Tunc quoque Roma ducum gratatur mane tribuno: Publica pro regno qui gerit arma sacro. Attamen hic, a quo castris praefectus et armis: Vt pater ipse ducis, sic pater vrbis erat. Di seruate igitur nobis natumque, patremque: Augeat hic aras vt ducis, ille duces. Lucifer ortus erat: templo matrona ferebat Virginis hesternam quam tulit aede Facem. Subsequor, ara breuis populo tamen apta frequenti est: Limina post pacis Mercuriique forum. Haec erat et Blasi: comitem, ritumque secutus, Ingredior: posito procubuique genu. Pronus adorabam: haec accendit lumine tedam: Et tenet accensam: dum sacra verba colit. Interea lanis vngebat nuda sacerdos Guttura: qua summis faucibus ora sonant. Tunc ego defigens oculos in imagine dixi: Admoneas ritus me pater ipse tui. Haec ego quaerebam: mitraque, pedoque, decorus, Hos mihi quum subito protulit ore sonos. Cura puer quondam carae fuit vnica matri: Mensa aderat: piscis tradidit illa caput. Incidit in spinam: curuum ceu piscis in hamum: Praedaque fit pisci: piscis vt ipse fuit. Quid faceret? flebat mater: natusque iacebat: Atque fere in toto corpore frigus erat. Aduocor: ore cano sacro ter carmina: terque Vngo canens oleo guttura: viuus erat, Sic quae visa mori nati confusa dolore, In nato mater sospite sospes erat. Hinc madidam virga protendit carmine lanam Vir sacer: et feci quod prius ipse: facit. Dixerat: adde facem subiunxi: vertor ad aram: Quum video panem qui positurus erat. Adde quoque hunc dixi: quum causis ille duabus Soluit quaesitis comiter ora meis Scilicet errabam, syluis contentus, et antris: Porrigit Argeum qua sua saxa iugum. Orphea voce ferae, me sunt pietate secutae: Porcus erat viduae: praeda fit ille lupi. Detulit ante pedes: porcum lupe redde gementi, Iussa dabam, viduae reddidit ille suem. Caeditur: exta dedit: panem pia iunxit et extis, Atque facem: munus testificata meum. Panis, faxque datur: quorum manet vtilis vsus: Quamque homini prodest: tam iuuat ille feras. Hactenus: et sumpto tacuit mihi pectine pastor: Votaque collata suscipiebat ope. Pars oleum folio: hi panem tedamue ferebant: Parsque sacris lanis guttura nuda dabat. Tunc ego sic: solidam mihi des in carmina vocem Diue rogo dixi: collaque nostra iuues. Dictaque quo fierent: nudans ad pinguia collum, Ore dedi iugulum cernuus, aera manu. Non procul hinc iunctam celebrabat Agonius aram: Luce quod hac regno est aucta Iacobe tuo. Tertia lux finit venientes vespere nonas: Atque latet liquidas vrna tenentis aquas. Tempus idem matres retinebit valle Quirini: Munera lactiferis qua capit ara focis. A penso et telis igitur cessate puellae: Nullaque sit calathis hac operosa die. Nocte vocate Agatham: tulerint qua nomina vocem: Lac veniet matri: flammaque nulla nocet. Corpora nam flammis sacrauit, et vbera ferro: Testis erit Catane: virgo quid igne valet. Scilicet eueniunt quoties incendia tectis: Et furit: humana nec cadit ignis ope. Virginis a velo sua per certamina victus, Contrahit extincto Mulciber igne caput. Sed nunc ignis abest: cures lactaria matres: Poscat et hinc munus crebrius ara tuum.