Quarta repellebat radiis Aurora tenebras: Optabam rostrum corue referre tuum. Ipsa sed adueniens iterum rem intercipit Agnes: Ante trifontanum diua secunda diem. Quae sequitur festis reserabit quattuor aram: Inter quae coeli tempora scala petit. Quisquis es: hic diuum supplex veneraberis ossa: Proximus ex illis nomina collis habet. Pectore qui dudum verso conuerterat ensem: Inque dei partes hospes ab hoste redit. Subdiderat stratus romanae colla securi: Oraque tot populos quae docuere deum. Ex humeris subito, quum saeuae vulnere dextrae Ter caput assiliens, fonte ter edit aquas. Tres totidem casus construxit fontibus aras: Perpetuumque trium nomine dixit opus. Qui profitere deum gradibus descende per vndas: Spargeque descendens ter tibi rore caput. Ter bibe: numen habent: nostris mendacia verbis Sint procul: incolumis qui bibit inde redit. Postremi obscuram si quis mirabitur vndam: Plus terrae dicat, plusque cruoris habet. Omnia reddentur madido felicia ramo: Tecto si pure sumpta feratur aqua. Siue quod illa suis saluos agit haustibus aegros: Inque suas vires languida membra vocat. Siue quod est domini de nomine nacta salutem: Saluia sit quamuis: saulia nomen habet. Illa quod est eadem quoque nomine dicta perennis: Soluitur et primus quod mihi forte labor. Da pater: es tu etiam studiis quia gloria nostris: Hoc tecum vt sacro fonte perennet opus. Explicit Liber primus. In hoc mense Februario, ramus lauri, virga pinea, lana, farra cum sale, purgamina fabulosa verificantur in faculis cereis ex filo lanae bombicinae, et sale aquae sanctae, qua illis benedicitur in purificatione, et hostia ex farre: suntque illae cum his vera purgamina. Tutela olim Neptuni? nunc Petri apost. piscatoris. Primus habet finem cum primo mense libellus. Este duces Elegi cura secunda mei. Iam te alii Caesar: nos sacra canamus et aras: Res licet haec breuibus sit quoque magna rotis. Vt sit: erit laudi: pater hanc modo sancte sequaris: Auspiciis cuius per freta vela damus. Ferre Ioui nequeo cum Caesare ab hostibus arma: Ireque in auratis curribus ante deos. Quod licet, ista tibi gerimusque, damusque, trophaea: Sacraque cum titulis, numinibusque tuis. Quae, quia tam paruis didici procedere pennis: Haecque meis humeris sarcina maior erat. Grata feras: certe voluit mea musa probare: Exiguas vires pectoris esse mei. Quare tu quoniam cum virgine sanctus ad aram: Inueheris, primis pro Simeone sacris. Quanlibet adiicias, sumpto pro carmine, vires: Hoc opus, vt duce te, quo pede coepit eat. Ne sacrum interea fallat, ne mensis in anno: Vnus ab adiectis iste duobus erit. Sit licet et breuior: fert tempora quarta diei: Bisque sibi expleto nomen ab asse facit. Nempe quod Egeriae non viderat ante maritus: Cum daret hunc anno: Caesar id ipse videt. Februa dicebant: quaecumque piamina prisci Purgabant illis corpora nostra prius. Illa sed his laurus, pinusque, et lana, fuerunt Regis: cum mica, farraque tosta, salis. Quid facerent? culpae nondum qui virgine causam Tolleret: incestam caede piarat humum. Ast ea, quae nunc sunt: sint vt purgamina vera: Dat dea cras illis purificata fidem. A lare pontificum poscuntur februa mane: Illaque poscenti candida cera datur. Purior haec lauro est: lanaque beatior omni: Sanctior et pinu: farreque vera magis. Post primam ergo diem, nos vt distare putemur: Haec datur: et titulum mensis honoris habet. Ecce sed exoritur face multa lucifer: huius Dum vocor ad causam nominis, alma faue. Laeta fuit tepidis olim carbonibus ara: Nunc ea virginei munera mellis habet. Igne quod his candet fax cerea nomina cepit: Quodque frequens hodie est, hinc sacra dicta dies. Tempore non alio maior concursus ad aram: Non quia sacra iubent: sed quia cera datur. Vna nec ara satis: tota discurritur vrbe: Et laus est multas obtinuisse faces. Iam pater inuehitur, sacro comitante Senatu: Quisquis ades: celsus dum sedet, ore faue. Ara stat: et plena munus suffitur acerra: Discolor et pura cera piatur aqua. Iamque ille e solio coetus admittit euntes: Itur et ad sanctos per loca multa pedes. Teda datur: patres poscunt: poscitque senator: Perque gradus digni plusque, minusque, ferunt. Ara fores pandit: felix sibi curia donum Sumit: et absque illo rarus ab aede redit. Grande dat exemplum: totam nam culta per vrbem Quod pater hic: populo quaelibet ara facit. Saepe tamen nulla queritur vicinia teda: Saepeque nobilibus non habuisse dolet. . Vt careant voto: nec sint in tempore cerae: Dentur vt his: tedis non erit vna dies Mense sub extremo quaerentem munera vidi: Munera quaerenti debita cera data est. Vnde sed est huius facis vsus, discere quaeris: Curque, nouis sacris, addita pompa faci. Forte Ceres tecum mensas Arethusa petebat: (Non trahet in longas fabula prisca moras) Pone sequebatur magnam Proserpina matrem: Ver erat: ad flores rettulit ora nouos. Laeta sinus implet: sociis seiungitur ipsis: Mater abit: solis restitit illa locis. Rex videt vmbrarum: visaeque cupidine captus Occupat: et velox in sua regna trahit. Rapta vocat matrem: clamore exterrita mater Vertitur ad comites: et mea dicit vbi est? Dicit vbi est? subito loca quum diuersa pererrat: Est tamen in nullis illa reperta locis. Quid faciat: nox est: nec nocte morabimur inquit: Accenditque faces ignibus Aetna tuis. Faxque fuit pinus: primus facis vsus in illa: Repperit: inuentae festa fit illa dies. Nupta fuit Diti: teda hic celebrare calendas Mandat: erat mensis manibus iste sacer: Roma deam coluit: Cereris quaesita quod igne est: Institui pompam matris honore iubet. Gestarique faces: fora circum has ipsa ferebat Hesterna ardentes plurima nocte nurus. Nascitur humana vestitus imagine: secum Attrahit et multo sydere nocte duces. Redditur et templo, mater comitata puellis: Sacraque post primam lux ea mensis erat. Magna quod haec mater, mater magna illa quod esset: Deseruit pompam virgine uicta Ceres. Induit hinc vittas patrum, procerumque corona: Et prodit, multa conspiciturque face. Rostra petunt: vehitur pater ostro, pictus et auro: Ventum erit: ad populum cerea dona iacit. Frangitur in partes munus, fit praeda potenti: Omnibus et templis pene videtur idem. Causaque cur fiat: non est obscura: putatur Hac matrona die non habuisse suam: Moesta domi, ritu, stetit vt forte illa, relicto: Ante deam rubuit: deposuitque caput. Nox, dolor, et lachrymae, somnum fecere iacenti: Accipit a diua victa sopore facem. Aduenit alipotens: segnem, immemoremque, lacessit: Da et tedam cum non hanc merearis, ait. Hactenus: et manibus tentat diuellere ceram: Vimque infert: latam reppulit illa manu. Nititur abreptam dum sumere fortis vterque: Scinditur in partes cerea praeda suas. Excutitur somno: vigilans rem repperit ipsam: Anteque miratur munera fracta pedes. Missilis ex illo faculae dependet origo: Plebsque facit: faciunt forte quod ante duo. Hinc per templa furor, subit hinc noua bella sacerdos: Fitque iocus pueris diripiturque palam. Saepius exustus crinem, impatiensque rapinae, In medio sacras agmine linquit opes. Gaudet magna parens facto: fierique quot annis: Nocte quod in cera fecit vterque sacra. Ecce sed in calidis turtur deponitur aris: Albaque dat gemitus iuncta columba mari. Prisca recensentur grandaeui oracula vatis: Accipiat flammas fax data cuique nouas. Interea hanc dicam cur noxia pellere tecto Credimus, et cera saepe iuuare sua. Scilicet ad templum, sese voluentibus annis, Iret vt ipse senex: venerat ipse puer. Accipit hunc vates: vatem gerit ille gerentem: In puero puer est factus et ipse senex. Vidit vt hunc: ignes subito concepit: et inquit: Viderunt oculi quod cupiere mei. Mater aue: castas inter venerabere nymphas: Cum nato, rerum ius erit omne tuum. Fama sed heu, pariet vulnus: peperisse dolebit: Hactenus: et medio est lingua retenta sono. Palluit his virgo: saxo et moestissima sedit: (Extat adhuc) et ait da meliora puer. Indeque complectens magno dedit vbera nato: Fouit et amplexum: ceu modo semper agit. Hinc nos, mane licet sancta sumatur ab ara Thureque, et a pura tacta feratur aqua. Quod suus his rebus, quas dudum instare canebat: Exitus accessit: verbaque nacta fidem. Credimus accensas expellere tristia ceras: Vsibus et nostris pluribus esse sacras: Haec eadem dubio si non me frigore fallit: Prima sibi nitidi tempora veris habet. Haec ego: quum fateor, si das prouerbia, dixit: In facis hac hora frigus abisse foras. Sed quater his denas luces sol imperat addi: Tactaque qua est illo: sub niue stabit humus. Ergo quater decimos iungas ad frigora soles: Atque tibi haec hyemis signa manentis erunt.