaeret orationis filum. In praecedentibus sic clementiam hominum naturae convenire disserebat, ut hominem non esse contenderet, qui non simul clementi esset ingenio, atque ad mansuetudinem propenso. Est enim clementia vere humanitas: cuius participem esse, nihil aliud est, quam esse hominem. Nunc quod propius est scopo, addit esse virtutem heroicam, sine qua imperare principes non possint: sicut Vopiscus ait, primam esse rerum dotem. Id convincit multis rationibus, quae suis locis seorsum observabuntur. Primam tamen continuo subiicit. Quia princeps nullis virtutibus gratiam populi sibi comparare potest, nisi salutari utatur potentia. Polleat licet rex, aut imperator, aliis fortunae, corporis, animi dotibus: perdunt omnia gratiam, nisi se mansuetudine fecerit amabilem suis subditis, ac gratiosum. Rursum omnia eius facta dictaque benigne excipientur, si favorem populi sibi hac virtute semel conciliarit. Huc convenit apophtegma Gymnosophistae qui interrogatus ab Alexandro, quomodo imperans magnam sibi gloriam compararet, respondit id fore si non esset terribilis. Nam pestifera vis est] Quod alibi dixit, non diu potest quae multorum malo exercetur potentia stare. Est enim contrariorum contentio, quia continuo sequitur: Illius demum magnitudo stabilis etc. Illius demum magnitudo] Non tantum cogitandum est principi, quid sibi liceat, sed qua ratione tueatur suam potentiam. Potest instar rabiosae beluae grassari per strages hominum. Verum hoc erit non regnum, sed latrocinium. Latroni vero tot sunt hostes, quot homines. Male ergo sibi prospicit, quisquis magnitudine in multorum perniciem abutitur, ut omnes contra se armet. At vero illius regnum est stabile, qui non tantum sua, sed et subditorum causa imperat, nimirum pastor populorum, ut Homerus vocavit Agamemnona. Pro salute singulorum atque universorum] Respicit illud praeceptum Platonis, ut qui praesunt reipublicae, totum eius corpus curent: ne dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Qui enim parti consulunt, partem negligunt, inquit Cicero, rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem ac discordiam. Cuius curam excubare] Alia constructione usus est Plancus libro Epist. Ciceronis X. ex quo intelligi potest curam reipublicae summae defendendae apud nos excubare. Tracta est metaphora ab excubiis quae solent in urbibus disponi, quum ab hostibus est periculum, quasi diceret principem esse publicum quendam excubitorem, qui omnibus horis in salutem populi invigilet. Sic enim sapienter praecipit Homerus Iliados β: Οὐ χρὴ παννύχιον εὕδειν βουληφόρον ἄνδρα Ὧι λαοί τ’ ἐπιτετράφαται καὶ τόσσα μέμηλε. et Iulius vocabat imperium curam alienae salutis. Tanquam malum aliquod aut noxium animal] Nam si princeps tyrannice saeviat in suos, ex populosa urbe faciet vastam solitudinem. Plinius loquens de temporibus Domitiani in Panegyrico: Nec salutationes tuas fuga ac vastitas sequitur; remoramur, resistimus, ut in communi domo quam nuper immanissima belua plurimo terrore munierat, quum velut quodam specu inclusa, nunc propinquorum sanguinem lamberet, nunc se ad clarissimorum virorum strages cladesque proferret; obversabantur foribus horror et minae: ad haec ipso occursu visuque terribilis; superbia in fronte, ira in oculis etc. Sed tanquam ad clarum] Haec est eximia laus boni principis, cuius aspectu dum sui fruuntur, solem se intueri putant, aut aliud sidus vitale. Sic Horatius ad Augustum carminum lib. IV.: Lucem redde tuae dux bone patriae: Instar veris enim vultus ubi tuus Affulsit populo, gratior it dies Et soles melius nitent. Neque supervacuum est epithetum clari ac benefici, quum et philosophi sic distinguant, ut quaedam benigna sint et prospera, alia vero adversa ac noxia. Quin et Porphyrius deos coelestes qui sunt ipsa sidera, quosdam esse tradit beneficos, quosdam vero maleficos. Obiicere se pro illo] Nunc fusius explicat id quod prius dixerat, stabilem scilicet esse potentiam quae non magis unius commodis quam communi bono serviat. Magna enim fortuna ut fere invidiam parit, magnis praesidiis protegenda est. Hic vero iure salutem suam commendat omnibus, qui omnium salutem in curam suam ac fidem recipit Principis vitae aut externi hostes imminent, aut intestini ac domestici. Hi insidiis adoriuntur, illi magis congrediuntur aperto marte. Utrique periculo est suum remedium, ubi subditi parati sunt et mucronibus insidiantium obiicere se et substernere corpora sua etc. Substernere corpora sua] Metaphora est elegans, et cui etiam gratiam addit rhetorica ὑπερβολή. Neque enim proprie sternitur via ad salutem imperantis ex corporibus humanis: neque id caret excessu, ut corpora sua substernant, et iter illi instruant ex strage cadaverum. Verba autem bene inter se conveniunt, et metaphorae sunt appositissima. Sternere enim et instruere pro eo usitata sunt apud autores, quod alias pavire alias munire dicitur. Ad hanc sententiam videtur Lucanus allusisse libro primo, ubi tamen ironice deridet Neronem: Quod si non aliam venturo fata Neroni Invenere viam, magnoque aeterna parantur Regna coelumque suo servire tonanti Non nisi magnorum potuit post bella gigantum: Iam nihilo superi querimur, scelera ipsa nefasque Hac mercede placent: diros Pharsalia campos Impleat, et Poeni saturentur sanguine manes etc. Non hic est sine ratione] Prolepsis seu occupatio, ne quis cavilletur temeritatem esse atque insaniam, tot hominum millia se morti destinare, ut unius vitam morti eximant: se in certum mortis periculum proiicere, ut ab uno capite repellant. Hic respondet Seneca, principem esse in republica tanquam animum in corpore. Quemadmodum animus omnia membrorum ministeria regit ac moderatur, ita subditi principis nutum ad omnia officia intuentur et observant. Multis mortibus unam animam redimere] Quasi diceret male pensari tot mortes unius vita, coque peius, si senex iuvenum, valetudinarius robustorum interitu redimitur. Quorsum igitur attinet tantum iacturae facere non ita magna mercede? nonne publice delinquitur, et privatim? Sunt haec etiam dicta κατὰ τὴν πρόληψιν. Quemadmodum totum corpus] Nihil ad similitudinem poterat aptius aut propius excogitari. Siquidem ut princeps et unus est, et interdum senex et valetudinarius, ita animus hominis pusillum est quiddam et minutulum, nullis oculis conspicuum. Rursum corporis vasta moles, et honesta membrorum proportione speciosa, et varia officiorum distinctione. Respublica constat ex infinito pacne hominum numero, nec minori officiorum varietate. Tertio membra corporis habent quidem a se vigorem et naturalem impetum, sed penes animum est temperatura. In vulgo plus satis roboris, consilii parum, nisi aliunde sustineretur. Ita per partes excutienda est eorum similitudo quae inter se comparantur. In hanc sententiam refert Tacitus lib. I., quum Tiberius negaret se sufficere toti reipublicae administrandae, interrogatum ab Asinio Gallo quam sibi partem committi vellet; sed quum Asinius deprehendisset in vultu offensionem, dixisse non ideo interrogatum, ut divideret quae separari nequirent, sed ut sua confessione argueretur unum esse reipublicae corpus, atque unius animo regendum. In qua sede latitet, incertus] Obiter perstringit pugnantes inter se philosophorum sententias, qui nondum in certam ac statam sedem animum receperunt. Herophilus in ventriculo cerebri locum illi constituit, Platoni et Democrito magis placet esse in toto capite; Erasistratus circa membranam cerebri, Strato in superciliorum interstitio, Parmenides et Epicurus in toto pectore, Diogenes in arteriaco cordis ventriculo, Stoici integrum cor seu spiritum illi assignant, alii cervicem cordis, alii praecordia, Empedocles sanguinis concretionem. Vide Plutarchum, et nonnulla apud Ciceronem Tuscul. I. Manus, pedes, oculi negotium illi gerunt] Id est, pro illius arbitrio moventur, ac illi deserviunt. Idem Seneca epist. XIV.: Omnes istae artes, quibus aut excitatur civitas, aut strepit, corpori negotium gerunt. In multis exemplaribus perperam legitur corporum, suffragante etiam Erasmo in utraque editione. In hanc sententiam vocavit Cicero sensuum fontem, animum, qui obiecta discernit: sensus, perinde atque illi visum est, sequuntur, aut fugiunt: utque uti vere est apud Salustium, animi imperio, corporis servitio magis utimur. Huc pertinet et illud Quintiliani in Divite accusato proditionis: Sic corpora nostra motum nisi de mente non sumunt, et otiosa sunt membra donec illis animus utatur. Mare lucri causa, scrutamur] Ponunt philosophi triplicem appetitum, naturalem, sensitivum et rationalem. Primum omnibus naturis attribuunt, alterum animalibus, tertium animae rationali. Rursum appetitum sensitivum sic partiuntur, ut alius sit appetitus superior, ad affectus interiores pertinens, odium, amorem, tristitiam, spem, motum, et huiusmodi: de quo accipiendus est hic locus; alter in passionibus corporis resideat, fame, siti, frigore, et similibus. De quo igitur fit mentio a Seneca, radix est omnium cupiditatum, quas velut nervos in homine scribit Plato in Legibus, et seu funiculos quosdam quibus trahamur: et quemadmodum inter se contrariae sunt ipsae, sic et nos raptari in partes varias, nisi domina ratio praefecta fuerit. At vero quia alii in aliis eminent affectus, et, ut ait Propertius, Naturae sequitur semina quisque suae, ideo Seneca nunc avarum facit dominum, nunc ambitiosum. Si avarus est, pro eius imperio Impiger extremos currit mercator ad Indos, Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes. Nam verum est quod ait Horatius: Desiderantem quod satis est, neque Tumultuosum sollicitat mare. Iuvenalis Satyr. XIV.: Tu propter mille talenta Et centum villas temerarius aspice portus, Et plenum magicis trabibus mare, plus hominum est iam In pelago, veniet classis quocunque vocarit Spes lucri, nec Carpathium Getulaque tantum Aequora transiliet etc. Propertius libro tertio: Ergo sollicitae tu causa pecunia vitae es: Per te immaturum mortis adimus iter. Item: Ite rates curvae, et leti contexite causas: Ista per humanas mors venit acta manus. Item: Natura insidias pontum substravit avaris. Sive ambitiosus dominus est] Ingenue fatetur Seneca quales fuerint egregiae illae ethnicorum virtutes, quae pleno ore decantantur. Tolle ambitionem, et fastuosos spiritus nullos habebis, nec Platones, nec Catones, nec Scaevolas, nec Scipiones, nec Fabricios. Haec eadem sententia apud Salustium legitur: Dux atque imperator vitae mortalium animus: qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde potens pollensque et clarus est. Quod et innuit Vergilius Aeneidos VI.: Vincet amor patriae, laudumque immensa cupido. Dexteram flammis obiecimus] Hoc referendum ad Scaevolam, de quo Livius libro secundo: Qui quum castra Porsenae ingressus scribam pro rege per errorem obtruncasset, accenso ad sacrificium foculo dextram iniecit: a qua clade nomen ei Scaevolae inditum; scaevam enim antiqui dixerunt qui sinistra esset agiliore quam dextra. Augustinus libro quarto De civitate Dei: Cur fortitudo dea non est, quae affuit Mutio quum dextram porrexit in flammas? Meminit et Martialis. Voluntarie subsiluimus] Aut tangitur historia Horatii Coclitis, cuius fit mentio apud Livium eodem libro. Quum enim impetum Hetruscorum tantisper sustinuisset, dum pontem Sublicium Romani diruerent, in Tybrim se coniecit, et multis superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit, ob quod facinus statua illi decreta, et victus annuus. Refert historiam et Plutarchus in Publicola. Aut, quod videtur mihi vero esse propius, intelligendum de Curtio, qui, ut Livius refert libro septimo, et Valerius libro quinto, in profundam terrae voraginem sese praecipitem dedit, quam expleri debere canebant oracula ea re qua maxime Romani excellerent. Vide Augustinum libro quinto et libro octavo De civitate Dei. Propertius: Curtius expletis statuit monumenta lacunis. Pressura se ac fractura] Alii codices habent stratura, eodem constante sensu, pro eo quod dixit Horatius: Vis consili expers mole ruit sua: Vim temperatam di quoque provehunt In maius, idem odere vires Omne nefas animi moventes.