Interea, aeternus quia coeli limina seruas: Ad superosque aditum tu mihi primus habes. Trine parens rerum, Ianum qui denique formis Antiquum vt superes, nunc tria colla geris. Quod sacra cum causis paro dicere vera per annum: Signaque, iam coelo reddita certa tuo. Est homini si fas voces audire deorum: Vatibus vt castis ante fuisse putant. Ipse refer: Ianus, de quo sunt nomina mensi: Vnde biceps (lateat cum deus ille suos) Quisue sit: atque tibi cur est nunc forma triformis: Quam modo nos templo cernimus esse tuo. Adde simul triplicem cur non coluere priores: Credibile est veterum te prius esse deis. Hoc ego sic sumpta dicebam forte tabella: Vndique quum fundi lumine visa domus. Adueniente deo, sensi loca iuncta moueri: Visus et est oculis ora referre meis. Non tamen hunc uidi (procul hinc mendacia vatum) Flamma sed in tota creuerat ipsa domo. Protinus ex imui, atque metu riguere capilli: Excidit et digitis sumpta tabella meis. Tunc velut ex alto tandem mihi reddita vox est: Hosque deo visa est ferre latente sonos. Pone metum vates, melioris conditor anni: Dictaque percipias, me referente, mea. Condere quod sacros voluisti carmine fastos: Primus et ad causas ora referre nouas. Fas fuit, vt posses me nunc audire loquentem: Saepe quod et patribus contigit ante tuis. Ante Chaos eum sim: nec me rudis illa vetustas Nosceret: ad fictos rettulit acta deos. Principe me vasto sunt haec data corpora mundo: Cum mare, cum tellus, sydera, massa forent. Quodque duos vultus rerum fert forma mearum: Ancipitem finxit rebus inesse deum. Praeterea expulsae per me cessere tenebra: Solque die currus, lunaque nocte tulit. Ire redire solent, aperire et claudere coelum, Solis equi: inde poli ianitor ille fuit. Sic ea, quae longi sibi sumpsit temporis acta: Omnia iam senis nostra diebus erant. Iain erat nobis cognomine, nomine Noes: Vir prudens, idem fortis ad arma tamen. Fuerat humanum genus in noua crimina: quum iam Aetheris indomitas mittere cogor aquas. Condere praecipio viuentum semina ligno: Haud mora: praeceptis paruit ille meis. Summa natant orbis: referens animalia puppi, Deucalioneas, me duce, fugit aquas. Cogitur eiectus diuersas quaerere terras: Cumque suis varias carpere in orbe vias. Hinc te Roma petit (sed nondum Roma manebas) Hetruscumque iugum Tybris ab amne subit. Sic nomen fecere deo: velutique vocatus Iainus a Iain, Ianus in vrbe fuit. Arx erat huic collis: discesserat: acta minores Dant illi: collem ianiculumque vocant. Vidi ego vt ambages: mihi nec mea facta referri: Vnigena clausi saecula prisca nouis, Quodque homini tandem meus haesit ab aethere vultus: Est mihi pro vero reddita forma triceps. Quod triplicem dubitas me non coluisse priores, Falleris: ignari rem tetigere meam. Qui meus est titulus: fulmen dixere trisulcum: Tergeminamque Hecaten: tergeminumque canem. Tresque deas parcas: tres Gorgonas: adde Tridentem: Quaeque erat Alcidae: claua trinodis erat. Hesperides totidem: totidem cum partibus orbis: Tres charites: stygii nomina terna fori. Haec et plura quidem coluit sub nube vetustas: Dum nasci ignorat virgine posse deum. Nunc: quae obscura fuit ratio: patet omnibus: et iam Eruta de monstris est mea forma mihi. Oraque, quas domui, tres aspicientia partes: In loca non moto vertice terna fero. Dixerat: hinc grates egi: pulsoque timore, Illius his absens verba secutus eram. Omnia cum pateant: fare o diuina potestas: Vnde deo fuerat clauis, et vnde ratis. Praefuerat coelo: partem spectabat vtranque Pax, et bella illi, formaque in aere biceps. Finieram: dixit: rerum fuit ille figura: Ceu Noes, clauis cui ratis ante fuit. Nanque prius natus quam corpora vestra subiret: Omnia consilio delituere meo. Ast vbi iam terris coelo demissus ab alto est: Vnus et e vobis ambulat orbe deus. Quae mihi tunc menti fuerant insignia regni: Huic tribui clauem, sydereamque ratem. Nauta fuit Noes: sit Petrus nauita dixit: Cum rate dat claues, imperiumque seni, Perque sacras ibunt munera nostra manus. Praesidet hic foribus coeli: et qui venit ab illo: Iuraque vertendi cardinis omnis habet. Clausa aperit (nato sic visum) claudit aperta: Fratreque cum gemino non minus ora gerit. Sanctior et Iano, Noe et praestantior ipso: Nunc sibi fert claues et regit ille ratem. Colleque de Iani, coeli dum Ianitor adstat: Eoasque domos, hesperiasque videt. Scilicet et portis, quas sanctas dicitis: ille Tempore dat pacem, bellaque iusta gerit, Fratreque cum magno proprio signatur in aere. Sintque velut triplex: cum patris ore micant. De rate quo discas melius: licet aere vel auro Nota sit: ante fores cernitur acta noto. Desierat vocem dicentis voce sequebar: Ius ego condiscens temporis omne mei. Cognita de Iano mihi sunt: vetus inchoat annus: An satis has partes ipse December agit? Vt mihi sunt, dixit: confusae signa figurae: Sic confusa anni non minus ora vides. Primus enim meus est: in verbo virginis alter: Tertius est nati, sed pariente dea. Tres licet et maneant: tres hi dicuntur et vnus: Naturamque mei numinis inde tenent. Hique nouam signant, veterem meus iste figuram: Quae quia praecedit: tempora prima peto. Haec quoque prima peto: rerum quia prima creaui: Primus et ad leges ianua prima fui. Me quoque praeponit chorus: et mea gloria prima est: Carmine quum extremo nomina terna sonant. Si tuus et nati nobis confunditur annus: Principium sacri cui dabit ara sui? Sic ego: quum dixit: nascentis ducitur ara Huc mihi: vt occurram sic pater, ille patri. A me nam veniens in natum desinit annus: Surgit et a nato: sacraque gyrus habet. Octo inde et nobis (ceu saturnalia) luces Dant per templa aris munera, perque domos. Hinc quae vni dabitis: pariter sunt sacra duobus: Araque seiunctum non sibi munus habet. Ingrediens Ianus res commendabat agendo: Qui tuus est, dixi: num quoque cogit idem: Ne sit iners rebus tunc prisci temporis annus: Res sibi libabant hac, ait: ille die. Ne tuus annus iners tibi sit: tu sacra frequentes: Inde sit auspicium rebus vt omne tuis. Luce quoque hac, dixi: praebebant vocibus aures: Dicimus hac num nos hinc bona verba die? Praebebant aures veteres tunc vocibus inquit: Praesentes quoniam non habuere deos. At quia nunc coram tibi coeli cernitur author: Ominibus pondus praebeat ille tuis. Finis erat dicti: dicto quum protinus addo: Quid tuba, quid carmen, postulat ante fores? Haec, ait: ob natum gratari forte solebant: Gaudia praeuertens nunc sibi nummus habet. Carmina cantantur: cantatis aera petuntur: Sim tuba, sim Cytharae, sim tibi carmen ego. Dulcia palma dabat, cum palma carica priscis: Nos quoque cum trita cur nuce mella damus? Praeterea, tempus haec cum natale requirat: Cum non nascaris: cur stipis aera petis? An veluti priscis nos praecipis acta referre? Omen vt aera ferant? dulcis vt annus eat? Nascitur ante mihi: legi nunc nascitur inquit: Estque ea natalis vtraque dicta dies. Dulces aere dato sic instauratis honores: Nec minus hac, illa munera luce placent. Caetera ne quaeras: proprio tibi plenius anno Ille canet: stabit quum puer ante pecus. Tunc ego: cur non est pariter communis et aedis? Est honor, est eadem si focus ara tribus? Est laterana meo: madet illic ara cruore: Quem puer octaua fuderat ille die. Pincia tecta manent, hortorum proxima colli: Elysii titulum qui tribus vrbe facit. Hinc vaticanum, non moto pectore, tectum: Coeliolum cerno: Ianiculumque simul. Dixerat: et si quid iam quaerere forte volebam: Posce ait: hinc certa nam tibi voce dabo. Tunc ego sic: verbo pater o qui cuncta creasti: Rex, Pater, et Caesar, tres tua regna tenent. Aethere tres vnus vos sydera pace tenetis: Da rogo: pace hi tres inferiora regant. Haec ego: quum subito nutu tremefecit Olympum: Terque tonans micuit: ter tonuitque micans. Cumque sono in liquidum se sustulit aethera nubes: Igneaque a tergo visa columna sequi. Pax et erat: Pauli munus: quae sita per orbem Hoc duce per terras ambulat illa suas. Di seruate igitur Patrem et cum Caesare Regem: Qui terram, vt coelum trinus et vnus, habent. Nate paterque etiam sancto cum flamine, nobis Vnum qui facitis, tergeminumque, deum. Vt tribus annuitis iam in pace regentibus orbem: Annuite huic operi, carminibusque meis. Interea ad sacrum tenerae properate puellae: Annus vt a vobis incipiendus eat. Ite: sed intacta velentur corpora veste: Hac decet in primis vos nituisse die. Pura placent superis: laetatur virgine virgo: Tendite iam castas vt facit illa, manus. Trans Tyberim fuerat: nunc in Capitolia ducit Ara: trahat molles ne via longa pedes. Lecta deo sedes fuit haec natalibus horis: Et titulum. partus, et parientis habet. Magna Iouem quondam spectavit Creta sub antro: Sancta sub hoc sacro marmore Roma videt. Veiouis excelso fuit hoc quod vertice templum: Vertice in hoc noster vedeus illud habet. Nec tribuere Ioui sua fulmina: fulmina paruus Hic nec habet: dextram cernite: inermis erit. Est tamen in foeno: circumque tuetur ouile: Ducat vt hinc placidas signifer agnus oues. Iuncta seni puerum miratur virgo marito: Non secus ad cunas quam stupet ille nouas. Sed iacet, vt Cybeles saxo puer, ipse secandus: Virgo sed haec Cybele est: sed deus ipse puer. Ante deos populis placabant farra per aras: Additaque his puri lucida mica salis. Nullus erat culter qui aperiret viscera tauri: Primitiae frugum victima pinguis erant. Ast vbi plus libo placuerunt exta iuuenci: Ad sacra numinibus hostia cuique fuit. Ventum erat ex illis humana ad viscera cultris: Non intellectus dum petit exta deus. Isacus hinc nudus genitoris palluit ense: Palluit et gladiis Iphigenia patris. Solueret vt tenebras: de summo venit Olympo, Verus mente deus, corpore verus homo. Hic vbi sublimi patefecit in arbore corpus: Hac quoque qui sensit vulnera prima die. Omnibus è ligno sacrum monstrauit et aram: Sanguineque à pecudum far redit ante deos. Ex authore suo retinent libamina nomen: Farraque sunt corpus, sanguis et vnda merum. Inque dei nostri viuunt formata figuram: Quodque domant hostes: hostia nomen habent. Luce sed hac nobis haec luxit gratia primum: Aque salutifero sanguine prima madet. Vnde sed hic mos est genitalia summa secandi: Et cur sit lux hoc nomine dicta canam. Dum putat Abramus genus vnde agnoscere possit: (Auctus enim nato sederat ille suo) Ideus, huic dixit: saxo lanietur acuto Pellis: ab octauo quum redit orbe dies. Dixerat: admonitus pater intellexit: et inquit: Fallor? an haec pellis sunt mihi signa maris? Sic erat: aurata prodit cum veste sacerdos: Atque tenens pueri mollia signa, refert. Qua nocet Adamus, meus hic hac parte secetur: Pars eadem vt populis vulnus, opemque ferat. Haec dicebat: onus saxo quum pellis ademit: Nomen, et exemplum gentibus inde dedit. Perstat adhuc illis vetus hic mos: pulsus ab vndis Est tamen et nostris res aliena sacris. Hinc, hac luce deus quod circumciditur infans: Lucifer antiqui nomina moris habet. Sed data certa nota est: totique salutifer orbi Dicitur: et titulum littera graia facit. Procidat omne genu: mare, tellus, sydera, venti: Pendet ab augurio nominis orta salus. Instaurate dapes: sacrum bis tradidit ara: Natus enim legi est: natus et ante patri. Bis sue laeta dies caesa est: bis Curia donis: Bis cum melle stipem turba propinqua petit. Hoc deus ipse probat: hoc vsus praecipit anni: Hoc et amat ritus: sacraque nostra iubent. Addere consilium, sacris sua sydera rebus: Quaeque cadant coelo: quaeque oriantur, erat. Sed par ille deo est: oculis qui subiicit astra: Quique potest pura sydera mente loqui. Cum superis nostrum mutauit sydera coelum: Diuersumque ferunt lapsaque, et orta locum. Pande vias coeli, coelo puer edite: vosque Est quibus aetherias scandere cura domos. Aetheraque ingenio (si fas) supponite nostro: Ponimus ad certos dum noua signa dies. Pastor oues igitur septis vbi luce sequenti Clauserit: et fusco venerit hesper equo. Si quis ab his terris coelo sua lumina tollet: Et volet humanis altius ire locis. Id quod heri in templo, de templo cernet in astris: Praesepe in prima nocte nitere face. Creuerat ipse humili magnus deus ortus in antro: Cesserat et nostro Creta superba Ioui. Stramine quum immensus surgens ante ora suorum: Amplectensque suae colla parentis ait. Haec mihi pro cunis iam sint: in quo ipse iacebam: Tu praesepe poli sydera sume mei. Hactenus: et iecit patrio cunabula coelo: Forma subit stellas: caetera terra tenet. Vtque forent tanti monumenta perennia facti: Qua rubet his Cancer: signa locumque dedit. Sed cur astra suo properant decedere coelo? Et citius solito lucifer vrget equos? Addita bis senis lux est natalis ab ara: Nominaque inspecto sydere graia refert. An quia non fulsit sydus, sed syderis author? Effulgentis habet numinis illa notam? Pars negat hoc: idem sed quod sit visus in antro: Credidit a viso nomen habere diem. Festum et pascha vocant: non et stata festa sacerdos Mane sacro indicit: cunctaque spargit aqua. Mirificamque alii dicunt: plebs nomine regum: Inque suum vertit tempora clara forum. Omnibus e causis, ne certior erret origo: Iudicio vera est prima reperta meo. Vera sit illa licet: cur huic dare nomina reges Plebs putat: alternis dic mea musa modis. Ergo dei sydus nabatheo illuxerat orbi: Vnus de ducibus quum properemus ait. Attoluntur equis: arabes linquuntur et indi: Quique bibunt Gangen: et freta rubra secant. Quam cito di superi, Solymarum moenia tangunt: Quam cito ad Herodem fert noua fama metum. Iam loca contigerant: suppressit lumina sydus: Antrum adeunt: antri pro fore nullus erat. Vidit vt hos virgo: petimur conterita dixit Sancte senex: foeno conuoluitque deum. Vt venere duces (quod adhuc seruatur ad aram) Ante deum posito procubuere genu. Tunc deus inspecto risit pueriliter auro: Extensa donum continuitque manu, Fit mora: mirantur numen tam paupere tecto: Tamque fere nuda ponere corpus humo. Herba torum dederat: fuerant cui sydera lectus: Cuique casa angusta est: huic domus ante polus. Discite magnanimi sublimia temnere reges: Pluribus ad superos haec via fecit iter. Haec aliquis dixit: regesque hos credidit idem: A quibus hanc dictam plebs putat esse diem. Sed cur regna vocant: cum sint conuiuia: dicam: Quid clamor, quid fax, quid chorus ipse petat. Nox erat: admonitu forte illis mota diebus, Ante dei stabat rustica turba casam. Conuenere duces, pastoralisque iuuentus: Bruma erat: imponunt grandia ligna foco. Stabat adhuc tenero vestitum gramine pratum: Festa parant: festis expediuntque dapes. Prima duces retinent loca vincti tempora lauro: Discumbuntque alii: qua facit herba torum. Vina dabant famuli: laudabant vina bibentes: Finis erat: choreas implicuere rudes, Parsque facem gestat: pars velat cortice vultum: Parsque canit stipula: certaque verba refert. Forma manet facti: reges imitentur vt ipsos: Conueniunt: festos instituuntque dies. Nocte coronatis quae hesterna clausa placentis: Venditur: vncta croco culta Popina tuo: Sors datur: illa faba est frustris inuenta: iocosum Vnde solet nomen regibus esse nouis. Lectus erit: parat ille suo conuiuia sumptu: Saepeque collata sunt ea grata stipe. Pocula praebentur: prorumpit in aethera clamor: Rex et io ingeminant: rex tamen ipse bibit, Ocia sunt epulis: : exercent nocte choreas: . Atque prometheam sydus in orbe facem. Ora tegunt: et quae creuerunt temporis vsu: Scenaque dat ludos: donaque Mimus habet. Quodque putant regum quondam sub nomine factas: Has epulas regum nomine regna vocant. Adque atras luces solitum haec producere vulgus: Ociaque exactis saepius annus habet. Adiiciam sortes: et cur hac forte putemus Nocte loqui pecudes: somnia vera dari. Tempus, vina, iocus, lassarant corpora: quum sic Regibus e turba forsitan vnus ait. Dicite signorum quaeso coelique periti: Huc quoque vos quando stella venire iubet. Num sors cuique manet? deus hic num subiacet illi? Hocque anno nobis nunquid ouile dabit? Stella quidem sors est: ex illis rettulit vnus: Cuique manet: regnum pluribus illa dedit. Hoc dabit et puero: qui sistet ouilia patrum: Maximus et magno pro grege pastor erit, Dixerat: et coram pictum locat inde libellum: In quo plebs simili nunc sua vota iacit. Risit turba notas: laurumque oleamque petiuit: His et ait fatum nos quoque saepe damus. Phoebus amat laurum: praedicit carmine Phoebus: Docta Minerua: virens huius oliua fuit. Vix ea: quum frondes crepitantes iecit in ignem: Vulgus adhuc sortes vnde referre solet. Hinc equus inde greges tunc ad praesepe iacebant: Quum pecus humana voce locuta refert. Cedite: non frondes, non fatum, talus, et ars, haec Sed deus iste puer, sed dea mater habet. Dicta probant: contra quod sunt iumenta locuta: Credimus in dominos hac quoque nocte loqui. Abscedunt somno moniti, versaque figura: Scilicet Herodes decipiendus erat. Nocte quod hic somnus non illos mane fefellit: Vulgus mane dari somnia vera putat. Sunt quoque nunc plebi: si vos prouerbia tangunt: Nati Epiphania festa abiere via. Quartus at hinc oriens vbi luce retexerit orbem: Accipiet Noes pro Ganymede locum. Aut puer ideus si dedignabitur illi Cedere: cum nectar misceat ipse Ioui, Quod fuit humani generis reparator in vndis: Cum phoebo, pulso Deucalione, micet.