Inde ut eas foris murum de Sion, euntibus ad porta Neapolitana ad partem dextram deorsum in ualle sunt parietes, ubi domus fuit siue praetorium Ponti Pilati; ibi dominus auditus est, antequam pateretur; a sinistra autem parte est monticulus Golgotha, ubi dominus crucifixus est.