Indeque ter dederit quum prima crepuscula Titan: Dimidia Cancer parte videndus erit. Altera ab hac veniens hyemi discrimina ponit: Aequaque quae abscessit: quaeque sequetur erit. At quarta e coelo quum lumina tollet Eous: Deteget et terras: decutietque gelu. Pandet in exquiliis vigilata nocte suburram Ignifer: et stabit cum sue flamma suo. Fax et equus sua templa petent: comes ibit asellus: Fit via iumentis: dum sua dona ferunt. Flamma quid ergo refer poscit: quid munus equorum: Sancte senex: ritus admoneasque tui, Haec ego: demisso quum protulit ora cucullo: Atque ait extensa talia verba manu. Riserat hunc Balacus (dicens ostenderat ignem) Est mihi qui stygio factus ab hoste meus. Inque sacerdotes tulerat ferus agmina nostros: Pressit equum: pressum terruit ignis equum. Labitur: in lapsum rabidus tulit ora iugalis: Calcibus et morsu dilaniauit herum. Qualis vbi Hippolytus furiis distractus equorum: Aut qui threiciis esca feruntur equis. Auxerat hoc aram: casum sibi quisque timebat: Fax et eques veniunt: gestat asellus onus, Quadrupedumque datur demum mihi cura ferarum: Et quoscunque vides nunc dare munus equos. Dixerat: accensam grunnit quum porcus ad aram: Postulo: ait nostras hic docet esse feras. Iste sed est mutilus: collo tua concutit aera: Noscere quo possis: ne noceatur, ait. Aesque meum gestat: baculo quod cernis in isto: Quodque rogans aeger, collaque multa gerunt. Desierat: summo quum quid nam poste rogaui De ferro soleae crura ue secta, volunt. Ferro vota notat quadrupes: sed crura furoris Postibus haec pendent admonitura mei. Foemina, virque, tibi quare, quum furta queruntur: Tollunt ante tui numinis ora facem? Foemina, virque, mihi facit hoc: subrepta neganti Prouocet vt flammas ignis ab igne meas. Me quoque coguntur fures in verba vocare: Et sacra tangentes numen adire meum. Vera negant: iurant: odit periuria flamma: Iraque virus habet saepius inde mea. Dixerat: ante focum ceu nudos stare lupercos Quum video: causam rettulit ille mihi. Sub Ioue sic nudus toleraui frigus et imbres: Cernere quaeque tuli corpora nuda placet. Haec mihi: velabant ardentia lumina sacrum: Cur rogo: placatur ignis ab igne refert. Prospicio: stabat depictus ad arcta viarum: Quaero: cum igne locos vt venereris ait. Oua ferebat anus: persona sonabat ad aram: Det causam vulgus: det tibi dixit anus. Hactenus: et solium pressit sublimis aceruum: Stabat et ante pedes multa tabella seni. Dona ferebat eques: capiebat dona minister: Dumque capit: capta pro face spargit aquam. Turbaque fit tecto: tota clamatur in ara, Cum daret hoc epulas: cum daret illa preces. Ergo pater dixi: tecum sit cura tuorum: In parthosque ignes, et tua tela iace. Vaticana tui pueri sacra templa subibant Saxia: erat domini prima quod orta dies. Itum erat huc: sacrae coram sonuere sagittae: Lucifer et pleno tempore quartus erat. Tunc ego: cui referam sacrum socio, ne tibi, ne? Ex adytis inquis quum Fabiane mihi. Quod referes vni: referes studiose duobus: Nomine quum simus: non sumus igne duo. Adsis ergo mihi dixi: qui spicula torques: Qua via, qua porta est, nomine dicta tuo. Nude quid expectas: nudus stat diuus ad aram: Nudus obit: nudus corpora nuda petit. Iueris: hac factas venereris nocte sagittas: Durus et articulos annulus orbe iuuet. Senserat hic vulnus: quod vulnus senserat aufert: Atque dat his dictis ausonis ora fidem. Neglectus sua tela capit: prece sumpta recondit: Qua fuerit pictus, si sapis ille, caue. Sed satis haec: maias reuocat quum belliger aras: Tunc mihi tunc magna voce sonandus erit.