CAPUT I. Scribere de clementia, Nero Caesar, institui, ut quodammodo speculi vice fungerer, et te tibi ostenderem, perventurum ad voluptatem maximam omnium. Quamvis enim recte factorum verus fructus sit, fecisse, nec ullum virtutum pretium dignum illis extra, ipsas sit, iuvat. tamen inspicere et circumire bonam conscientiam: tum immittere oculos in hanc immensam multitudinem, discordem, seditiosam, impotentem, in perniciem alienam suamque pariter. exsultaturam, si hoc iugum fregerit: itaque loqui secum: EGO ex omnibus mortalibus placui, electusque sum, qui in terris deorum vice fungerer. Ego vitae necisque gentibus arbiter. Qualem quisque sortem. statumque habeat, in manu mea positum est.— Quid cuique mortalium for tuna datum velit, meo ore pronunciat. Ex nostro responso laetitiae causas populi urbesque concipiunt. Nulla pars usquam nisi volente propitioque me floret. Haec tot millia gladiorum, quae pax mea comprimit ad nutum meum stringentur. Quas nationes funditus exscindi, quas transportari, quibus libertatem dari, quibus eripi, quos reges mancipia fieri, quorumque capiti regium. circumdari decus oporteat, quae ruant urbes, quae oriantur, mea iurisdictio est. In hac tanta facultate rerum, non ira me ad iniqua supplicia compulit, non iuvenilis impetus, non temeritus hominum et contumelia, quae saepe tranquillissimis quoque pectoribus patientiam extorsit: non ipsa ostentandae per terrores potentiae, dira, sed frequens magnis imperiis gloria. Conditum, imo constrictum apud me ferrum est. Summa parsimonia, etiam vilissimi sanguinis. Nemo non, cui alia desint, hominis nomine apud me gratiosus est. Severitatem abditam, clementiam in promptu habeo. Sic me custodio, tanquam le- gibus, quas ex abdito ac tenebris in lucem evocavi, rationem redditurus sim. Alterius aetate prima, motus sum, alterius ultima. Alium dignitati donavi, alium humilitati. Quoties nullam inveneram misericordiae causam, mihi peperci. Hodie diis mortalibus, si a me rationem repetant, annumerare genus humanum paratus sum. Potes hoc Caesar praedicare audacter, omnia in fida. tutela haberi: nihil per te neque vi neque clam reipublicae ereptum. Rarissimam laudem, et nulli adhuc principum concessam concupisti innocentiam. Non perdis operam, nec bonitas ista tua singularis ingratos aut malignos aestimatores nacta est. Refertur tibi gratia. Nemo unus homo uni homini tam carus unquam fuit, quam tu populo romano, magnum longumque eius bonum. Sed ingens tibi onus imposuisti. Nemo iam divum Augustum, nec Tiberii Caesaris prima tempora loquitur, nec, quod te imitari velit, exemplar extra te quaerit. Principatus tuus ad. gustum exigitur. Difficile hoc fuisset, si non naturalis tibi ista bonitas esset, sed ad tempus sumpta. Nemo enim potest personam diu ferre: ficta cito in naturam suam recidunt. Quibus veritas subest quaeque, ut ita dicam, ex solido enascuntur, tempore ipso in maius meliusque procedunt. Magnam adibat aleam populus romanus, quum incertum esset, quo se statim nobilis indoles daret. Iam vota publica in tuto sunt. Nec enim periculum est ne te subita tui capiat oblivio. Facit quidem avidos nimia felicitas: nec tam temperatae cupiditates sunt unquam, ut in eo quod contigit desinant. Gradus a magnis ad maiora fit, et spes improbissimas complectuntur. insperata assequuti. Omnibus tamen nunc civibus tuis et haec confessio exprimitur, esse se felices: et illa, nihil iam his accedere bonis posse, nisi ut perpetua sint. Multa illos cogunt ad hanc confessionem, qua nulla in homine tardior est: securitas alta, affluens, ius supra omnem iniuriam positum. Obversatur oculis laetissma, forma reipublicae cui ad summam libertatem nihil deest, nisi pereundi licentia. Praecipue tamen aequalis ad maximos imosque pervenit clementiae tuae admiratio. Caetera enim bona proportione fortunae suae quisque sentit aut exspectat maiora minoraque: ex clementia omnes idem sperant. Nec est quisquam cui tam valde innocentia, sua placeat, ut non stare in conspectu clementiam paratam humanis erroribus gaudeat. Non temere a Plutarcho scriptum est, difficile esse consilium dare iis qui in imperio sunt. Minime enim regium putant, ad praescriptum rationis vivere, qui veram regis maiestatem constituunt effraenatam licentiam. Servile existimant, alieno se arbitrio permittere. Itaque suis legibus ac suo more vivunt, seu potius sua libidine. Quod si qui sunt paulo moderatiores, ne ii quidem interpellatorem aequo animo ferre possunt: adeo regibus ac principibus insita est quasi perpetuum ac vernaculum malum arrogantia. Quod bene atque ex officio rempublicam administrant, id totum sibi acceptum referri volunt: extraneos consultores in societatem laudis admittere dedignantur. Unde etiam illud exiit, Magno constare regum anicia bona consilia. Artificiose igitur Seneca sic se scripturum de clementia proponit, ut Nero imaginem suae clementiae in descriptione eius virtutis agnoscat. Sic enim sub specio laudis favorem conciliat orationi paraeneticae. Dicit igitur, non tam sibi propositum esse, praeceptis instruere ac instituere Neronem, quam illi exhibere speculum in imagine virtutis, in quo se possit agnoscere ac sua bona contemplari. Ut enim homini suam faciem speculum repraesentat, ita in descriptione fortitudinis fortis, prudentiae prudens, iustitiae iustus, agnoscit aliquid suum. Haec est obliqua via, qua se insinuat in benevolentiam Neronis. Superest ut qui sibi bene conscius est, fruatur bono conscientiae. Atque id est quod sequitur, quum affirmat illum perventurum ad voluptatem omnium maximam. Quamvis enim recte factorum] Disputatum est diu et anxie inter philosophos de felicitate ultima, ad cuius finem omnia referenda sunt. Sedecim sectae variis opinionibus inter se pugnant, quum in voluptate sua semper acquiescit Epicurus, Croesus divitias suas respicit, alii denique suis affectibus pro se quisque serviunt. Duae sunt magis veritati consentaneae. Prior Zenonis, Cleanthis, Posidonii, Hecatonis, Diogenis Babylonici, et Stoicae scholae: quamvis eius dogmatis autorem laudet Antisthenem Augustinus lib. VIII. de Civit. Dei: virtutem scilicet esse ultimum finem, quem omnes actus, omnia vitae humanae opera et consilia re- spiciunt. In quam sententiam accipiendus est hic locus. Aristotelici ultra progrediuntur. Non enim finem in virtute, sed in virtutis usu constituunt. Vide Aristotelem lib: I. Ethicorum. Sensus est: Quamvis in Stoicorum decreto nihil considerandum sit in virtute praeter ipsum virtutem, neque aliunde pendeat virtutis aestimatio, sed in se ipsa sita sit, iuvat tamen inspicere bonam conscientiam etc. Hanc sententiam elegantor Cicero complexus est in Somnio Scipionis: Nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum: suis te illecebris virtus trahat oportet ad verum decus. Et in Miloniana addit haec, quae certe vera sunt, fortes et sapientes viros non tam praemia recte factorum, quam ipsa recte facta sequi solere. Nec ullum virtutum pretium] Quasi diceret, non quod ultra virtutem alius sit scopus, quemadmodum Periander censuit virtutem ad honoris finem tendere, et Aristotelici ad virtutis usum: sed est summum bonum, et appetendum propter se. Hanc sententiam paene iisdem verbis expressit Claudianus: Ipsa quidem virtus pretium sibi, solaque late Fortunae secura nitet, nec fascibus ullis Erigitur. Et Seneca lib IV. de Beneficiis: Rerum honestarum pretium in ipsis est. Iurat tamen inspicere] Bene Plinius lib. I. epist. ad Saturninum: Meminimus quanto maiore animo honestatis fructus in conscientia quam in fama reponatur. Et Macrobius lib. II in Somnium Scipionis: Virtutis fructum sapiens in conscientia ponit, minus perfectus in gloria. Multitudinem seditiosam, discordem etc.] Sunt haec epitheta perpetua multitudinis, seditiosa, discors, impotens; nec sine ratione imposita. Seditiosam] Vergilius Aeneidos. I.: Ac veluti magno in populo quum saepe coorta est Seditio, saevitque animis ignobile vulgus, Iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat. Etsi ubique vulgus semper ad res novas levissimum, tamen romana plebs in primis, quae ex magna variaque peregrinorum multitudine constat, longe caeteris mobilior est. Proponamus nobis historias, quantos tumultus excitarunt apud Romanos plebis seditiones: quoties reipublicae summam in discrimen adduxerunt: ut iam illud in proverbium venerit, Turba turbulenta. Discordem] Hoc pertinet ad sententiarum varietatem. Tot sensus, quot capita; praesertim ubi non certam rationem habent prae oculis, sed inconsulta temeritate arripiunt quidquid animo male sobrio se obtulerit. Non enim est consilium in vulgo, inquit Cicero pro Plancio, non ratio, non discrimen. Unde belua multorum capitum Platoni et Horatio. Id etiam ostendit verbi etymon: quamvis Ovidius lib. II. nove et licentiose gloriam discordem pro discreta et separata posuerit: At mea seposita est et ab omni milite discors Gloria. Impotentem] Nonius Marcellus interpretatur valde potentem. Verum hoc nomen habet maiorem energiam. Non enim tantum significat valde potentem Ciceroni quum dicit: Nil agant, nil timeant, nil concupiscant, nulla impotentia efferantur; sed praefidentem quandam audaciam. Cicero Tuscul. IV.: Inflammant appetitione nimia, quam tum cupiditatem, tum libidinem dicimus, impotentiam quandam animi a temperantia et moderatione plurimum dissidentem. Graeci ἀχράτειαν vocant. Horatius Carminum I: Quidlibet impotens Sperare fortunaque dulci Ebria. In suam perniciem exsultaturam] Vel saevire significat, quemadmodum illud Ciceronis lib. II. de Republica: Quae sanguine alitur, quaeque in omni crudelitate sic exsultat, ut vix hominum acerbis funeribus satietur. Vel supra modum exsilire et efferri. Cicero de Rep.: Est igitur quoddam turbulentum in hominibus singulis, quod vel exsultat voluptate, vel molestia frangitur. Utriusque significationis autor Nonius Marcellus: sed posterior magis convenit: quia scilicet plebs imperita, quae nullum habet modum libertatis, statim vertit in licentiam: idque in suam perniciem: ut vulgus romanum saepius intestinis discordiis imperium suum paene labefactavit: atque etiam in exitium alienum, quia vix est ut cohiberi possit insana multitudo, ubi semel ad arma ventum est. Livius lib. IV.: Haec natura multitudinis est, aut servit humiliter, aut superbe dominatur: libertatem, quae media est, nec spernere modice, nec habere sciunt. Curtius lib. X.: Nullum profundum mare, nullum vastum fretum et procellosum tantos ciet fluctus, quantos multitudo motus habet, utique si nova et brevi duratura libertate luxuriat. Livius lib. XX XIV.: Quintius Achaeis suadet, libertate modice utantur: temperatam eam, salubrem eis et singulis civitatibus esse; nimiam, et aliis gravem, et iis qui habeant, praecipitem et effrenatam esse. Ego ex omnibus] Prosopopoeia, qua secum loqui imperator fingitur, et quasi in cogitationem ire. Hic est conscientiae fructus, quem illi Seneca promittebat si in se descenderet, et mentem bene compositam respiceret. Et haec plus habent gratiae per fictionem personae, quam si ex persona autoris conciperentur: ut docet Quintilianus lib. IX. Valent enim ad lectorem excitandum, ad movendos affectus, ad orationem variandam. Quidam hoc schema non prosopopoeiam vocant, sed ἠθοποιΐαν. quod illa personas fingat quae nusquam sunt, haec certis personis verba accommodat. Vide romanum Aquilam. Haec autem oratio ex opinione Stoicorum pendet, qui diis rerum humanarum procurationem tribuunt, providentiam asserunt, nihil fortunae temeritati relinquunt. Epicurei tametsi deos non negant, at, quod proximum est, voluptarios nescio quos somniant, otiosos, mortalia non curantes, ne quid voluptatibus suis decedat, pronoean Stoicorum rident, quasi anum fatidicum. Omnia fortuito casu contingere putant. Qui vero se deorum vicarium profitetur, is nimirum fatetur deos humanis necessitatibus providere. Quamobrem recte Homerus βασιλῆας διοτρεφεῖς appellat, hoc est reges a Iove nutritos, et Iliados IX. Agamemnonem a Iove regem constitutum scribit. Nec minus eleganter Plinius in Panegyrico: Talia esse crediderim quae ipse mundi parens temperat nutu, si quando oculos demisit in terras, et facta mortalium inter divina opera numerare dignatus est: quibus nunc per te liber solutusque, coelo tantum vacat, postquam te dedit, qui erga omne hominum genus vice sua fungereris etc. Itaque vere quis dixerit, ut ait Plutarchus de doctrina principum, principes ministros esse dei, ad salutem et curam hominum: uti bona quae deus illis largitur, partim distribuant, partim servent. Cui consentit responsum illud Numae Pompilii, regnum esse deorum ministerium. Et aliud item Artabani apud eundem Plutarchum, reges, simulacra dei omnia servantis. Non abs re igitur Plato in Gorgia facit deum quendam imperatorem generis humani, assignantem suum unicuique in statione hac et militia locum. Quam sententiam Persius ex Platone transtulit: Quem te deus esse Iussit, et humana qua parte locatus es in re. Est etiam illa confessio religionis nostrae, non esse potestatem nisi a Deo, et quae sunt, a Deo ordinatas esse, ad Rom. XIII. Vitae necisque arbiter] Pro eodem. Curtius lib. IV.: Quum in regali solio residebis vitae necisque omnium civium dominus, cave obliviscaris huius status, in quo accipis regnum. Et Seneca in Thyeste, Vos quibus rector maris atque terrae Ius dedit magnum necis atque vitae. Quod enim alter dominium, alter ius magnum, Seneca hic arbitrium vocat, id est plenam et liberam potestatem sine provocatione: ut etiam tradit Pompeius Festus. In manu mea positum est] Sic Coelius ad Ciceronem libro VIII. Epist.: Quam velis eum obligare, in manu tua est. Quid significet haec loquutio, pulchre declarat Cicero Offic. I. quasi per epexegesin. Quod ad praesens, inquit, tanquam in manu datur, iucundius est. Rem ergo certam eleganter dicimus in manu positam, quasi manu comprehensam. Dicitur et in manibus, et ad manum, et prae manibus, et sub manu, et inter manus. Duo postrema rariora sunt, ideo exempla subiiciam. Seneca ad Lucilium: Consilium nasci sub die debet: hoc quoque tardum est: sub manu, ut aiunt, consilium nascatur. Et Tranquillus in Augusto: Quo celerius, et sub manu annunciari cognoscique posset quod in provincia quaque gereretur, iuvenes primo modicis intervallis per militares vias, dehinc vehicula disposuit. Vergilius Aeneidos XI.: Caetera qua rerum iaceant perculsa ruina, Ante oculos, interque manus sunt omnia vestras. Dicit ergo Nero, in facili sibi esse locupletare quoslibet, et quoslibet etiam fortunis spoliare. Possumus etiam interpretari manum pro imperio aut arbitrio, qualiter illud a Tranquillo dictum in Nerone: Omnia se facienda fecisse, sed eventum in manu esse fortunae Idem tamen erit sensus. Quid cuique mortalium fortuna] Hic manifestum fit principem nihil aliud. esse quam fortunae organum: cuius manu et ministerio sursum deorsum omnia versat. Fortunae nomen pro deo posuit, usitatum magis quam proprium. Nihil enim fortuitum iis qui necessitati omnia subiiciunt. At verbo pronunciandi apposite usus est, quod statuere et decernere significat eum qui habet iurisdictionem. Et nostro responso laetitiae causas populi] Hoc referendum ad gentium legatos, internuncios et interpretes societatis coeundae eum populo romano. Fuit enim magnum illud imperium romanum, vere magnum latrocinium: cui stipendium pendebant populi bello subiugati: et qui foedus malebant percutere, magno redimebant ambitiosam illam societatem, non longe a servitute positam. Haec tot millia] Quod cst apud Plautum in aliam sententiam, verissime de imperatore romano praedicari poterit: Esse scilicet Iovem quendam terrenum, qui nutu suo orientem et occidentem tremefaceret. Nam ut ait Ovidius Fastorum II.: Hoc duce romanum est solis utrumque latus, et alibi: Romanae spatium est urbis et orbis idem. Observanda est dispositio. Primum sibi arrogavit ius in privatas omnium facultates, deinde in civitates et populos; nunc descendit ad enumerationem specierum, quomodo suo responso laetitiae causas populi urbesque concipiant. Ad nutum meum stringentur] Ἐμφατικῶς posuit nutum, quum sutis essct iussum dicere. Sed hoc expressius fuit, perinde ac si omnia secum trahat princeps, ac nutu suo concutiat. Vergilius: Annuit, et magnum nutu tremefecit Olympum. Curtius lib. III.: Agmen Macedonum intentum ad ducis non signum modo, sed etiam nutum. Cicero lib I. Epist. ad Quintum fratrem: Tot civitates unius hominis nutum intuentur. Quas transportari] Fuit enim moris antiqui, gentes bello devictas, quae loci opportunitate novos spiritus tollere possent, alio transferre. In Panegyrico Maximiani et Constantini: Tu ferocissimos Mauritaniae populos inaccessis montium iugis, et naturali munitione fidentes expugnasti, recepisti, transtulisti. Livius lib. VIII: In Veliternos veteres cives romanos, quod toties rebellassent, graviter saevitum, et muri deiecti, et senatus inde abductus, iussique trans Tiberim habitare: ut eius qui cis Tiberim deprehensus esset, usque ad mille passuum, pondo clarigatio esset. Item: De senatu Privernate ita decretum, ut qui senator Priverni post defectionem ab Romanis mansisset trans Tiberim, eaque lege qua Veliterni, habitaret. Traducere dixit alibi. Quod bonum, felix, faustumque sit populo romano ac mihi, vobisque Albani, populum omnem, Albanum Romam traducere in animo est. Post: Inter haec iam praemissi equites erant, qui multitudinem Romam traducerent. Reperitur et hoc verbum pro deportare, sed raro, semel duntaxat memini me legere apud Suetonium in Augusto: Agrippam nihilo tractabiliorem, imo in dies amentiorem, in insulam transportavit. Quos reges mancipia fieri] Mancipium ad epitasin; plus enim exprimit quan. si dixisset, e summo fastigio deturbare ad humillimam conditionem. Sunt enim quasi ex diametro opposita, rex et mancipium: alter omnibus imperat, alter in infima servitute positus est. Quorum cupiti regium circumdari decus] Periphrasis est diadematis, qua usus est etiam Seneca in Hercule furente: Vidi regium capiti decus Cum capite raptum. Idem in Thyeste: Regium capiti decus Bis terque lapsum est. Diadema enim regum insigne fuisse notum est. Fascia erat variegata, a verbo graeco διαδέω nomen deductum, quod significat circumligo. Diversum fuisse a corona ostendit Cicero Philipp. II., quum scribit Antonium consulem diadema et regnum obtulisse Caesari coronato. Et Valerius lib. VI. de Pompeio: Cui candida fascia crus alligatum habenti, Favonius, non refert, inquit, qua in parte corporis sit diadema. Persae Cydarim vocant. Verba sunt Curtii lib. II: Cydarim Persae regium capitis vocabant insigne. Hoc caerulea fascia albo distincta circumibat. Quod vero attinet ad hanc tam licentiosam in reges iurisdictionem, non ignorant rerum humanarum periti, prius quam imperium devenisset ad Caesarum monarchiam, regna senatusconsultis deferri. Cicero Epist. lib IX. ad Papirium Paetum: Nam mihi scito iam a regibus ultimis allatas esse literas, quibus mihi gratias agant, quod se mea sententia reges appellaverim: quos ego non modo reges appellatos, sed omnino natos nesciebam. Populus vero lege regia omne ius in Caesares transtulit. Iurisdictio est] Hic iurisconsulti intelligant iurisdictionem in genere sumptam, quae omnes species cognitionis complectitur. In hac tanta, facultate] Virtus non exercita parvam laudem, ut vulgo ferunt, meretur. Non admodum magnificum fuerat mediocrem fortunam probe administrare: sed tanta rerum omnium licentia non abuti, hoc vero admirabile est. Atque id etiam exaggerat a circumstantiis, quod is ipse qui adeo egregium imperatorem praestitit, non sit maturae vir aetatis, cui accedat aetas magistra, sed in lubrica aetate constitutus: quia contumelia lacessitus, quae alioqui homines placidissimos solet de gradu deiicere. Ergo magnam illam, nec ullis legibus coarctatum rerum facultatem ideo commemorat, quia, ut ait Herodianus, difficile est in maxima licentia moderari sibi, quasique fraenos imponere cupiditatibus. Ira] Quasi diceret, affectus ille animi praerabidus, qui nihil suadet moderabile, praesertim in constituendis poenis nunquam mediocritatem servans, unde Ennio insaniae initium, Horatio furor brevis, et Catoni, quod idem est, furor temporarius, non me tamen rapuit transversum in alicuius perniciem. Sententia est catholica apud Graecos, χαλέπη μὲν ὀργὴ βαφλῆος, quam latine Seneca protulit in Medea: Gravis ira regum est semper. Debet ergo princeps concitare admirationem sui, qui communi malo exemptus est. Quare non abs re illud ab Ovidio inter laudes Liviae positum, Nec nocuisse ulli, et fortunam habuisse nocendi, Nec quenquam nervos extimuisse suos. Et si verum est quod ait Hebraeus paroemiastes, Ira regis, nuncius mortis: non ultima laus est, in constituendis poenis ne tantulum quidem irae permisisse. Nolo hic indulgere longius ambitiosae ostentationi; declamationes rhetoribus relinquo. Iuvenilis impetus] Haec aetas veniam interdum pro homine deprecatur. Erravit, inquiunt, lapsus est aetatis tirocinio: anni moderationem addent, et prudentiam. Naturale est ut haec aetas sit in iracundiam propensior, cui multus sanguis et calidus, ut scribunt philosophi, praebet causam iracundiae. At vero miraculo esse debet, qui aetatem sapientia antevertit. Nam et qui venturi sunt in virtutis adoptionem, ait Latinus Pacatus, ut non cadant, titubant. Temeritas hominum, et contumelia] Quam sit gravis regibus contumelia, alibi videbitur. Ideo magnifice sentire de principe debemus, cuius patientiam nulla temeritas, nulla contumelia fregerit. Legitur etiam contumacia in quibusdam exemplaribus, nescio an emendatius. Regum enim sunt haec imperia (ut ait Cicero in oratione pro Rabirio) post animadverte, et dicto pure. Item illae minae; si te secundo limine hic offendero, moriere. Si secunda iussa non impune exspectantur, nimirum contumacia plus quam capitalis est. Tranquillissimis quoque pectoribus] Haec etiam verba addunt emphasim non negligendam, quod iuvenem deturbare de placido animi statu non potuerint temeritas hominum et contumacia, quae patientiam excutiunt viris patientissimis, et omni perturbatione liberis. Hoc enim significat nobis tranquillitas, ut facile intelligitur ex verbis Ciceronis Tuscul. IV. In his, inquit, explicandis veterem illam equidem Pythagorae primum, deinde Platonis descriptionem sequar: qui animum in duas partes dividunt: alteram rationis participem faciunt, alteram expertem. In participe rationis ponunt tranquillitatem, id est placidam quietamque constantiam: in illa altera motus turbidos, tum irae, tum cupiditatis, contrarios inimicosque rationi. Est igitur tranquillum pectus, bene compositum, nec ullis affectibus obnoxium, quos Graeci πάθη, id est passiones, appellant. Tranquillitas ipsa, animi moderatio, et quasi aequanimitas: quam alibi securitatem, alibi pacem vocat Seneca noster. Theologi semper fere pacem. Haec etiam ipsa est insignis illa εὐθυμία Democriti, dicta quasi animi alacritas: de qua Cicero in V. de Finibus et Diogenes Laertius. Ostentandae per terrores potentiae] Tyrannorum est hoc solenne, putare abiectam esse potentiam, quam non alienis miseriis exerceant. Sic saepe tales personae a Tragicis inducuntur. Nero apud Senecam in Octavia: Calcat iacentem vulgus. Ita saeviendo experiuntur quantum sibi liceat. Conditum, imo constrictum] Hanc figuram μετάνοιαν vocant rhetores, quam interpretari possis poenitentiam, quae tollit quod dictum est, et pro eo magis idoneum reponit. Vide Rutilium Lupum. Quintilianus et Cicero correctionem vocant. Nonnunquam correctiones sunt ironicae, ut illa Cicero- nis in oratione pro Coelio: Nisi mihi intercederent inimicitiae cum istius mulieris viro, fratrem dicere volui. Quanquam haec peculiari nomine σαρκασμὸς dicitur a Iulio Rufiniano. Nemo non cui alia desint] Quum alter plectitur, alter poenae eximitur, dicas non tam clementiam esse, quam iudicis sordes. Sic nostris temporibus iudicium nihil est nisi publica merces: Atque Eques in causa qui sedet, empta probat. Verum ubi iudex agit ex aequo cum omnibus indulgenter, verum specimen praebet suae mansuetudinis. Hoc ergo quasi per modum occupationis accipiendum est, quod dicit tam senectuti quam adolescentiae, tam humilitati quam nobilitati fuisse apud se veniae locum. Occupationem autem intellige, ut apud Fabium lib. IV. quoniam Ciceroni aliud significat in Rhetoricis. Sensus erit: Alii quidem afferunt commendationem familiae et nobilitatis: alii virtute bellica rapinas, peculatus, adulteria deprecantur. Quibusdam pro commendatione est adulescentia seu flos aetatis. Ego vero causas mihi sum commentus, quibus possem omnibus succurrere. Nobilitas ipsa per se erat venerabilis, sed plebis humilitas misericordiam concitabat. Diversis rationibus favorem merebantur. Iuventuti favorem debitum, senectuti reverentiam praestiti. Postremo omni praesidio destitutos, homines saltem esse memini, nominis cognatione ad me pertinentes: quemadmodum ait Augustinus: Persequamur in eis propriam iniquitatem, misereamur communem naturam. Nihil ergo privatis studiis concessum, nihil sordibus. Sic me custodio, tanquam legibus] Bene adiecit, tanquam: quia princeps quidem legibus solutus est: sed digna vox est maiestate regnantis, legibus alligatum se, principem fateri. Et re vera maius imperio est submittere legibus principatum: ut est in rescripto Valer. et Theodos. C. de legib. et in rescripto Severi et Antonini legitur: Licet legibus subditi non simus, legibus tamen vivimus. Plinius in Panegyrico: Adsuescat imperator cum imperio calculum ponere; sic exeat, sic redeat, tanquam rationem redditurus, edicat quid absumpserit; ita fiet, ut non absumat quod pudeat dicere. Item: Tu nihil amplius vis tibi licere, quam nobis. Non est princeps supra leges, sed leges supra principem. Sic etiam Augustus ratiocinarium imperii in senatu proposuit. Autor Tranquillus. Rationem accipe pro computo, ut vulgus loquitur. Quas ex abdito in lucem revocamus] Tiberii et Caligulae tempora tangit, sub quibus iura et leges exsulabant. Nam Tiberius post simulatam aliquamdiu probitatem, in omne crudelitatis genus erupit: Caligula semper sui similis, nunquam improbitatem dissimulavit. Nec imperium Claudii corruptos mores ad meliorem disciplinam revocavit. Primus igitur Nero rebus lapsis opem tulit. Alterius aetate prima motus sum, alterius ultima] Adulescentiae non solum non invidetur, inquit Cicero Offic. II., verum etiam favetur. Et senectuti antiquitus plurimi honores habiti sunt, tam publicis moribus, quam privatis officiis. Iam illud observatur in autoribus, ut per primam aetatem, pueritiam intelligant: per ultimam, senectutem. Sed singulae aetates trifariam dividuntur, ut docet Servius in quinto commentario Aeneidos: ut sit prima, viridis, adulta, et praeceps. Ideo primam senectutem et extremam pueritiam saepe legimus. Salustius: Mithridates extrema pueritia regnum ingressus, matre sua veneno interfecta. Iuvenalis Satyra III.: Dum nova canities, dum prima et recta senectus. Alium dignitati donavi, alium. humilitati] Sic alibi: Filium matris lacrymis donabit. Hac loquutione utimur, quum indulgetur venia confitenti delictum. Livius libr. II.: Unum sibi civem, unum senatorem si innocentem absolvere nollent, pro nocente darent. Idem lib. III.: Inter hos L. Quintius, cui Cincinnato cognomen erat, non iterando laudes, ne cumularet invidiam, sed veniam errori atque adulescentiae petendo sibi, qui non dicto, non facto quenquam offendisset, ut condonarent filium, orabat. Idem lib VIII.: Bene habet, vicit disciplina militaris, vicit imperii maiestas, quae in discrimine fuerunt an ulla post hanc diem essent. Non noxae eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnavit: sed noxae damnatus, donatur populo romano, donatur tribunitiae potestati precarium, non iustum imperium ferenti. Hodie diis immortalibus] Ut populus se ad principis voluntatem attemperare debet, ita principi providendum, ut Iovem deosque propitios habeat. Nam hoc eleganter ab Horatio dictum est: Regum timendorum in proprios greges, Reges in ipsos imperium est Iovis, Clari giganteo triumpho, Cuncta supercilio moventis. Consideret ergo princeps, a diis populi susceptam administrationem, et iis ipsis rationem aliquando reddendam: atque ut ait Theseus apud Senecam in Hercule furente: Iudex futurus, sanguine humano abstine. Quicunque regnas, scelera taxantur modo Maiore nostra. Si rationem a me repetant] Allusit ad morem antiquum, quo censores ab iis qui magistratum gesserant, rationem sui magistratus reposcebant. Cicero lib. III. de Legibus: Apud eosdem censores, ii qui magistratu abierint, edant et exponant quid in magistratu gesserint. Et Proconsules rationes ad aerarium referebant. In fida tutela haberi] Cicero Offic. I. comparat administratores reipublicae tutoribus. Ad quod videtur respexisse Cornelius Tacitus libr. I. quum de Tiberio loquitur imperium recusante: Inter quae, inquit, senatu ad infimas obtestationes procumbente, dixit forte Tiberius se ut non toti reipublicae parem, ita quaecunque pars sibi mandaretur, eius tutelam suscepturum. Quoniam igitur tutoribus non sua fraus solum, sed etiam sua negligentia periculosa est, dicit Seneca Neronem eius generis rationes diis approbare posse, quae exiguntur a tutoribus. Non perdis operam] Plerumque ingratitudine vulgi de recto instituto deducuntur qui rempublicam praeclare antea gesserant. Unde illud Homeri carmen Odysseae V., quod Erasmus inter paroemias retulit Chiliade III.: Μή τις ἔτι πρόφρων ἀγανὸς καὶ ἤπιος ἔστω Σκηπτοῦχος βασιλεὺς, μηδὲ φρεσὶν αἴσιμα εἰδὼς Ἀλλ’ αἰεὶ χαλεπός τ’ εἴη καὶ αἴσυλα ῥέζοι. Sic transtulit Erasmus: Posthac ne placidus sit quisquam, neve benignus, Nec mitis, iustique tenax rex sceptriger unquam, Sed semper ferus esto, et semper iniqua patrato. Hoc idem testatur Valerius lib VIII. Ipsa natura nobis alacritatem subministrante, quum honorem industriae appeti, et exsolvi grate videmus. Ergo admonet Neronem Seneca de gratitudine populi, primum, ne videatur beneficia iam impensa perdidisse, aut male collocasse: deinde ut in futurum melius animatum reddat. Malignos aestimatores] aut ieiunos et parcos. Sic colles malignos dixit Vergilius quasi steriles et infoecundos. Quintilianus lib. II.: In laudandis discipulorum actionibus nec malignus, nec effusus. Contra Donatus in Terentii Adelphos: Benigne, inquit, large, et abunde. Sic accepit Horatius: Atque benignius Deprome quadrimum Sabina O Thaliarche merum diota. Item: Manabit ad plenum benigno Ruris honorum opulenta cornu. Vel malignos, id est malevolos. Quintilianus lib. XI: In carminibus utinam pepercisset, quae non desierunt carpere maligni. Contra idem Seneca lib. V. de beneficiis: Non aliorum annos computare, sed suos benigne aestimare. Refertur tibi gratia] Atqui videtur potius haberi gratia, quam referri, quum beneficium beneficio non pensetur. Verum hic accipiendum est quemadmodum in oratione pro Plancio illud Ciceronis: Gratiam et qui refert, habet: et qui habet, in eo ipso quod habet, refert. Et Epistol. lib. V.: Illud in amicitia mutuum, quum par voluntas accipitur et redditur. Alioqui referre gratiam, est beneficii vicem rependere. Nemo unus homo] Est ἀρχαῖσμὸς, quia nemo, hominem comprehendit. Terentius in Eunucho: Num quis hic me sequitur? Nemo homo est. Cicero pro Sylla: Nisi forte regium tibi videtur, ita vivere, ut non modo homini nemini, sed ne cupiditati quidem servias. Cato: Caduceatori nemo homo nocet. Idem pro Rhodiensibus: Si nemo esset homo quem vereremur, quidquid liberet faceremus. Et est exaggeratio ex comparatione, quia in unius gratiam se ponere, non adeo difficile est, quam tot hominum voluntates sibi conciliare. Sed ingens tibi onus] Quasi diceret: Gravis tibi adversaria constituta est: vide ut hominum opinioni satisfacias, quam de te conceperunt. Nemo divum Augustum, nec Tiberii prima tempora] Qui bene de subditis meriti sunt principes, quum moriuntur, et desiderium sui praesentibue relinquunt, et posteris aeternam memoriam. Praesertim illud fere usu venit, ut in praesentibus miseriis pristinae felicitatis occurrat memoria. Quum vero non reflectunt oculos ad praeterita, nimirum acquiescunt in praesentibus. Quod ipsum ad magnam Neronis laudem pertinet. Divum Augustum dicit secundum verbi proprietatem, quam Servius annotavit in V. commentario Aeneidos. De imperatorum consecratione alibi dicetur. Postremo non oscitanter praetereundum, quod Augustum dicit, et Tiberii prima tempora. Nam Augustum post adeptam monarchiam nihil crudeliter egisse legitur, verum sic omnia ad civilitatem composuisse, ut ultima cum primis contexeret. Quo merito assequutus est ut non defuerint post mortem, qui saeculum augustum appellandum censerent, quemadmodum saeculum aureum, ut refert Tranquillus. Tiberius hominum opinionem de se conceptam fefellit quum paene novum induit hominem: nec solum erupit in omnem crudelitatem, sed omni genere nefariae libidinis flagravit, alterum prorsus romani imperii dedecus. Vide Tranquillum. Nec, quod te imitari velit] Quos volumus ad virtutem tanquam subditis calcaribus incitare, solemus iis proponere magnos viros ad imitationem. Unde historia vitae magistra Ciceroni, in qua tanquam in speculo vitae nostrae rationem intuemur. Quid fugiamus, quid sequamur, cernimus oculis. Sed extraneis exemplis minime indigent, quibus est a natura ingenita probitas. Quod hic voluit Seneca. Cicero Dolabellae Epist. IX.: Quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae servias: proponam tibi claros viros? quod facere solent qui hortantur. Neminem habeo clariorem, quam te ipsum. Te imitere oportet, tecum ipse certes. Idem lib. II. Curioni: Tecum loquere, te adhibe in consilium, te audi, tibi obtempera. Et lib. XIII. ad Varronem: Et iam non cum aliis, sed tecum ipse certa. Plinius in Panegyrico: Quam magnum est ex omnibus patrio more, patria virtute laetari, et sine aemulo, sine exemplo secum contendere. Exemplar hic proprie usurpavit. Nam, ut ait Festus Pompeius, exemplum est quod sequamur aut fugiamus: exemplar ex quo simile faciamus, improprie dictum a Tranquillo in vita Tiberii. Quam velut exemplaria saevitiae enumerare sat erat. Item a Cornelio Tacito lib. XII.: At si incolumem servaveris, aeternum exemplar clementiae ero. Debuerant exemplum dicere. Ad gustum exigitur] Id est conformatur et regulatur ad omnium voluntatem et desiderium. Livius lib. IV. belli Macedon.: Nolite ad vestras leges exigere ea quae Lacedaemone fiunt. Nemo potest personam diu ferre] Quod prius bonitatem ad tempus sumptam, nunc personam dicit, sumpta a comoedis et tragoedis metaphora, qui personati solebant agere in theatro. Unde ferre personam, quasi a nativa forma desciscere. Et personatum hominem dicimus fucatum et hypocritam. Apuleius lib VIII. Metam.: Astuque miro personata, garrienti summisseque deprecanti, adhuc, inquit, tui fratris meique mariti facies pulchra illa in meis diversatur oculis. Ficta cito in naturam suam recidunt] Imitatio est Ciceronis ex II. Offic.: Socrates hanc viam proximam et quasi compendiariam ad gloriam dicebat esse, si quis id ageret, ut qualis haberi vellet, talis esset. Quod si qui simulatione et inani ostentatione et ficto non modo sermone, sed etiam vultu, stabilem se gloriam consequi posse rentur, valde decipiuntur. Vera enim gloria radicem agit, atque etiam propagatur: ficta omnia celeriter, tanquam flosculi, decidunt: nec simulatum quidquam potest esse diuturnum. Quid? nonne et nostra aetate videre est monstra quaedam hominum intercutibus vitiis madentium, praeferentium tamen externum speciem et larvam probitatis? Qui tamen instar cerae colliquescent, quum sese exseret veritas, quae filia est temporis. Vendant ut volent, populo tristes sanctimonias, erit aliquando ut fumo percat, qui fumum vendiderit. Cicero ad Attic. lib VII.: Quam non est facilis virtus, quam vero difficilis eius diuturna simulatio. Ex solido enascuntur] Corpus solidum apud Geometras, quod triplici dimensione constat, longitudine, latitudine et altitudine, ut est apud Gellium lib. I. cap. 20 et apud Euclidem lib. I., opponitur inani seu vacuo. Horatius Satyr. II.: Et inane abscindere soldo. Hic ergo translatitie ex solido enasci dicitur, quod non tantum superficiem habet aut cutem supremam, sed plenum est et integrum: qualiter Donatus enarrat in Andria Terentii Sic Curtius lib. IX.: Nostra quoque gloria quum sit ex solido, plus tamen habet nominis, quam operis. Magnam adibat alcam] Significat rem romanam in magno discrimine fuisse prius quam Nero certam vitae rationem habuisset constitutam: quum nondum scilicet aliquod ingenii specimen exhibuisset, unde caperetur coniectura probae indolis. Est enim aetas illa flexibilis et lubrica, quae facile et rerum inperitia labitur, et alienis consiliis abstrahitur, postremo a recta honestaque disciplina ad luxum voluptatesque delabitur, ait Herodianus. At vero in moribus principis agitur publicum aut commodum, aut periculum. Nil igitur mirum si magnam adibat aleam populus romanus. Nunc vero evolavit periculum, sic iacta sunt fundamenta, ut non possit a laeto principio dissentire oxitus. Notum est aleam esse ludum fortunae subiectum varietati: a qua significatione primitiva haec per similitudinem derivatur, quae significat omne cuiuscunque generis periculum. Horatius libro Carm. II.: Periculosae plenum opus aleae. Lucanus lib. VI.: Placet alea fati Alterutrum mersura caput. Livius idem verbum apposuit, quo nunc utitur Seneca: cuius verba sunt lib I.: Qui non contenti libertate certa, in dubiam imperii servitiique aleam imus; ineamus aliquam viam, qua utri utris imperent sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni possit. Dictum Caesaris Iulii a Suetonio recitatur: Iacta est alea. Quo significatur, summam rei fortunae manibus et imperio permissam. Graece apud Plutarchum ἐῤῥίφθη κῦβος. Quo se nobilis indoles daret] Id est, quibus studiis animum applicaret, quam vitae methodum sequeretur. Honesta est loquutio. Cicero libro XIII. ad Atticum: Quare da te in sermonem, et perseca, et confice, excita, compella, loquere. Et lib. XIII. Epist. famil.: Si qua offensiuncula facta est animi tui peryersitate aliquorum, des te ad lenitatem, vel propter summam humanitatem, vel honoris mei causa. Sic etiam hic, quo se daret, id est ad quos affectus animum appelleret et inclinaret. Haec enim duo verba applicare et dare, apud Ciceronem pro eodem posita reperiuntur. Verrina IV.: Bene penitus, inquit, in istius familiaritatem sese dedit. In oratione autem pro Cluentio: Se ad hominis egentis, audacis, in iudiciis corrumpendis exercitati, tum autem iudicis Scaleni familiaritatem applicavit. Idem Cicero alia syntaxi usus est libro XIII. Epist. quum dixit: M. Varro petitioni se dedit. Vota publica in tuto sunt] Aut vota publica appellat quae solenni ritu concipiebantur, primum ob salutem principis, deinde ob reipublicae prosperitatem, ut supplicationes: quemadmodum dicit Iuvenalis Satyr. X.: Sed multae urbes et publica vota Vicerunt. Aut certe vota publica simpliciter, quae unusquisque caritate patriae concipit. Prior interpretatio magis convenit. Non enim est periculum ne te tui subita capiat oblivio] Iam res extra aleam posita est, quia certum ex indole est, quale futurum sit ingenium. Neronis: sicut de periculo cogitabatur quum nondum se indoles deprompsisset. Ergo contrariam rationem sequitur contrarius effectus. In hanc sententiam Cicero Dolabellae: Nec licet quidem tibi iam tot rebis gestis, non tui similem esse. Subita, non solum repentina, sed etiam inconsiderata. Siquidem quae ex tempore fiunt, fere non habent consilium. Ideo subitum pro inconsulto accipitur. Q. Cassius Ciceroni lib. XII. Epist.: Ut haec novissima nostra facta, non subita, nec inconvenientia, sed similia illis cogitationibus quarum tu testis es. Et Gellius vocat subitariam dictionem orationem extemporalem. Eleganter autem designamus inconstantiam, quum alicui irrepere sui ipsius oblivionem dicimus. Transfertur ad res inanimatas. Cicero Epist. IX.: Nisi te amant, tibi assentantur, et tam diu dum ades, sunt oblitae sui. Hoc est, a nativo ingenio degenerant. Caeterum Plinius lib. VII. naturalis historiae alia syntaxi usus est, quam hic Seneca: Ex praealto, inquit, tecto lapsus, matris et affinium propinquorumque cepit oblivionem. Facit quidem avidos nimia felicitas] Sententia est catholica, quam praemittit ad amplificationem, ut miraculi loco subiungat, felicitatem suam populo romano sufficere. Hanc sententiam eleganter exprimit Livius in praefatione: Adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiae avaritiam, et abundantes voluptates desiderium pereundi, perdendique omnia, invexere. Et Curtius lib. VII. in oratione Scytharum ad Alexandrum: Quid tibi divitiis opus est, quae te esurire cogunt? Primus omnium satietate parasti famem: ut quo plura haberes, amplius quae non haberes cuperes. Notum est illud Ovidii in I. Fastorum: Creverunt et opes, et opum furiosa cupido: Et quum possideant plurima, plura petunt. Sic quibus intumuit suffusa venter ab unda, Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. Iuvenalis Satyr. XIV.: Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Nec tam temperatae cupiditates] Nomen cupiditatis variam habet acceptionem, hic vero refertur ad sensum superiorem. Sic philosophi vocant se- dem concupiscentiae, quae continet omnes animi passiones, et illos interiores affectus imperio rationis non subiacentes. Quod ut clarius fiat, accipiamus partitionem illam Epicuri quam refert Cicero lib. I. de Finibus: Cupiditas Naturalis et necessaria Parvo parabilis. Naturalis non necessaria Mediocri sumptu contenta. Nec naturalis nec necessaria Inexplebilis. Tres igitur quum sint cupiditatum species, hunc locum de tertia specie, seu de tertio membro intelligamus, cupiditate scilicet insatiabili: cuius, ut ait Cicero, nec modus nec finis inveniri potest Et Seneca in multis, tum Epist. V.: Necesse est in immensum exeat cupiditas, quae naturalem modum transsilit. Gradus a magnis etc.] Sic idem de consolatione ad Albinam:. Eadem natura in omni desiderio quod non ex inopia, sed ex vitio nascitur. Quidquid enim illi congesseris, non finis cupiditatis erit, sed gradus. Omnibus tamen civibus] Sensus est: Quamvis nemo boni aequique consulat fortunam suam, tamen romanus populus iam non potest dissimulare suam felicitatem: nec est tanta impudentia praeditus, ut cupiditatibus suis modum non imponat. Atque id quidem omnes ad unum confitentur, omnes uno ore, uno consensu praedicant, se ad summum fortunae perveniesse. Confessio exprimitur] Verbis usus est significantissimis. Nam, ut ait Donatus in Adelphos, confitetur, qui invitus: et exprimere est premendo educere. Terentius in Eunucho: Una mehercle falsa lacrymula, quam oculos terendo vix vi expresserit. Ubi Donatus interpretatur verbum positum ad αὔξησιν. Libet alia exempla subiicere, quae melius verbi elegantiam ostendant. Livius libro III.: Sed ut exprimatur confessio, domitam subactamque gentem sub iugum abituros. Et libro XXI.: Nunc et a nobis confessio culpae exprimitur, et a confessis res repetuntur. Plinius in Panegyrico: Abeant voces illae quas metus exprimebat. Tranquillus in Tiberio: Quum inter proximos versanti et trepidatione detecto tormentis expressa confessio est cogitati facinoris. Latinus Pacatus in Panegyrico dixit excutere confessionem. Graecis hoc est ἐκβιάζεσθαι. Nec quidquam accedere posse, nisi ut perpetua sint] Nullum est non modo perpetuum, sed ne diuturnum quidem bonum. Et, ut ait ille, sorti appendix est illaetabilis omni. Itaque non minus de retinenda quam de comparanda cogitandum est. Hanc nimirum accessionem iure optare potest romanus populus, ne ante tempus pereat. Multa illos cogunt ad hanc confessionem] Nunc ad rationes descendit quibus populus romanus convincitur, ne possit salva fronte suam felicitatem in- fitiari. Quum autem hanc confessionem tardissimam vocat, alludit ad illam Horatii sententiam Satyr. I.: Qui fit Maecenas, ut nemo quam sibi sortem Seu ratio dederit, seu fors obiecerit, illa Contentus vivat, laudet diversa sequentes? Ius supra iniuriam positum] Iniuriae nomen varie accipi potest. Si contumeliam intelligas, sensus erit: Legum praesidio sic esse munitos qui iniuriae sunt obnoxii, ne potentia aut factione adversariorum opprimantur. Nam, ut ait Ovidius, Inde datae leges, ne fortior omnia posset. Malim tamen hic interpretari iniquitatem, quasi non iuriam, iuxta verbi etymon, ut docet Ulpianus in libro I. ff. de iniuriis; ut simpliciter significet non esse locum iniuriae, ubi iure et legibus omnia administrantur. Quum leges silent inter arma, quum iudicum sententiae redimuntur, socii impune spoliantur, omnes reipublicae partes constuprantur, tunc iniuria iure superior. At vero ubi non armorum licentia disiectae leges, ubi iudicia incorrupta, nullae sociorum oppressiones, omnia reipublicae membra bene composita, ius iniuriam superat. Cui ad summam libertatem nihil deest] Prolepsis ad tacitam obiectionem. Posset enim aliquis, ad summam populi felicitatem libertatem desiderare, qua nihil pretiosius aestimabant Romani: nempe qui ingenuum esse ducerent, potius bis mori, quam servire. Quamobrem addit libertatem ad ea bona quibus principis liberalitate populus fruebatur. Quam tamen eatenus temperat, ne vertatur in licentiam pereundi. Neque hoc agitur, ut monarchia democratiae praeferatur, aut aristocratiae: sed rem romanam eo iam devenisse innuit, ut stare non possit sine libertatis temperamento. In quam sententiam Lucanus: Invida fatorum series, summisque negatum Stare diu, nimioque graves sub pondere lapsus, Nec se Roma ferens. Horatius in Epodis: Suis et ipsa Roma viribus ruit. Imposuerunt enim ipsi sibi monarchiae necessitatem, quum illud corpus bene compactum mutuis factionibus dissiparunt. Nunc ad verba autoris redeamus. Omnes fere panegyristae inter principis laudes temporis sui libertatem enumerant: ut Martialis lib. V.: Sub quo libertas principe tanta fuit. Imperatori non tam regnum, quam procurationem quandam civilem asserunt. Observandum est verbum licentiae hic positum in malam partem, quemadmodum fere accipitur apud autores: ut Valla annotavit. Quintilianus libro III.: Quae in aliis libertas est, in aliis licentia vocatur. Livius libro IV. belli Macedon.: Omnium rerum libertatem, imo licentiam, si vera dicere volumus, desiderant. Errat tamen Erasmus, pace eius dixerim, qui negat in bonam partem usurpari posse sine barbarismo. Nam ut omittam iurisconsultos probos latinitatis autores, quibus hoc verbum est identidem in ore, non abstinent alii classici. Cicero Offic. I.: Ut enim pueris non omnem licentiam ludendi damus, sed eam quae ab honestis actionibus non fit aliena. Et Cornelius Tacitus: Ad ea Drusus quum arbitrium senatus et patris obtenderet, clamore turbatur, cur venisset neque augendis militum stipendiis, neque adlevandis laboribus, denique nulla benefaciendi licentia. Idem lib XIV.: Caeterum se, qui severitatem decernentium impediturus fuerit, moderationem non prohibere; statuerent ut vellent, datam et absolvendi licentiam. Nam Iulium Capitolinum allegare nolo, qui veterem romani sermonis puritatem interdum negligit. Caetera bona pro portione fortunae] Potest et divisim legi, pro portione, et ut sit unum verbum, uno eodemque stante sensu. Proportio est quam Graeci ἀναλογίαν vocant. Unde apud Aristotelem lib. V. Ethicorum ius analogum, quasi proportionale (ut ita dicum) quod in distribuendis honoribus versatur, comparatione utrinque habita. Probat ergo Seneca virtutis huius excellentiam ab utilitate, quia maxime sit popularis: cuius fructus ad omnes reipublicae ordines pertineat. Liberalitas quidem virtus est vere regia, sed non perinde in omnes diffunditur. In magistratibus eligendis, in conferendis dignitatibus debet habere princeps prae oculis ius illud analogum, ne sit iniqua distributio. Quare non potest liberalitatem promiscue exercere. Clementiae vitam acceptam indifferenter ferunt, quibus parcitum est, sive senatorii sint ordinis, sive infima de plebis faece. Nec est quisquam] Est occupatio, quae transitum facit ad proximum caput, ne cui videatur minus consulte dictum, omnes idem a clementia exspectare, quoniam innocentes, qui conscientiae fiducia nituntur, nolunt sibi ignosci si quid deliquerint. Hinc illa Catonis vox plena securitatis, se gratia quam ex benefactis exspectabat, privari malle, quam non luere poenam quae ex maleficio sibi deberetur. Verum Seneca dicit, nullum obstinate adeo fidere conscientiae, ut non malit veniam sibi paratam esse si quando de via deflexerit, quam severitatem inexorabilem. Huc etiam facit, quod errores dixit, nomen levioris delicti. Ovidius I. Tristium: Et me meus abstulit error, Stultaque mens nobis, non scelerata fuit. Et alibi pluries.