CAPUT II. Esse autem aliquos scio, qui clementia pessimum quemque putent sustineri: quoniam nisi post crimen, supervacua est: et sola haec virtus inter innocentes cessat. Sed primum omnium sicut medicinae apud aegros usus, etiam apud sanos honor est, ita clementiam quamvis poena digni invocent, etiam innocentes colunt. Deinde habet clementia in persona quoque innocentium locum: quia interim fortuna pro culpa est: nec innocentiae tantum clementia succurrit, sed saepe virtuti: quoniam quidem conditione temporum incidunt quaedam quae possint laudata puniri. Adiice, quod magna pars hominum est quae reverti ad innocentiam possit: sed non tamen vulgo ignoscere decet. Nam ubi discrimen inter malos bonosque sublatum est, confusio sequitur et vitiorum eruptio. Itaque adhibenda est moderatio, quae sanabilia ingenia distinguere a deploratis sciat. Nec promiscuam habere ac vulgarem clementiam oportet, nec abscissam. Nam tam omnibus ignoscere crudelitas est, quam nulli. Modum tenere debemus: sed quia difficile est temperamentum, quidquid aequo plus futurum est, in partem humaniorem praeponderet. Sed haec suo loco melius dicentur. Movet obiectionem a persona adversarii. Sunt enim qui falso putant clementiam esse poenae remissionem. Culpam vero poena premit comes. Unde fit ut clementia nihil aliud esse videatur quam species impunitatis. Hanc falsam et stolidam opinionem diluit Seneca, simul et invidiam clementiae quae ex ea nascitur. Nullus enim solidi iudicii clementiae locum assignaret inter virtutes, qui ius quoddam asyliae sceleratis et noxiis hominibus esse existimaret, et improbos sustinendo, nutrire audaciam. Sed primum omnium sicut medicinae apud aegros usus est] Haec prima ratio diluendae obiectionis, quod licet clementiae fructum soli nocentes sentiant, non ideo tamen perdit nomen virtutis inter bonos: idque aptissima similitudine confirmat. Medicina enim, etiamsi nulli sint morbi, semper aestimatur ars humano generi necessaria: nec tamen exercet vim suam nisi temporis ratio exigat. Ita clementiam quamvis poena digni invocent] In iudiciis prima quaestio facti agitatur. Quum homicidii accusatus negat se hominem occidisse, atque id, ut ait Quintilianus certissimum est causae praesidium, proximum est defendere iure occisum: ubi iam non factum in dubium trahitur, sed facti qualitas, haec erit quaestio legitima: ultima deprecatio, quae nulla est nisi post confessionem criminis, quum nec infitiari facinus perpetratum possumus, nec recte perpetratum defendere. Tum descendimus ad implorandum veniam, iudicis misericordiam lacrymis elicimus sine ulla specie defensionis. Ideo deprecatio rara admodum, ut ait Quintilianus lib. V. et apud eos solos iudices, qui nulla certa forma pronunciandi tenentur. Et idem autor lib. VII.: In senatu et apud populum et apud principem, et ubicunque iuris clementia est, habet locum deprecatio. Vide Ciceronem lib. II. Rhetoricorum et de Inventione. Non tamen praetermiserim locum insignem Ciceronis in oratione pro Ligario, quo solo exemplo quid sit deprecatio, facile intelligas. Causas, inquit, Caesar, egi multas, et quidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum. Certe nunquam hoc modo, ignoscite iudices, erravit, lapsus est, non putavit, si unquam posthac. Ad parentem sic agi solet; ad iudices: non fecit, non cogitavit, falsi testes, fictum crimen. Hinc satis constat cur dixerit Seneca poena dignos invocare clementiam. Et Publius Mimographus: Mala causa est quae requirit misericordiam. Deinde habet clementia in persona innocentium locum] Sic prius clementiam defendebat Seneca, ut concederet virtutem inter innocentes otiosam. Nunc tempus incidere demonstrat, quo iis ipsis serviat clementia. Sunt enim quaedam magis imputanda fortunae, quam destinatae malitiae: nec tamen poenae eximuntur, si ad summum iuris rigorem exigas. Sunt alia quae ex circumstantiis temporum qualitatem accipiunt: et quae nuper virtutis laudem merebantur, nunc vitio vertuntur. Haec si ad exactam severitatem referantur, legitime puniri: si ad aequitatem, legitime condonari possunt. Bene ergo Ovidius Tristium I.: Iudicis officium est, ut res, ita tempora rerum Quaerere. Itaque et apud Quintilianum status est ad actum pertinens, seu ad praxin, utrum sciens quis deliquerit, an insciens; necessitate, an casu. Multa enim fiunt eadem, sed aliter. Adde quod bona pars] Iam tertium hoc argumentum ad tollendam calumniam, quae causabatur clementiam non nisi ad fovendam malorum audaciam valere. At vero, inquit Seneca, multi sunt qui nondum pravitatem penitus imbiberunt, qui, si moderatam correctionem adhibeas, resipiscere possunt. Nonne ineunda fuerit ratio, qua possis huiusmodi homines in viam reducere? Et hoc praestat clementia. Multum valet ad impetrandam veniam, inquit Fabius lib. VII., si spes in futurum innocenter victuri, et in aliquo usu futuri. Vel, ut Cicero, optimus post naufragium portus, est poenitentia. Haec tamen non nisi clementiae beneficio contingere possunt. Seneca lib. I. de Ira: Dimittit saepe eum cuius peccatum deprehendit, si poenitentia facti spem bonam pollicetur, si intelligit non ex alto venire nequitiam, sed summo, quod aiunt animo inhaerere: dabit impunitatem, nec accipientibus nocituram, nec dantibus. Caeterum quod hic Seneca reverti ad innocentiam, Terentius in Andria redire in viam dixit, Cicero ad meliorem frugem se recipere. Non tamen vulgo ignoscere decet] Hactenus Seneca non semper esse summo iure agendum disseruit: sed quoniam sapientes definiunt virtutem esse mediocritatem, quae est, ut Cicero loquitur, inter nimium et parum: prospiciendum est ne clementia in excessum prolapsa, vitio magis quam virtuti adscribatur. Est quidem ignoscendum, sed non omnibus. Quidam enim venia emendantur, alii depravantur. Hac ratione si iudex poenas temperet, sciet quibus finibus virtutis medium limitetur. Vulgo, adverbium est, quod significat passim et sine discrimine, ut ostendit Cicero in oratione pro Muraena: Num locum ad spectandum dare, aut ad prandium invitare? Minime, sed vulgo passim. Quid est vulgo? universos. Vergilius Georg. III.: Nec funera vulgo Tam mula informes ursi stragemque dedere. Terentius in Heautontimorumeno: Quod ego tantum sceleris admisi miser? Vulgo id faciunt. Non igitur infimum plebis ordinem venia dignum negat, sed clementiam, ne sit dissoluta ac nimia, certa ratione terminat. Ubi discrimen sublatum est, confusio sequitur] Nunc rationem assignat, cur non sit vulgo ignoscendum: quia sunt plerique adeo perditi ac profligati, ut nisi poena coerceantur, statim abrupturi sint pudoris ac modestiae repagula. Hic meminerit iudex, veterem ferendo iniuriam, novam se irritare. Proponat sibi quod ait Cicero in Miloniana, maximam illecebram peccandi esse impunitatis spem. Et actione V. in Verrem: O consuetudo peccandi quantam habes iucunditatem in improbis quum poena abfuit, et licentia consequuta est. Ita serpit illud insitum in natura malum consuetudine peccandi libera, finem ut audaciae statuere non possit. Offic. II.: Nisi multorum impunita scelera tulissemus, nunquam ad unum tanta pervenisset licentia. Hae sunt iudicis partes, ad levicula connivere, et quae ad exemplum trahi non possunt: alia vero aeriter observare, quae exemplo etiam nocent. Bene ergo Cicero ad Brutum: Salutaris severitas vincit inanem speciem clementiae. Itaque adhibenda est moderatio] Iam ostendit neque iustam esse severitatem, quae praecise adeo et inexorabiliter poenas exigit, neque videri clementiam inter virtutes numerandam, quae passim ac promiscue se exhibet. Consectarium est, laudabilem esse moderationem quae aliquid ex utroque temperet. Hanc sententiam pulchre exsequitur Cicero ad Brutum. Ut Solonis, inquit, dictum usur- pem, qui et sapiens fuit unus ex septem, et legum scriptor solus e septem. Is rempublicam duabus rebus contineri dixit, praemio et poena. Est scilicet utriusque rei modus, sicut reliquarum, et quaedam in utroque genere mediocritas. Publius Mimographus: Bonus iudex est qui novit dispensare quod dandum est, et quatenus. Cicero Offic. I.: Et tamen ita probanda est mansuetudo, ut adhibeatur reipublicae causa severitas, sine qua administrari civitas non potest. Hoc voluit Plinius in Panegyrico his verbis: quam mitis severitas, quam non dissoluta clementia. Sanabilia ingenia a deploratis] In hoc discrimine temperamentum est, quod in poenis constituendis requiritur. Sic habet Platonis lex lib. IX. de legg.: Quos vero insanabiles esse legislator cognoverit, ultimo supplicio hos afficiet, non ignorans satius fore iis qui insanabiles sunt, mori, quam vivere: ac si vita privantur, dupliciter prodesse caeteris. Nam et ipsorum exemplo caeteri deterrentur, et improbis hominibus civitas mundatur. Sic praefatur Tullus Hostilius apud Livium, quum animadvertit in Metium foedifragum ac proditorem: Meti Suffeti, si ipse discere posses fidem ac foedera servare, vivo tibi ea disiplina a me adhibita esset: nunc quoniam tuum insanabile ingenium est, tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quae a te violata sunt. Sanabilia ingenia metaphorice deploratis opposuit, translatione a medicis sumpta. Nam deploratum ea ratione dixit, qua Terentius conclamatum, pro desperato. Sic Livius lib. V.: suam quisque spem, sua consilia communibus deploratis exsequentes. Lib. IX.: quum haec audirentur et dicerentur, et deploratum paene romanum nomen in consilio sociorum fidelium esset. Non adeo frequens est verbum deplorare in hac significatione; Livius tamen utitur lib. III.: id vero regnum haud dubie videri, deploratur in perpetuum libertas. Hinc ducta loquutio, quod mortuorum cadavera rogo imposita deplorantur, et per intervalla conclamantur. Huiusmodi hominem profligatissimum Graeci καχέκιην vocant, quasi vitiorum habitu depravatum: quo verbo usus est Cicero lib. I. ad Atticum. In id genus hominum id etiam conferri potest: σώματος μὲν ἀῤῥωστίαν ἰάεται τέχνη· ψυχὴς δὲ νόσημα ἰατρὸς ἰάεται θάνατος. Corporis valetudini ars medetur: animae morbo sola mors. Frangas enim, ut ait Fabius, citius quam corrigas. Nec vulgarem, nec abscissam] Stili ubertate interdum luxuriat Seneca. Iam dixerat non omnibus nec vulgo ignoscendum: nunc eandem sententiam aliis verbis repetit. Abscissam dixit pro abrupta et praefracta. Valerius lib. II.: Aspero enim et abscisso castigationis genere militaris disciplina indiget. Et lib. VI.: Aliquanto Charondae Tyrii praefractior et abscissior iustitia, ad vim et cruorem usque. Vide Budaeum in annott. poster. Eodem libro: Quam efficax est animi sermonisque abscissi gravitas. Tam omnibus ignoscere crudelitas est] In Mimo Publiano legitur: Bonis nocet, quisquis pepercerit malis. Non quod boni sanguinis sint appetentes, sed quia non aliunde petunt praesidium quam a legibus quae si malis omnia permitterent, actum esset de omnium bonorum salute. Quintilianus lib XII.: Si poenas scelerum expetere fas non est, prope est ut scelera ipsa permissa sint: et licentiam malis dari, certe contra bonos est. In partem humaniorem praeponderet] Hanc metaphoricam loquutionem a ponderibus sumptam malim ex verbis Gregorii intelligas, qui sic loquitur in Moralibus: Omnis qui iuste iudicat, stateram in manu gestat; in utroque penso iustitiam et misericordiam portat. Sed per iustitiam reddit peccati sententiam, per misericordiam peccati temperat poenam: ut iusto libramine quaedam per aequitatem corrigat, quaedam vero per misericordiam indulgeat. Iam quia difficile est appendi semper aequa lance sententiam, vult Seneca iudicem in clementiam potius quam in crudelitatem esse propensum. Id etiam iure constitutum est, ut si sententiae pari numero adversae ferantur, reus, quasi numero vicerit, absolvatur. Cuius rei rationem reddit Aristoteles Problematum sectione XXIX.