Postera lux oritur: sol et de pisce recedet, Vernaque Phrixeae signa subibit ouis. Ergo quod Abramus sua pignora reddere coelo Iussus erat: sacrum nate feramus ait, Mons erat: accedunt (Moraum Syrus incola dicit) Constiterant: summo ponitur ara iugo. Hanc iuuenis circum (mens est tam caeca futuri) In summa ramos figere tentat humo. Quasque humeris tulerat: sacros componit ad ignes Sedulus, arentes comminuitque, faces. Thura focis aderant sacris arsura deorum: Vittaque cum cultris, tostaque farra suis. Inscius exposci cum sit: coeloque requiri: Protulit ante sacros talia verba focos. Cuncta parata manent iam nunc et culter, et ignis: Victima vbi est, arae quae paret exta, pater? Vix ea finierat: lachrymis quum magnus obortis Sic ille: ad sacrum posceris agnus, ait. Audit vt hoc: subito solitus color ora reliquit, Mox pius, vt potuit, maxime fiat, ait. Dixerat: ardentem quum se nudauit ad aram: Corpore cum facie par tibi Phrixe sua. Vidit vt intrepidi nudatum corpus ad ignem: Leue magis conchis, candidiusque niue. Heu pater heu, dixit, quo non erat aequior alter, Iam ferus innocuo sanguine dictus ero. Dictus ero genitor: pariterque ad sacra sacerdos: Alter ego ex istis non tamen esse velim. Iamque recusantem deus ipse, et tempus, agebat: Compulerantque pias ardua iussa manus. Ille tamen sacra velatus tempora vitta Stabat: ab vberibus captus vt agnus ouis. Spargit aquam genitor: palmasque in terga reflectit: Terque ligat soluens: ter soluitque ligans. Scilicet ah lachrymae mentem impediere paternam: Quaerebatque manus segnis ad ista moram. Denique vt insistens tam tristia facta peregit: Nate ait: immenso da pius exta deo. Dixerat: ille, dei audito tunc nomine, collum Flexit: et ex humeris respicit ora patris. Atque, ea respiciens, iugulumque extensus apertum, Accipe ait, genitor, iam damus exta deo. Ille polum spectans vagina liberat ensem: Vulnus et elata librat ab aure manu. Aspicit omnipotens, quum missus ab aethere pendet Aliger: et presso corripit ense manum. Atque ait innocuum genitor ne sparge cruorem: Sat fuit aeterno te voluisse patri. Dixerat, a nebula quum circumfunditur aer: Non secus a Nephele quam tibi Phrixe tua. Vertitur: ecce aries prope constat: vector vt Helles: Subdita sic cerua est Iphigenia tibi. Accipit, atque arae precibus de more paratis Isacus eripitur: subiiciturque pecus. Facta deus vidit: locus extat: prima sed ara est: Quum pecori dixit: tu quoque sydus eris. Dixit, it ad colchos lana hinc: fit sydus imago: Stellis aque octo clara decemque micat. Tempus idem spatio luces cum noctibus aequat: Est et ab officii nomine dicta dies. Cornibus et tauri nitidus diffunditur annus: Vere et sole aucto frigida cedit hyems. Ast vbi protulerit coelo bis Cynthus orbem, Tectaque bis verno rore tepebit humus. Aula frequentatur romani patris, et ara: Ima palatinus qua iuga collis habet. Quae dederat quondam superis conuiuia mensa: Annua tunc crudas exhibet illa fabas. Stat specus, et scabro defossa, cubilia tofo: Inspicias iures numen inesse loco. Rore super postes sunt fusa cadauera sacros: Et pia compositis ossibus albet humus. Dextera fert templum, exemplar dare creditur arti: Qui aedificant tecum munus Epee ferunt. Ite nurus: vos hic romano texit amictu: Ite chori: hic statuit verba canenda notis. Cernite vt in media populo pulcherrimus aede De tribus is doctor templifer vnus adest Alba columba sacras quamuis tot dixit in aures: Nunc quoque non cessat de pietate loqui. Vt taceam domini mater quod, imago, locuta est, Reddita sunt coelo verba tacente choro. Scilicet ille modis pater omnibus aethere dignus, Colloquio superum non abigendus erat. Sed stata cunctorum quum sunt solennia diuum: Quumque dabit tumulis iusta, rogandus erit. Nunc properate elegi mora ne sit segnis eundo: Scitis enim vobis quam via longa manet. Ergo quater denas luces quia iure reduxit, (Non stata sint quamuis nam petit acta locus) Vnde herbosa fames: scelus est cur ponere carnes: Cur regat et tempus: nomen et vnde, canam Felix arbor erat, coelesti consita ripa: Quatuor irriguis qua viret hortus aquis. Praeficit omnipotens primos huic forte parentes: Arboris et pomis abstinuisse iubet. Orta fames hinc est, ieiunaque tempora primum: Aque his mox ad nos venit in ora stupor. Scilicet a stygii capiuntur fraude draconis: Factaque in exilium est omnibus vna dies. Hinc procul expulsi mortalia corpora facti, Turpiter errabant per loca sola duo. Herba dabat victum, virides modo nata per agros: Potus aquae fuerant, saxaque, et antra domus. Pallida phaginea velabant corpora fronde: Incompti longis, implicitique comis. Carne quod orta venus, crimen quod venit ab illa, Apponi carnes instituere nefas. Hinc samiae primum didicerunt prandia leges: Et tenues nobis sunt in honore dapes. Hinc sitit Helias: lex fit: sitit agnifer: esca Abstinet et Moses: esuriitque deus. Venit in exemplum: dederant pro parte nepotes Iam poenam: decimam temporis ara petit. Accipit: atque duae et decimae quater illa putantur, Temporis edicti lege, fuisse dies. Venit ad hanc curam romana lectus ab arce: Bisque suo spatio sensit abesse duas. Laetitiae sunt signa inquit: demantur ab atris Tempora de domini nomine dicta mei. Parteque pro dempta succedant quatuor illi: Quos sibi praecedens septimus vsus habet. Quatuor hinc quod dat: decimaque in parte reponit, De numero factum tempora nomen habent. Ritibus ornatur spatium, sanctumque vocatur: Quoque magis crescit: plus sibi thuris habet, Prima dies cinerum est: canit aspera verba sacerdos: Quae deus expulsis dixerat ante polo. Per vos dixit enim crimen iam morte piandum: Parsque mei vestro sanguine nata cadet. Ibitis: illa colo, tu viues rure ligone: Sudor erit vobis, quod fuit ante quies. Sic sed vt exactae post multa pericula vitae, Cum non mortalis iam mihi vterque foret: Puluere nata prius fiant rursum arida puluis Corpora: desierat: diriguere metu. Ergo quod illa dies leti, quod prima malorum, Causa fuit: quod ait tristia verba deus. Flectimur in templo: atque horrenda voce minarum Vertice signato, fit cinis ipse metus. Ne graue sit tempus: quoque declamatur ad aras: A te quo redeant ad sacra Bacche manus. Plena superciliis funduntur verba seueris: Bis ter adorato semper ad illa deo. Saepius auditis his sese vertit ad aram Efferus: et supplex thura merumque dedit. Saepe homines vidi sua septima festa colentes, In populi faciem poscere fontis aquam. Estque palestinis sed mos deductus ab aris: Primus et hunc Nomias, primus et Esdra tulit. Hoc deus, in terras qui venit ab aethere, fertur In solio populo iura dedisse suo. Hoc prius et syluis Amphion et Orpheus egit: Principium magnis vrbibus inde fuit. Hoc fuit et cantu duras deducere quercus: Inque nouos muros saxa coisse lyra. Ardua bisseni subeuntes iussa magistri, Sic quoque tot gentes supposuere, duces. Hoc pia pontifices, maiorum facta secuti, Pectora formabant plebis in aede modo. Ast vbi Maiestas aucta est, sua iura recusat: Atque viri alterius fungitur ara vice. Semina mandat humo, segetes vt carpat arator: Falx adit, et vitem fundat vt vua merum. Concinit e solio tonsus pia verba sacerdos: Arguto mentes reddat vt ore deo. Hinc pietas, hinc orta fides, hinc ritus, et ara: Magnarumque odium, curaque vilis opum. Haec coelo fecere viam, coelumque dedere: Crimineque amissos, restituere lares. Ocia sic terimus, longa est sic mollior hora: Ad coenam donec hostia pura vocet. Inde quod in templo luce vna his stare solebant: Qua steterant, statio tunc ea dicta dies. Additus est error, Heliae gratus et error, Atque deo, et tollit qui scelus amnis aqua. Ipsa quoque Aegyptus pia, quot vexatur ab annis In totidem trahitur sollicitata vias. Seruet vt exemplum, septem pulcherrima colles Roma per, et circos, et fora carpit iter. Nunc et Auentinum, nunc et iuga proxima coeli Transit: ab his coeli rursus itura iugo. Hinc subit Exquilias, et viminis aspicit arces: Inque Quirinalis deuenit inde latus. Perque sacras aedes petit ardua Vaticanum: Vnaque praeteritum saepe recurrit iter. Et modo qua uetus vrbs, et qua noua cernitur, ibit: Hinc Thermae: hinc fontes, ripaque Tybris erit. Quo trahor? hic longum est, errores dicere sacros: Deseritur sanctus nullus in vrbe locus. Quodque pii vates, syluis deus ipse quod egit: Exemplum legis dum via longa parat. Turba pererrato veluti redeamus ab orbe: Vrbe pererrata gens peregrina sumus. Adde quod et patribus, loca quamuis ista frequentent: Quot domini luces, tot parat ara focos. Quique vsus fuerat causarum ad iura disertis: Facundus trepidos dum iuuat ore reos. Vt solet in multis, diuorum protegit acta Mane: loci et laudes sic melioris habet. Quam cito di celeri labuntur tempora cursu: Quamque fugit velox non reditura dies. Hostia iam pueri pulsant, et carmina cantant: Ouaque cum ficu poscimur ante fores. Sed paleas scindunt, tempus secessit vtrinque: Deque quater denis bis patet esse decem, Hoc quoque dum faciunt in duro marmore nixi: Saepius his tunsus culter in ora redit. Debita suscepto renuuntur dona labori: In miseras cultri vertitur ira fores. Altera ne desit nota scissi temporis illis: Vtque famem minuant, praetereantque ioco. Septipes arcta manus a tergo foemina (vulgi Fabula) flet medio secta iacetque foro. Virginis interea populo reseratur imago: Aurea pontificis fertur ab aede rosa. Ora dei templum velamine coelat ad aram: Palma datur, vincet: pompa stat ante fores. Ecce sed accumbit: linguisque animisque fauete: Me miserum, haec domino est vltima coena meo. Vtque nouis populis fiant monumenta futuris: Iam cum pane capit pocula plena mero. Hoc et ait: corpus panem libate (tenebat) Haec bibite ista meo sanguine vina madent. Este mei memores: nam vos quam saepe per aras Hoc facitis: praesens corpore semper ero. Tradidit et pedibus lymphas: seruatur ad aram: Mensa datur, patris munera pauper habet. Orat opem supplex: precis iuit carmen in vsum: Ilicet: inueniunt: iniiciuntque manus. Aera silent templis: ponunt altaria vestes: Rostraque pontificis tristia verba canunt. Cernitur et facies: tumulo qua scena futuro Hostia stat, non dum supplice sparsa mero. Flectimur ante illam: non vno est lumine lampas: Aureaque in gradibus tollitur ara suis. Nigraque communem monstrant velamina luctum: Additur et miles saepius ante fores. Corda mouet tristi recitata Tragedia casu: Ducereque in lachrymis tempora nocte iuuat. Ter strepuere chori: luces dixere tenebras: Stant pueri templi fustibus ante fores, Perque vias illis arguto garrit in axe Pendula, et insertis versa tabella rotis. Turba latet sceleris: sequitur sua poena nocentes: Inque deum lapides quos rapuere, ferunt. Vltima lux oritur: celsa super arbore pendet: Pro facinus, languens dissimilisque deo. Aspice demissis vt squallent ora capillis: Vtque subit laceris sputa cruenta genis. Non secus Acteon: vidit quum labra Dianae: Factus erat canibus praeda cruenta suis. Liuide quid saeuis? haec in te poena redibit: Qui necis opprobrium hoc vindicet, alter erit. Quid fremis? en mitis letho quem subiicis agnus, Sponte sua cultris obtulit ipse latus. Occidit: offensus coelauit lumina Phoebus: Lunaque fraternos pallida fugit equos. Dura sub iniecto rumpuntur saxa dolore: Ad nos et manes territa mittit humus. Nos et amara dies lactuca pascit agresti: Sacra silent moestus stat sine sede pater. Tristia deflemus: quare, dum tristia flemus: Tu quoque nobiscum iam dea solue comam. Ille tuus natus, tam magni cura parentis, Tendit in educta Saucius ossa trabe. Sydera ne clames, et quae tria corpora restant: Omnia sunt lachrymis languida facta tuis. Annuus hic luctus mortalia corda mouebit: Hac et luce volent illachrymare ferae. Templa frequentantur: caesi portatur imago: Quae loca contigerat, visimus illa prece. Cum titulo inspicitur Clauus, sertumque cruentum: Parsque crucis, nomen qua dedit illa loco. Visitur et vultus face multa: templaque nautae Nocte sodalitiis, nobilibusque patent. Ante illum, inque viis, hamato terga flagello Nuda petunt: fuso sanguine pene iacent. Verbera concreto terrent infracta cruore: Cumque metu lachrymas ingeminare iubent. Circundantque aram: tectoque ad tristia vultu: In misera tolli crimina voce rogant. Parce genis igitur virgo: et ne sperne rogantes: Iam causam luctus poenitet esse tui. Cumque illis dicas, Cuspis miserere tuorum: Nobiscum et repens oscula fige cruci. Adde, dei facies exaudi vota precantum: Et radiis nobis crimina tolle tuis. Sed vult dona puer: niueaque in veste sacerdos Spargit aqua, inque domo, corpora perque vias. Sat datum erit lachrymis: lux est iam tertia mater Laeta ades: et moestam pone Thalia lyram. Quod vetus ante fuit, per totum tollitur annum: Cereus et flammae sunt in honore nouae. Scilicet amissos recipit iam terra colores: Exuitur serpens, et renouatur auis. Vertice de summo consumitur igne volumen: Vesteque non tacta sanctius ara calet. Sacra noui hanc circum fundunt iam thura ministri: Purpureas patres accipiuntque togas. Aera sonant: sanctum properant altaria nectar: Laetaque plebs inquit: cras cibus agnus erit. Rursus et haec dicens, dominum fratresque salutat: Terque loco supplex fundit in ora preces. Forsitan et pietas septem compellit ad aras: Crimina siue iubent, intima siue fides. Inde die domini, quae octauo it semper ab orbe, Gaudebit: longam dissoluetque famem. Gregorio interea referens accepta recedit: Multaque in Aprili mox peragenda putat. Denique festa sua vt sistat, renouabitur agnus: Septima pontifici si sua stabit hyems. Scilicet in niueae formatus imagine cerae Redditur, infernas qui modo liquit aquas. Vnctus terque oleo, ter viuo flumine purus, Agnifer vt docuit, poscit vt ipse puer. Noxia formosus ceu viuus numine pellit: Est et in aduersis quod deus esse solet. Albaque qui capiet cras summus pallia pastor: Dat populo: ex albis cui nota facta die. Sed iam frigus abit: redeunt cum numine soles: Et deus ex vero ver tulit ipse suis. Quod redit hic, volucres implent concentibus auras: Nobiscum et gaudent, luxuriantque ferae. Exulat omne nefas, Pascha est, ieiunia cedunt: Paxque est criminibus, mensaque pinguis adest. A patre iamque bene est dictum: per compita ludunt: Nescio quid tacite pectora nostra iuuat. Sed ter luce sua pepulit iam sydera Phoebus: Atque inde fessos ire coegit equos. Aurea cuique micat stellatis fluctibus vrna: De coelo fusa surgere tentat aqua. Quum bis erit nitidum e summo iubar aethere: sola De toto piscis corpore cauda patet.