VITA SENECAE FIDELITER TRANSSCRIPTA EX BONUS AUTORIBUS, PER IO. CALVINUM. L. Annaeus Seneca equestri et provinciali loco natus, familiae suae nomen magis vitae integritate et severiore doctrina, quam gestis militaribus aut rerum civilium peritia illustravit. Capta enim Corduba patria, iam patre orbus, Romam cum duobus fratribus Gallione et Mela migravit: ubi aliquantum temporis transegit non magna dignitate. Tandem sub imperium Caligulae coepit haberi inter praecipua eloquentiae decora. Ex eo magis ac magis inclarescere: ut nonnulli fuisse hanc causam Claudio existiment cur eum in insulam relegaret. Exsilium infracta animi aequitate tulit: matrem etiam Albinam casus sui moerore deiectam constanter consolatus est. Post ope Agrippinae restitutus, adscitus in ordinem senatorium et praetura functus, Domitium adhuc puerum, necdum adoptatum a Claudio, in disciplinam accepit: cuius studia et mores bona fide excoluit, donec iure adoptionis mortuo Claudio ad imperium assumeretur. Tum non dare speciem praecipientis, sed iuvenis consilia civiliter moderari: ut nihil fere pro imperio gereret Nero sine eius autoritate. Accedebat Burrus praefectus praetorio, vir militari virtute illustris et vitae morumque integer, in idem cum eo consentiens Hi duo facile adolescentis ingenium sustinebant, ne statim in peius rueret. At vero mors illius, seu morbo, seu fraude Neronis interiit, valde infregit Senecae potentiam. Hic occasionem nacti, qui non desinebant malis artibus imperatoris indolem corrumpere, eius opes criminari supra civilem modum evectas, studia civium in eum conversa, hortorum amoenitatem, villarum magnificentiam. Quarum rerum invidiam apud Neronem deprecatus Seneca, commeatum etiam petiit, et ut fortunae suae splendorem, quem iam ferre non posset, opesque suas, quae sibi tantum odium conflarent, in alium transferret. Ad haec causari fessam aetatem et valetudinem minus prosperam: quibus tamen non potuit evincere, ut quietem studiis impetraret. Mutavit tamen pristinam vitae rationem. Nam coetus salutantium prohibuit, vitavit comitantes. Rarus per urbem, publico abstinuit. Rursum oravit ruris secretum, quum Nero diris suppliciis impotenter saeviret in Christianos, quo invidiam sacrilegii a se averteret, vel quia sibi paratum iussu Neronis venenum proditione liberti resciverat. Quo non impetrato, cubiculo se continuit quasi aeger nervis. Successit non multo post coniuratio Pisoniana, inter cuius conscios nominatus ab indice Natali, quamvis non manifestus criminis, tamen quasi laesae maiestatis reus damnatus est. Missus est primum Gravius Silvanus tribunus cohortis praetoriae, qui percontaretur an sua verba agnosceret, quibus accusatio nitebatur. Qui ubi et intrepido vultu agnovisse et excusasse retulit, interrogante Poppeia, an voluntariam mortem pararet, respondit nullum se mortis signum comperisse, quum nihil triste nec in verbis, nec in vultu deprehendisset Ergo regredi et mortem indicere iussus est. Voci tamen et aspectui pepercit, intromisitque unum ex centurionibus, qui necessitatem ultimam denunciaret. Hoc accepto nuncio tabulas testamenti poposcit, et denegante centurione ad amicos conversus, qui secum duo discumbebant, quoniam aliam referre gratiam non posset, dixit se illis relinquere quod haberet pulcherrimum, vitae suae imaginem. Tum Pompeiam Paulinam uxorem complexus, rogavit ut dolori temperaret et lacrymis. Illa omne solatium abnuere, adseverare mortem sibi destinatam, manum percussoris poscere. Ergo eodem ictu brachia ferro exsolvunt. Sed Paulinae, quum iam multum sanguinis ege- stum esset, servi vulnus obligarunt, incertum an nescienti, an vitae cupidine evictae, quum mitior spes a Nerone offerretur. Seneca autem mortis lentitudinem pertaesus, quia senile corpus sanguini effugium non dabat, crurum quoque et poplitum venas sibi abrupit. Qua via quum non magis proficeret, venenum pridem in eum casum provisum hausit, frustra, iam clauso pectore adversus vim veneni. Demum balneo illatus, et vapore exanimatus, sine ullo funeris solenni crematus est. Ita codicillis perscripserat, quum etiam tum praedives et praepotens supremis suis consuleret. Mortuus est anno aetatis centesimo decimo quinto aut circiter, anno imperii Neronis undecimo, ex quo vero eius pueritiae erudiendae admotus fuerat, decimo septimo.