In hoc mense Ianuario Ianus bifrons fabulosus, cum sceptro, claue et naui, verificatur in Trinitate trifronte cum mundo pro sceptro clauibus et naui: nam Ianus bifrons in nube pater et spiritus sanctus erat : nato christo, addita est tertia frons: et orta est Trinitas. Tutela olim Iunonis: nunc Pauli ap. Tempora sacra cano latium reno- uata per annum: Summaque cum causis, imaque signa suis. Sancte pater, cuius nutu pia quaeque coluntur: Accipe lustratae relligionis opus. Perque altum da vela mihi ventumque ministra: Assuetus Cymbae tradere vela tuae. Vera hic sacra leges, concessaque munere diuum: Thureque quo veniat quaeque colenda dies. Priscaque cognosces, distent quid numina nostris: Aucta sit vt sacri ritibus ara noui. Emendata etiam, non et mutata videbis Caetera: cum signis, quae nouus annus habet. Scilicet inspicies praedicta patere figuris: Mensibus et sanctas nominis esse notas. Adde quod et venies quoque tu persaepe legendus: Inueniesque sacros, quos facis ipse, dies. Es tu etenim terris, deus est, quod in aethere nobis: Cumque sedes diuis Tertius ipse tuis. Tu quoque tranquillo Caesar me respice vultu: Atque tua e coelo sydera pande rati, Inspicies et tu tibi tradita festa per aras: Aequaque cum sancto munera patre feres. Hanc tu nam sedem bello, pace ille parauit: Tutaque relligio est inter vtrumque patrem. Praeterea vestra signantur imagine fratres: Dum tu ensem, claues exerit ille suas. Vtque duces illi rerum, patresque sacrorum, Sic patres, sic vos estis vterque duces, Annuite ergo mihi, laudes hic dicere vestras: Quae cano, cum diuis et date sacra loqui. Sic vobis, ducibusque sacris, populoque Quirini, Qui surgit, felix praebeat annus iter. Romulus Iliades cum iam noua regna teneret: Mensibus in latio quinque bis annus erat. Mouerat hunc rerum ratio: tempusque fefellit: Reppulit errorem temporis, arte Numa. Scilicet hic spatio distantia tempora iunxit: Addidit et menses mensibus ipse duos. Sic quoque non aptum peragebant saecula cursum: Caesaris haec magni ni quoque cura foret. Illius officio celeri mora tradita soli: Annus et exactum nunc sibi tempus habet. Quoque prius fuerant, procedunt ordine menses: Nec series illis obfuit vlla loci. Venerat in terras aeterni conditor anni: Vltima iam nugis cum foret orta dies. Ritibus hic annus quo sacris cultior esset: Mensi, quemque secans, bis duo membra dedit. Moreque Mosiadum, spatiis postrema secutis, Sabbata de patria nomina voce dedit. Hebdomadas Graii, nos septima iure vocamus: Lux sua quod cursu, septima finit iter, Siue quod alterius confinia suscipit alter: Primaque luciferis efficit hora notas. Siue quod orbe suo numero repetuntur eodem Praeteritisque dies signa duobus habent. Lucibus his cunctis sunt numina prisca: manentque Numinibus dicti, syderibusque dies. Ast octaua biceps, dum facta recenset vtrinque: (De domino victrix quae sibi nomen habet) Sabbata conspicuo secum pulcherrima curru Inuehit: et niueis alta triumphat equis. Attamen, inspicitis si tradita iura diebus: Ara nec vna illis mensa nec vna datur Caetera conueniunt: et sunt simulachra priorum: Peneque nunc facies, quae fuit ante, manet. Nanque profestus erit: per quem non iura silentur: Festus erit: per quem sacra decebit agi. Ne tamen officio sic toto tempore perstent: Hic qui festus erat mane: profestus erit. Est quoque qui patres includit: vespere quique Sanctus: et octauo qui terit orbe forum. Qui rogat: aut vigilat: qui festa secunda reducit: Annua quique refert debita thura rogis. Victima quodque cadat deus his, sunt feriae et illis Nomina: quae imponi sustinuere senes. Vendicat alma parens, Iuno quas ante, calendas: Aligeri nonas efficiuntque suas. Et Ioue depulso trinus deus accipit idus: Tutelasque nouas sanctior annus habet. Qui subit hos: atrum dixit, sensitque vetustas: Nomen ab Aegypto qui modo notus habet. Ecce sed ipse cano dum tot surgentia fastis: Exoritur nobis, qui fuit annus auis. Sic sed vt a sacro nunc pendeat ille Decembri: Riteque principium debeat inde suis. Laeta dies orta est: sonat aes: tonat ardua moles: Felicesque frequens suscitat ara focos. Ore fauete omnes: laetis bona verba calendis Dicite: in alterna foemina, virque prece. Luce bona bonus annus eat: sic dicere priscis In Iani prima mos erat ante die. Tristia nec sibi mens, nec tristia sentiat auris: Omina ne vulgus rebus inesse putet. Dicta insint verbis felicia et aurea primis: Aureus, et felix, totus vt annus eat. Sed iam culta suos subit vtraque curia colles: Haecque patris faciem, Caesaris illa gerit. Altera more patrum Capitolia celsa frequentat: In vaticano est altera festa iugo: Alare tarpeio populo plaudente senator Exit: proque nouis fascibus hasta praeit. Accipiunt populum sub odoris limina flammis: Proxima quae coeli, celsaque, templa tenent. Quaque rudes operum praebebant colla iuuenci: Hostia communes accipit alma preces. Itur: et hesterni lectis ineuntur honores: Atque suum sequitur per fora quisque ducem Martia signiferos iam spectat Roma tribunos: Sceptraque de summo tradita mane loco. Sensit ebur pondus: vix tota statur in arce: Tresque sedent: dicunt qui tria verba: viri. Accipiunt monitus patrio de more vocati: Riteque solenni prospera verba die.