Nomentana vocat: silet appia: postera lux est: Ireque succinctas aspicit illa nurus. Diua faue: niueo cui factum nomen ab agno: Musa mea est sacri si studiosa tui. Si tua deduxi mecum qui sacra viderent: Et si deductis non via longa fuit. Ecce coronato sed victima fertur asello: Ore fauete: agni sunt tamen illa duo. Ponitur ante focos: connubia laeta puellae Poscite: bis nupsit nam pia virgo deo. Quosque tulit longos orate ad colla capillos: Repperit vnde sibi saepe puella virum. Sed iam spargit aquam: iam concinit ore sacerdos: Subsecat et vellus: poscere cuique licet. Par erit hoc cerae: fuerit qua corpore tonsum: Corpore id hac nostro ferre putatur opem. Ante suum reges cingebant vellere pectus: Pantherae Euander: Romulus ipse lupae. Mos venit ad patres: agni de vellere torquis Alba sit: at virgo pectine densat opus. Insuitur lino solenni fascia plumbo: Sacraque fit munus patribus inde nouis. Ante tamen bustis fratrum requiescit ad aram: Sanctaque fit tactis ossibus, aucta prece. Hinc viuum comitatur herum: nec morte relinquit: Cui quod gesta palam, pallia nomen habet. Pontificis fieri capitis quoque tegmina credunt: Lanigeri vnde docet se gregis esse ducem. Pellitosque sui proceres circum aspicit agni: Hi pro quo similes in statione manent. Teste natatoris populo data dona sed arae: Quoque modo venit: victima bina redit. Dumque tamen redeunt: populo velluntur eundo: Et pietas illis et via longa nocet. Aut breuis: aut dempta est his lana: feruntur ouili: Crescat vt haec: placidas inter aguntur oues. Antiquique memor moris comendat euntes Pastor: et Agnetem nunc colit: ante Palem. Qua patri est Baccho: tibi qua Constantia templum: Interea recreant corpora fessa nurus. Parsque fabas poscit: violas pars nacta: lacertas Dum pauet: approperant tempora veris ait. Si qua parens facta est: natos imponit asello, Non secus ac agnos pertulit ille modo. Perque viam uectis longam ientacula praebet: Hoc et ait vobis cras quoque fiet idem. Postera lux aderit, sacris operata duobus: Quum complexa suos laeta resumit iter. Et nomentana dudum lassata: subibit Qua titulus portae est: qua tibi Paule viae. Nox vbi quarta suo diffundet sydera coelo Anguis ab ensifero pulla venena feret. Vt perhibent: illa nam ponit nocte veternum: Et capit a tristi gramine pastus opes. Zona refert anguem: nulli sit proxima lecto: Quam procul est illo: tam procul anguis erit. Ille torum primi violauit dente parentis: Secubet hac coniux nocte pudica viro. Mensis ab extremo lux septima fulminat ense: Et ducis a verso pectore nomen habet. Est sed clara dies: auidi gaudete coloni: Quamlibet hic vobis fertilis annus erit. Bella gerunt venti: gaudebit sanguine Mauors: Nubila sunt: aderit cum lue dira fames. Ne quis vana putet: seruauit signa vetustas: Notaque tarsiacis esse feruntur auis. Orbes anguis habet, conformes orbibus anni: Vnde seni credunt talia iure dari. Iam dicturus eram: cur illi pareat anguis: Voce sed a iuuenum munera mensis erant. Nunc quoque conuersas sibi postulat ara puellas: Quae, quia conueniunt nomine: thura ferunt.