IOANNIS CALVINI PRAEFATIO AD SANCTISSIMUM AC SAPIENTISSIMUM PRAESULEM CLAUDIUM HANGESTIUM, ABBATEM DIVI ELIGII NOVIODUNENSIS. Si qui sunt hodie paulo faciliori nati ingenio, ornatissime praesul, eo fere omnes certatim se proripiunt, illustrandi nominis ambitione, ut praecipitanter editis ingenii sui monimentis, celebrem nominis memoriam ad posteros tradant: hoc sibi demum egregiae laudi futurum ducentes, si posteros cogitant, magno suo dedecore. Adeo pauci sunt qui ingeniis suis temperare sciant. Hinc scripturiendi insana licentia, quam statim poenitentia sequitur comes. In hac tamen improbitate rationem ineunt, qua sibi gratiam apud lectores, ut aiunt, benevolos concilient: quorum profecto benevolentia prolixe abutuntur. Quidam praetendunt aetatis tirocinium: alii causificantur improbis amicorum precibus libros inchoatos sibi de manibus excuti: alii nescio quid nugarum garriunt, quo errorem deprecentur, si se populo spectandos importune dederint. Atqui malim nullos omnino foetus edere, quam praematuros, vel etiam, ut fit, abortivos non tam edere, quam proiicere. Mihi vero etiam aliquid meditandum est, quo rationem meam institutumque approbem, non tantum benevolis, sed circumspectis lectoribus: eoque magis, quod unus de plebe homuncio, mediocri, seu potius modica eruditione praeditus, nihil in me habeam, quod spem aliquam possit, celebritatis excitare. Haec quidem ignobilitatis meae conscientia fecerat, ut hactenus abstinerem publico. Neque haec nostra scholia, qualiacunque sunt, primum meditabar in eam spem, ut aliquando publicum acciperent: sed tamen quasi iam tum de editione cogitans, studii contentione provehebar, ne velut in re ludicra otiose et oscitanter ludens, operam quoque luderem. Itaque nondum ad umbilicum deducta, amicis aliquot probis ac fidelibus quum recitarem, illique simpliciter, ut solent omnia, candideque aestimarent, spem aliquam iniecerunt eius generis esse, quae non plane a gratia abhorrerent, si ederentur. Valuit praesertim Connani mei autoritas, viri prudentissimi ac disertissimi cui uni stant et cadunt mea consilia. Adde quod optimum auto- rem plerisque sordescere, ac nullo paene esse numero, iniquissime ferebam: ut iamdiu optaverim egregium quempiam vindicem emergere, qui illum in suam dignitatem assereret. Hoc ipsum si sum aliqua ex parte assequutus, tantum laboris non frustra exhausisse videar: nempe quum in hac arena bis desudarit Erasmus literarum alterum decus, ac primae deliciae: quaedam etiam ipsius oculos subterfugerint, quod citra invidiam dictum sit, a nobis primum animadversa. Equidem de autore ipso dum loquor parcius, vereor ne summas eius laudes ingenii culpa deteram. Neque eius merita laudibus assequi operae pretium est, ne ipse per se parum afferre commendationis videatur. Penitus tacuissem, nisi multorum animos occupasset prava quaedam opinio, ac iam praeiudicii locum obtineret, Senecae nullas esse in eloquentia virtutes, in philosophia numero ac pondere exiguas, quae tamen ipsae inter vitia demersae lateant. Sic illum, aiunt, Quintilianus in omni eloquendi genere ex industria distulit, ut oblique expungeret de proborum scriptorum numero. Sic Gellius alienis verbis, sed suo magis iudicio, scriptorem minime utilem pronunciat. Ego vero ut non plane ausim refellere Quintilianum, acerrimi hominem ac perspicacissimi iudicii, velim tamen et isti intelligant Quintilianum hominem fuisse, et non satis bona fide egisse cum Seneca, aut certe suas contumelias persequutum. Nam Seneca parum honorifice tractavit senem Quintilianum in declamationibus, et huius Quintiliani luminibus obstruebat. Quod Gellii splendida bilis in Senecam effuderit, si isti pro re comperta ducunt, vehementer errant. Nemo sane est qui non videat, quam impotenti rabie in eum feratur, hac in parte contumeliosus magis, quam gravis. Certe, utcunque Fabius ac Gellius senserint, posteri tamen, qui citra livorem ac studium, quae duo cum veritate fere pugnant, iudicare potuerunt, inter primarios latinitatis proceres numerant. Facile fuit Fabio cum larvis citra pulveris iactum luctari Homo enim mortuus non mordebat; vivo videntique obstrepere, non item licuisset. Nec tamen eum ita omni laude spoliavit, ut non reliquerit illi summam laudem. Siquidem ab ultima memoria latinos oratores repetens, copiam unius Senecae inter omnes celebrat. Et cur hic verba perdantur? Res in promptu est. Quod ad me attinet, non pigebit in medium afferre quod sentio, non ut religione aliqua obstringam lectores: stabunt qui volent nostro iudicio, alii se ipsi consulent, aut de cohorte peritiorum iudicem ferent. Si quid ego intelligo, vir tuit eximiae eruditionis, et insignis facundiae. Quam enim rerum peritiam assequi non potuerit felix illud ingenium? Naturae mysteria quae ad eam philosophiae partem pertinent, quam Graeci τὴν φυσικὴν vocant, ad unguem callebat. Quum vero ἐν τοῖς ἡθικοῖς versatur, ibi potissimum regnat, et quasi in campo suo currit: dialecticis instructus, quantum satis erat ad orationis cultum. Historias veteres, quoties ex usu foret, memoria complectebatur: qua tamen nonnunquam lapsus est, dum sibi nimium indulget. Iam vero sermo purus ac nitidus suum scilicet saeculum redolens. Genus dicendi elegans ac floridum: stilus illaboratus, ae sine anxietate fluens: character mediocris, qualis philosophum decet: assurgit tamen interdum, ut appareat sublimiorem illi venam non defuisse, si affectasset. Verborum luxuriam ac dicacitatem plerique omnes illi exprobrant: cuius certe nimium esse fateor. Haecque dulcia esse vitia interpretor, quibus abundare Senecam ait Quintilianus. Dispositionem etiam desidero, non postremam orationis lucem. Quod si vitia cum virtutibus pensemus, quantula erunt? Illud modo succurrat, nullum unquam sine venia placuisse ingenium. Nolo hic haerere diutius, unum hoc semel dictum sit, Senecam nostrum esse alterum secundum Ciceronem, et philosophiae et eloquentiae romanae colu- men. Nam Brutus et eius aequales nobis exciderunt. ld ipsum experientur, qui bonas horas in eius lectione collocabunt, ex qua fructum referent simul ac voluptatem. Futurum in meam fidem recipio, ut nullum impensae operae poeniteat, duntaxat qui natus non sit Musis adversantibus et Gratiis. Tibi vero, illustrissime Claudi, has hominis dotes splendide praedicare nihil opus fuerit: per te ipse magis sapis, quam ut monitorem desideres. Habes intus ac domi (ut dicitur) vividum illud ac liberale ingenium, iudicium aere et repositum, memoriam uberem, et minime fluxam: quibus accedit copiosa in studiis nostris exercitatio. His, ut ita loquar, consultoribus fretus, facile poteris discernere quid distent aera lupinis, et quam bona pars latinae linguae constet in Seneca. Commentarios nostros, qui in fidem se tuam conferunt, non aliter accipies, ac frugum nostrarum primitias, quae tibi iure meritoque consecrantur atque nuncupantur: non ideo solum, quia me tibi totum meaque omnia debeo, verum etiam magis quod domi vestrae puer educatus, iisdem tecum studiis initiatus, primam vitae et literarum disciplinam familiae vestrae nobilissimae acceptam refero. Neque vero hic magnopere contendam quo meam tibi industriam approbare possim, quam, ut ferebat benevolentia erga me tua singularis, iamdiu benigne amplexus es. Ab aliis lectoribus utcunque animadversa fuerit, etsi non omnium puncta ferre contigerit, ab aequissimo tamen quoque arbitratore non pessimam habitum iri mihi gratiam plane confido. Nam quum in tanta ingeniorum varietate omnibus velle obsequi, difficile, fortasse etiam improbum esset, quod reliquum erat mihi proposui, ut optimis me accommodarem. Id quam prospere cesserit, alii viderint, quando de me ipse sine arrogantiae specie magnificentius spondere non ausim. Vale. Parisiis, pridie Nonas Apriles, anno salutis nostrae 1532.