Quae venit, aeolio Boreas licet insonet antro: Mulcebit Zephyris aequora tota dies. Tertia lux oritur: ventis ne nauita credas: Diuersam faciem nam gerit ista sibi. Aliger hinnit equus: Pallantida poscit eandem: Noster in assueto puluere currus eat. Forte dei mater comitata sedebat amore: Straminis ad cunas, numinis ante bouem. Aduenere duces, coelum sydusque secuti: Tres fuerant: ex his primus adhinnit equus. Nato gratus erat, firmis adoleuerat annis: Muneris hinnitus fit memor acris equi. Versus enim huic mitis nos et mox astra petemus (Sic placitum) coelum tu quoque dixit adi. Finierat: precium vocis quo grande teneret: De coeli fictus Pegasus arce cadit. Quaque cadit, celer hic velut e ceruice Medusae, Tradita gorgonei signa recepit equi. Tunc quoque quum vento, quum plenus nubibus aer: Aethereis pisces Phoebus adibit equis. Qui modo fert claues, tendebat in aequore rete, Talia tendenti quum mouet ore deus. Aequora qui conto rimaris: findis et alno: Ad sacra, sic iubeo, iam mea Petre veni. Altera lympha manet tibi: retibus altera praeda: Dixerat: aequoreas ille reliquit aquas. Indeque de multis, quos iactu cepit in vndis: Proiecit pisces laetus in astra duos. Proiectisque inquit: vitae monumenta prioris Este: frequens populus iam mihi piscis erit. Dixit: et vt fuerant iacti, nodantur in astris: Hic patrium et Boream respicit, ille Notum. Inde vbi se tollet nitido Tithonia vultu: Et pellet gelidae candida noctis equos. Thura sibi poscet: quae fert ab Apolline nomen: Paruaque supplicibus dentibus ara datur. Hinc decor, hinc risus, hinc vis, et vita fouetur: Ordine sint ergo te rogo diua suo. Quemque tibi tuleras, illis depelle dolorem: Praeterea quicquid posse nocere putas. Est et si qua grauis tandem ventura senectus: Efficias ne tunc os sit inerme meum.