In hoc mense Martio, Mars fabulosus, qui senatui tot populos subiecit, verificatur in christo, qui conceptus, et mortuus in hoc mense est: et omnes populos ecclesiae, et eius senatui subiecit: vnde deus exercituum: non minus ac Mars, dicitur. Tutela olim Mineruae, nunc Matthiae apost. Debita praeteritis stat mensibus ara duobus: Atterritur nostris tertia meta rotis. Alma faue dixi: nam vt sint a Marte calendae, Annus et exoriens inde putetur auis. Hoc quia tu natum conceptum mense tulisti: Vtque huius, sic hunc credimus esse tuum. Scis dea praeterea quod mensum haud nomina muto: Sed damus hos aris, numinibusque suis. Ede precor sacer est praesens quo mensis honore: Et dux ingenio da tua vela meo. Vix ea finieram: pia quum regina deorum Protinus ad vatem rettulit ora suum. Parteque, qua roseum vertit pulcherrima vultum: Purpureum niueo venit ab ore iubar. Atque suum gremio natum complexa serenum Cum foret: ex alto talia visa loqui. Quod prius ad proprium mensem vocor: accipe vates Et tibi tu causas temporis ede mei. Dixerat: et nati pectus mihi contigit hasta: Visus eram causas et mihi posse loqui. Ergo suo funem soluat de littore puppis: Quaque vocat ventus: vela secunda ferat. Iura dabat latio sumptis Mars vtilis armis: Auxerat et genti regna superba suae. Audit in excidium veterum tamen ire deorum: Qui domiti capiat totius orbis opes. Venerat: et matri surgentem legifer annum Hoc in mense dedit: qui quoque Martis erat. Sex ad lustra sibi iam tres adiecerat annos: Subiicere imperium quum parat ille patri. Tunc sic armipotens: cum mense modo astulit annum: Iam parat imperium subripuisse meum. Et mihi thura ferant? referentur limina Iani: Det Bellona hastam: det furor arma mihi. Denique mense meo conceptus mense peribis Christe meo: irati sint rata verba dei. Dixerat: et curru solymarum vectus ad vrbem, Ora senis cepit: conciliumque mouet. Impia iudaici surrexit turba furoris: Inque deum fraudes, duraque tela parant. Cogitur in crimen proles sine crimine nata: Vinclaque coelestes tendit in arcta manus. Caeditur et summa dum pendet in arbore caesus: Traiicit immensum militis hasta latus, Poena nefas sequitur: victi iacuere nocentes: Nec sine diffusus vindice sanguis erat. Testis adhuc gens est, totum disiecta per orbem: Sacrilega tantum quae scelus ausa manu. Venerat ad superos domito rediuiuus ab orco: Romula victori sunt data regna deo. Territus hoc Mauors, clypeumque resumpsit et hastam: Nox erat: armato protulit ora deus. Cornibus hasta tribus, nonisque ex orbibus aegis, Factaque de spinis aurea cassis erat. Quique color lunae: tunc quum sine nube videtur: Tactaque fraternis candida flauet equis. Qualis et argento tunc quum circundatur auro: Talis in aetherei corpore regis erat. Ergo Erebi, dixit: Mauors euersor in auras Reddor: et inuito te mea tela gero. Magna quod euerto: coelo quod magnus in ipso. Arbiter armorum, militiaeque, vocor. Mars mihi sit nomen: sum belliger: hasta cruore Aspice, victori quam madet ista mihi. Tradita de victis est hostibus ecce corona: Coelum pro scuto est: tu tua tela iace. Pone hastam, et clypeum: quid tela resumis in illum? Quem mare, quem pontus, sydera, terra, tremit. Sit satis erratum: sensi tua vulnera sensi: Fataque: quae dudum te duce sponte tuli. Mense hoc concipior: morior rediturus eodem: Sit pudor, et mensem iam mihi redde meum. Redde, sed haec, quae nunc iubeo, tu mente teneto: Nec rapiant celeres haec mea dicta noti. Victus es: vt non sis: aris te subiice nostris: Pontifici dexter, Caesaribusque meis. Atque illis sumpto, qua sol patet: omnia telo Me duce des: iussi summa sit ista mei. Hactenus: ille gemens quia belliger ordine vincor, Quanlibet imperium magne feremus, ait. Dixit: et in domini conuertit tela rebelles: Proque deo forti militat vsque manu. Illeque dum pugnat: non cessat vincere Caesar: Barbaraque ad patrios ferre trophaea deos. Sic sed vt attollant victricia signa manipli: Praecedatque aquilas fixus in arma deus. Hunc sibi pilanus: rogat hunc ad bella tribunus: Munitusque acies hoc sibi quisque parat. Nostri hinc Martis opes nunc sunt: victoria magnis Hinc et Caesaribus semper honesta fuit. Hincque suas retinet romana potentia vires: Orbis et vrbs facta est relligione caput. Hincque arae primus iam cedit et vltimus orbis: Et quaecunque deum terra timebit, erit, Posteritas igitur mensis sacrauit amico Iura deo: veterem continuitque notam. Quaeque, isto quondam faciebant mense priores: Pene manent: nam sunt res in honore nouae. Scilicet et templis ignis renouatur, et vnda: Cumque nouis sacris fit sacer ordo nouus. Adde quod et longo spatio pia signa secuti, Incipiunt sancti proueniuntque, dies. Victorisque dei memorantur facta per aras: Militiaeque effert vltima signa dies. Luce nefas illa credunt punire nocentes: Sanguine qua lauit crimina nostra suo. Haec quoque per mensem lux corpora tingit oliuo: Ipsa deo vitam quod dedit, ipsa necem, Mense quod. omne vetus quoque cessit, mollibus, isto: Dextra secat pueris matre iubente comas. Hic honor est nati: ne matri munera desint: Hoc quoque posteritas cauit amica deae. Foemineas, Martis nam quas dixere calendas: Accepit meritis sanctius illa suis. Omnia nam tanquam sint virginis acta figura: Conueniunt illi: factaque prima tulit. Pace nurus Martis iuuit: fuit Ilia mater: Haec nos pace iuuat: haec ea mater erat. Ite nurus igitur meliori numine fretae: Iuno ante, exquiliis haec modo vestra manet. Ferte sed huic flores: sint candida lilia flores: Laeta sit vt quibus haec nuntia laeta tulit. Ferte nurus: quondam Iunoni nanque ferebant: Haec et foecundum dicite tempus habet. Addite, dicebant: exaudi diua rogantes: Atque feras votis parturientis opem. Interea, quoniam hic coelesti semine matris Sancta sacer totus tempora mensis habet. Quas modo coepistis vestrae pro virginis ara: Mensis ad extremi tempora ferte preces. Quam bene qua dudum partus cum matre latebat: Cras oritur tellus sydere Nile tua. Iusserat Herodes nudato saeuiter ense, Terribili teneros voce necare mares. Tela trucis fugiunt materque, puerque, senexque: Itur in Aegyptum, profuit vna tribus. Laetus erat facto, coelo quum summus ab alto Haec memor officii protulit ore deus. Sanctior ante alias nata ad miracula terra: Plebs mea tot per quam tristia damna tulit. Cum mea sis terris: mea quo dicaris Olympo, Sospite sis nato sydere clara meo. Coelo clara meo sis dixit sospite nato. Cum sacer in stellas angulus omnis abit. Qui quia tres fuerant, nomen tulit illa latinum, Nomina cum a grais littera quarta daret. Sol vbi de immenso sua bis iuga soluet Olympo: Se volucri dextra Pegasus abdet aquis. At ter vbi e coelo surgens Hyperionis ibit, Astraque luciferis Phoebus abegit equis. Virgo tibi e templo surgit tua gloria Thomas, Qua gemit antiquos victa Minerua focos. Hic bos ille silens de te tam multa locutus, Edere mugitus iam parat ante pedes. Scilicet instar apis per summa rosaria pastus, Daedaleos docto concinit ore fauos. Proxima cornigero cecinit quoque carmina patri, Grandeque legitimis versibus edit opus. Hinc duo proponit patribus praeconia famae, Dum canit hinc leges: dum colit inde deam. Pellet vbi e pratis roratas mane pruinas Sol bis: et alipedes ad iuga coget equos. Ite piae matres: romanam uisite diuam, Hic vbi fert titulos virginis ara noua. Hoc vt agat, vestrum quaecunque erit apta Mineruae, Ocia det lanae: pensaque nulla trahat. Proque colo violas, pro lana lilia quaerat: Spargat vt his tumuli frigida saxa manu. Viderat haec vitio labefactas forte puellas: Quum sic, ex illis non ego, dixit: ero. Syluia nam rubuit: fleuit Lucretia lectum, Haec quia passa deum: furta quod illa tulit. Claudia commouit turritam fune Cybellen: Reddidit Aemyliae carbasus alba focum. Nupta licet dicar: castis numerabor in istis, Vesta faue: Iessis virgo sit illa mihi. Secubat haec dicens: meruerunt sydera mores: Aedeque stat vestae facta beata suae. Matribus exemplum peperit quia sancta pudicis, Lege domi castas, quod fuit ipsa, facit. Ergo sacra patet via qua fert dona senator: Atque memor ciuis Roma fit ante patres. Pandit: habet festas publica mensa dapes. Interea pubes, qua stant ad busta puellae: Quaque ferunt violas, sertaque cede loco. Dicite cumque illis sancti requiescite manes: Mensque polo, terra molliter ossa cubent.