Quartus habet nubes, atque illis lata ciebit Aequora: nec seruat lucifer iste fidem. Hinc vbi de coelo Romam spectauit Apollo: Tertiaque exactae tempora lucis erunt, Quisquis ades patribus gratare potentibus: illa Lux ebur his primum pontificale tulit. Quo feror? exiguis elegis maiora requiro: Res haec alterno non erat apta pedi. Quo pius Aeneas, quoque ore est dictus Achilles, Hoc dicenda dies, hoc foret ipse senex. Ergo sancte pater, felix tibi curia quando Cessit: et a superis munera primus habes. Prosequor alterno solii dum pectine laudes: Cum duce clauigero clauiger ipse faue. Pontificis quae sit dicam noua forma creandi: Sedis et ornatus: vndeque dicta dies. Clauibus acceptis aperire, et claudere coelum, Antiochi clara fas prius vrbe fuit. Mira dabat populo: premitur quum carcere nauta: Facta gemunt fratres, instituuntque preces. Soluitur: et collo populi defertur in ora: Admirantur: habet nomina graia pater Signa dabat dextra, numero veneratur ab omni: Oscula dant pedibus: sistitur ante deos. Non secus ex altis quam quum nouus aedibus ipse Exit adorandus: conspiciturque palam Fundit opes populo: miseris dat munus egenis: Hocque sedet quoties: nunc pius ille facit. Festa dies facta est: iterumque redibat in annos: Mos manet in sacris: rursus et illa redit. Interea patris signatur sella figuris: Vnde modo huic signis sculptile substat ebur. Clauiger Alcides: et Petrus clauiger ipse: Magnus vterque animo: fortis vterque manu. Clauibus hic: humeris coelum quoque substulit ille, Huic labor, huicque chorus iam duodenus erat. Venit ab Alcide quae maxima dicitur ara: Venit et a sancto maxima dicta sene. Hinc ne vana putent patres, aetasque sequentum, Sella tulit pisces, Herculis acta tulit. Sed mutata vides: nec sunt conformia primis, Singulus ad sedem singula signa refert. Auget honor cultum, semperque augebit in annos, Signarique placet: facta sed inde manent. Sede quod ergo illa vectus, dixere cathedram Iure diem: graius sit licet illa sonus. Restat, vt vnde notas epularum traxerit, edam, Zona quid et gyro postulet ipsa suo. Sederat, adueniunt: consistunt ordine: nomen Res habet: instituit iura, modumque, dedit. Stabat honor sacris: titulos Ecclesia cepit, Gentibus et rebus nomina Christus erat. Roma deum sedes, quis nescit dicta priorum: Vt sit nostrorum: hanc iure petamus ait. Finis erat dictis: circum fremuere sedentes, Huc eat et sedes vox erat vna patrum. Haud mora: sunt omnes coelesti numine moti, Itur ab assyriis in sacra tecta Remi. Hostia contigerant: pueri, matresque, nurusque, Ipseque cum mista plebe Senatus adit. Pompa fit: attollunt apices ante ora diales: Candidus it coetus, sacraque membra chori. Sedeque suscepta collumque et pectora lassant: Illa fora ingreditur: celsaque templa subit. Excipitur plausu, et velata frondibus ara: Ponitur et summo cum patre sella loco. Oscula dant pedibus: spectant, adeuntque, sedentem: Et sancta accipiunt prospera signa manu. Fitque dies celebris: primae coniuncta secunda Lux fuit: atque sacris festa dat vna duo Forte epulis illis celebrabant iusta diebus: (Summa aperit: claudit manibus ima patet) Roma parentales ad sellam rettulit aras Ipsa suas: epulae sacraque dicta dies. Redditur is coelo solii reuerentia mansit, Nullaque ab hoc primo pondera sensit ebur. Nullus et est ausus tentare vocabula primi: Vt sit causa alia, hinc nomina sorte petunt. Sella vacat: medio stabat moestissima templo: Quique loco seruet rite minister erat. Itur ad hanc: coeunt sacro, matresque, virique, Oscula dant memores: suppliciterque colunt. Signa loci tangunt: se soluunt ordine Zonis: Hasque loco imponunt: subiiciuntque manu. Accipit: acceptas cingit: redditque minister: Mensurasque vocant: orbe quod aequa ligant. Coelum aperit clauis: Zonis incingitur aether: Hocque erat in terris nactus vtrumque pater. Protinus a sella cingebant corpora nodo: Quaque pii cingunt: parte iuuare putant. Omnia posse fidem credebant sacra colentes: Pro superi: pietas quo prior illa fugit? Facta manent igitur: vulgusque accepta secutus Quod fecere: pius hac quoque luce facit. Scilicet accedunt: ritumque secuntur auorum: Quaque illas cingunt: parte iuuare putant. Aegra toro nupta est: spernit Lucina vocantem: Cingitur: a partu soluitur illa suo. Vrunt forte latus cruciatus: cinge perusto Protinus abscedunt: deficietque dolor. Tacta seges crescit: sterilis si cingitur arbor: Quot dederat flores: poma tot inde dabit. Venerit insitio: coniungit clauis aperta: Clauis adoptiuas et reserabit opes. Cuncta sed haec fieri: si nodus ob ambiet aequus: Zonaque si sacrum per loca tangat ebur. Sique viae cura est: stat porticus addita templo: (Munus enim ingressus non habet omnis idem) Cardine sublimis qua ianua stridet aheno, Et letum in foribus, festaque patris habet. Poste sedet summo venerandae ianitor aulae: Legitimumque facit sub pede celsus iter. Hac puer intrantes solers exclamat emaces: Oblatoque vagus munere cogit emas. Hoc pia simplicitas, hoc sanctum repperit aeuum: Tunc casa quum fratrum parua Senatus erat. Stabat ab exquiliis nondum breuis ara sacellum: Cum prece quo libum, vinaque prima, dedit. Moenia nec muris Leo cinxerat alta sub vrbe: Vnde locus nomen quod sibi cepit habet. Atria qua nunc sunt: nemus assurgebat et herba: Pascebatque suas per iuga pastor oues. Templa coronabant raro: casa templa fuerunt, Aureus hic Crater, fictilis ante fuit. Membra dei ligno pendebant simplice: vixque Exigua poterat tendere in aede manus. Cura placere deo tantum fuit: astra merere: Et superos multa conciliare prece. Non erat in stipula, aut facto de cespite lecto, Saxa per, inque solo tunc iacuisse pudor. Diuitias regum felix superabat egestas: Victaque sub pedibus summa iacebat opum. Crimine semoti patres sua sacra colebant: Deque deo sermo, curaque semper erat. Venerit vt summo moriturus ab aethere terris, Straminea vtque redit victor in astra casa. Quique amor argenti nunc est, et diuitis auri: Gloria, et ambitio, non leue crimen erant. Legibus his quondam tria sunt fora victa Quiritum: Et domus Euandri, templaque prisca deum. Qui locus imperii fuerat celeberrimus ille Nunc velut ante Remum, collis et herba viret. Pascit oues idem palantes: pauit vt ante, Aquibus ex vero mons sibi nomen habet. Curiaque illa ducum specus est nunc alta ferarum: Viperaque obrepit: qua modo Caesar erat. Ante palatinus, nunc vaticanus Apollo est: Non idem est: sed idem nunc quoque nomen habet. At sacra res postquam sibi vires altius egit: Venit et a paruis rebus in astra locus. Exquiruntur opes: nec cura est quaerere coelum: Sanctior est, sed qui ditior esse potest. Aurea tecta placent: et sunt in honore penates: Maior et in propria est vtilitate labor. Quod iuuat: hoc petitur: non quod reputatur honestum: Deque deo extremus, sermoque rarus erit. Dantur opes nulli, iam nunc nisi habentibus illas: Pauperibus clausa est curia sacra suis. Nitimur in rectum: prauo sed vincimur vsu: Atque alimur vitiis: allicimurque nouis. Quare age sancte pater, modo qui vice numinis vsus Omnia fers humeris tradita rite tuis. Sede sedens celsa, qua non est altior vlla: Dirige commissum per sacra iura gregem. Errantes et oues compelle in ouilia claue: Pasceque compulsas praecipiente deo. Et rege vela tuis: et praecipe qua sit eundum: Sentiat aduersas ne tua puppis aquas. Sed scelus esse puto, coelestia corda monere: Sint cum non humeris inferiora meis. Haec ego dicebam: venit quum sanctus ad aram: Ad solium posito procubuitque genu. Ergo precor dixi: meliorque frequensque per annos Haec patribus redeat, pontificique dies. Quae sequitur caret illa nota: petit altera thura: Si non in luces transit et ista duas. Quam bene Pierides procedunt tempora vobis: Inspiciunt vestrum numina laeta chorum. Lux etenim patris ritum dedit illa creandi: Ista sibi, fratres vnde creentur, habet. Este procul fraudes, fastus, rerumque Cupido, Cumque sua fallax ambitione dolus. Candida flamminibus lux est, reparatque Senatum: Atque duces quales vult deus ipse monet. Hinc pax hinc bellum est, rerum est hinc forma nouarum: Hinc et victus inops copiaque ipsa datur, Ne sit in hoc error, summo hac dedit aethere ab alto Pontifici monitus, consiliumque die. Atque ducem populo diuina ex aethere sorte Legit in exemplum constituitque patrem. Vt llegem hanc igitur, factumque imitemur Olympi: Sors ea quae fuerit cogor vt ipse canam. Discipulos summus sibi sex, totidemque magister Legerat: at non quos Iuppiter ante tibi. Passus erat tristes communis criminis iras: Presserat et letho funera nostra suo. Nempe a discipulo fuerant haec dona magistro Quum tulit illius proditione necem. Fractus ob id lectus bis senis fratribus ordo: Facti et causa suis cognita rebus erat. Sacrilegus, caesorque hominum, scelus aequore natum: Cuique parens vxor, qui necat ense patrem. Quique deum patula suspendit in arbore fraude: Arbore qui laqueo post modo ruptus obit. Defuerat numero: numerus reddatur vt ipse: Clauiger huic demptum restituisse parat. Fas vt erat: stabant duo iam pro sorte vocati: Orabatque deum, quem velit inde legat. Quum subito ille alto rutilas ciet aethere flammas: Matthiaeque caput flammeus ambit apex. Perque comas fusus serpebat tempora circum: Per fratrum vt pileus serpere summa solet. An fuit ex illo sacris insigne capillis Munus? et inuentum est nobile flamma tuum? Haerebat capiti, pariterque rubebat vt ille: Mirati factum conticuere duces. Ignis abit, surgunt, os signant, collaque iungunt: Resque docent, et ius, suscipiuntque choro. Indeque testatus sacrum, dictusque Senator: Porrigit ad sanctos oscula prona pedes. Aque illo ad fratres, rursusque a fratribus illi Flectitur: hicque docet, quam sit is altus honor. Quantaque Maiestas, personaque vt altera sumpta est: Vtque sacros cultus altera vita decet. Castaque praecipue mandat, sectetur honesta: Nulla sit ambitio, gloria nulla monet. Grata deo est inquit: paupertas, dentur egenis Illius auspicio quae tibi dantur, opes. Sis et munificus, nomen fugiatur auari: Grande nefas auidas principis esse manus Sacro ait: inuigiles: deus hoc quod sanguine regnum, Sanguine quod diuum res tibi parta datur: Sanguinis indueris nescis? hoc ipse colore: Vnde toga haec tincta est, infulaque vnde rubet. Quique datur capiti (dabat hunc) nitet inde galerus: Sit licet e flammis cognitus ante tuis. Adde huc pro templo (Christus quod fecerat ipse) Tu quoque vti fuso sanguine bella geras. Ara tibi nupta est sancta pro coniuge pugna Conuenit hic digitis annulus vnde tuis. Cardine sublimis nituntur vt hostia templi Iusque poli hae claues cardinis omnis habent. Fratribus et te sic nixa est Ecclesia mecum: Officii serues nomina magna tui. Talia dicebat: monitus Matthia ferebat: Non secus ac patres quos legit ara nouos. Scilicet ex illo ritum cepere minores: Quaeque fuit facti, nunc quoque forma manet. Atque vtinam maneat quoque lex morum illa per annos: Vt pede quo coepta est res sacra semper eat. Nempe dei hi proceres, hi sancti membra Senatus: Hos et discipulos ille magister habet. Subque his iudicibus, subque his est regibus orbis: Hos penes arbitrium, consiliumque viget. Qui dedit hos igitur nobis conseruet in annos: Et faciat sanctos, persimilesque sui. Ergo quod hunc ignis legit, sors dicitur ignis: Vnde deus notus regibus ante fuit. Sed gemina haec cur sic lux est, iam queritis: et cur Annus et haec sextibis sibi nomen habet. Tempore curque eadem rebus non apta gerendis Ante putant: et cur esse putamus idem. Solis signa morae reuocarat munere Caesar: Tendebatque suum certior annus iter. Vertat vt hoc semper sua sic vestigia cursu: Tradita, ceu meta est, quae tenet vna dies. Illaque pro spatio tibi Februe reddita dempto: Pene tuus qua Mars iungitur ipse tibi. Quartaque vbi inde sibi suscepit tempora plena: Fit gemina: et luces concipit vna duas. Quodque iterat sexto venienti in mense calendas, Ipsa suo a facto nomen, et annus habet. Visaque quod segnis retroque recedere priscis: Omen habens, rebus non erat apta nouis. Credimus et si illis: pallent in lite clientes: Merce vacant puppes: coeptaque vana cadunt. Nec sua Mars acie sat felix bella mouebit: Raraque successus munera miles habet. Densa nec vua iugis, languentque sub arbore poma: Estque pecus sterilis: foenore segnis ager. Foeminaque ipsa toro rara est foecunda mariti: Atque suus fallit tempore quemque labor. At si nostra iuuant: auctam deus ipse cohortem Viderat: ergo auctus sit quoque is annus ait. Finierat: cernas geminatis foetibus illum: Inuidet his Iudas: cunctaque felle linit, Aucta cadunt: ordo pinguis peruertitur anni: Falciferi credunt sed tamen acta senis. Hinc nos illa mouent: sed si iam vera valebunt: Rebus certe annus non magis aptus erit. Scilicet est auctus quod coeli sorte Senatus: Sortis is et vires fertilitatis habet. Binaque arista hinc est, duplicesque in vitibus vuae: Nataque in arboribus poma gemella suis. Quoque Ceres fruges, quo Pallas condat oliuas, Vix reperit: Baccho deficiuntque lacus. Cumque illis certat non vno foemina partu: Votaque sunt coeptis omnia laeta nouis. Atque hunc euentum successus lucis, et anni, Matthia e flammis credimus esse tuis. Neque meo versu sim visus vana monere Nitimur exemplo dictaque pondus habent. Hac nam sorte tua Caesar tibi traditur ortus: Hacque manus victrix, hacque corona die. Hinc ducis ara tuo tibi facta domestica thure, Sustinet inuicta parta trophaea manu. Vel modo quae nostras victoria venit ad aures? Saxoniae illustrem te superasse ducem? Angliaque effusis quod supplex facta capillis, Ante pedes dicta est procubuisse tuos? Quodque tua huic iuncti timuerunt praelia Cimbri: Littoraque Oceani delituere vadis. Ergo suos merito plausit tibi Roma per ignes: Iussit et hinc colles intonuisse suos. Nam tibi qui fuerant, illos sibi credidit hostes: Visaque communi haec gaudia parta manu. Nec te igitur ferrum, nec pallida pocula laedant: Laedere quae numen non potuere tuum. Sed sunt sancte duo, faueas cum Caesare fratri: Cum fratre vt Caesar det tibi thura diu. Haec ego: bisque duas luces superesse videbam: De quibus extremae nomina carnis erant. Protinus inspicio referentes tempora fastos: Dicta nec a carne est vlla reperta dies. Interea varie populum colludere vidi. Atque huic personis qualibet ora tegi. Tunc ego sic: demens cur non stata festa requiro? Indicit vulgo quae vir in aede sacer. Ergo sit a curis, et qui nocuere labores, Fas nunc ad certos ora referre iocos. Sunt in honore dapes, et libo mella calenti: Et iuuat apposito dicere laeta mero. Conueniunt generisque gradus, stirpisque suorum: Atque capit plures vna patella manus. Filia cum cara properat conuiuia matre Continet et iunctum mensa nepotis auum. Tempore cum madeant, et sint ad gaudia: debent Omne opus artifices deposuisse manus. Vnde sed hic mos est, et cur discurritur vrbe: Personisque tegi nos iuuat, adde dea. Vere dapes Cereri agrestes, patrique, Lyeo Forte dabant: fuso per sua festa mero. Dumque dabant, liquidis coelabant fecibus ora: Cortice ue, aut minio per loca ludus erant. Venit id ad Thraces, vultus hi pelle tegebant: Perque nemus Bacchae multa iocosa dabant. Moenalis Alciden, Alcides induit illam: Inque lupercali est mutua forma die. Aeschilus inuenit, quo foemina virque lateret: Nostraque personis induit ora nouis. Idibus hinc iuuenum tibicina veste Senatum Fallit: personae delituitque ioco. Omnibus ex istis nostrum mos venit in aeuum: Itur et ad mensas, oraque tecta iuuant. Bella gerunt fraudes, satiantur pectora ludo: Est via, sunt festis compita plena iocis. Et modo delectant taurilia prisca Quirites: Et modo per summos picta theatra lares. Multaque de Florae spectantur equiria campo: Queis vaticanum est tangere palma iugum. Prima palestinis defert sua praemia pompa: De capitolino per fora ducta lare. Saepeque, nec semper dat quisque Tribunus ephebos: Dicit agonalem martia Roma diem. Intermissa redit: sua sic Trieterica Baccho Bruma corymbifero tertia quaeque dabat. Exquiruntur opes, studio calet aemulus ordo: Et rerum inuentis cedere turpe putant. Arma placent: cingit socius Capitolia miles: It regio: it pictis discolor agmen equis. Itque Senator, inest veteris sed forma Senatus: Atque triumphati munus vt orbis habet. Signifer et prisci puerorum coetus Iuli Fertur equis: ostro terga praemuntur equi. Ora patrum lustrant, gemmisque auroque corusci: Pulchrior in toto non datur orbe iocus. Da faculas illis, volucres iurabis amores: Pocula da, pueros dixeris esse Iouis. Est sua finitimis par his quoque gratia cultus: Illos sed Iulos, Ascaniosque, putes, Agmina praecedunt currus, priscique triumphi, Scipio siue tuus, siue Camille tuus. Cumque illis quot sunt, qui quaerit, forte cohortes: Vnum addat signis, se quibus annus agit. Troia fuit ludus: nunc nomen agonius illi: A patre vt hunc reddant, te sibi Circe petunt. Atque acie campum lustrant: pressa area giris Ter labyrintheis fit sinuosa viis. Et modo terga fugae sua dat troiana iuuentus: Et modo non segnis graia iuuenta sua. Parsque orbem inuadunt hastis, oculoque lacessunt: Palmaque in his celeri est, si manus astat equo. Pars oculos animosque hominum longo ordine pascunt: Curribus attingi sydera summa putes. Inde dapes Cereris succedunt: sorteque lecti Dona petunt tauri, per fora, perque domos. Tarpeioque iugo errantes hos ludere Caesar Spectat eques, spatiis area summa tuis. Laeuaque qua antiquae spectatur porticus aulae Ter ducti, referunt ter tibi arena iocos. Pompa iterum instruitur, ventosaque, equiria praetor Mox dat, qua colli nomina testa facit. Et quoniam eleae fuerant tibi Roma quadrigae, Persimiles ludos plebs velut ipsa putet. Curribus adnectunt lassos, pannumque, suesque: Testaque feruentes deiicit alta rotas. Vltima ab his nigris dat Bacchus equiria bobus: Pompa triumphanti sic elephantus erat. Instar habenarum producit pertica nares: Nec trahit hanc, tectus sed premit acer eques. Sulfure, et igne, viam impediunt: sic luce peracta Carne valet Genius festaque nomen habent. Nox erit: aera sonant, diffundunt cornua cantum: Ire Mimallonidas per fora quaeque putes. Scirpea pro Genio velo iactatur imago: Hinc eat externos lassus vt ille lares. Vna dies stultos demum nos efficit omnes: Mox de stultitia nos rapit vna dies. Haec eadem nostros elegos lassauit: ab illa Musa redi, et post hanc tu quoque pectus habe. Explicit liber secundus.