<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0329.stoa001.opp-lat1"><div n="592" subtype="section" type="textpart"><p>Item exeuntibus Hierusalem, ut ascendas Sion, in parte  <lb/>
            sinistra et deorsum in ualle iuxta murum est piscina, quae<lb n="10"/>
            dicitur Silua; habet quadriporticum; et alia piscina grandis <lb/>
            foras. Haec fons sex diebus atque noctibus currit, septima <lb/>
            uero die est sabbatum; in totum nec nocte nec die currit. 
</p><p>In eadem ascenditur Sion et paret, ubi fuit domus Caifae <lb/>
            sacerdotis, et columna adhuc ibi est, in qua Christum flagellis<lb n="15"/>
            ceciderunt. Intus autem intra murum Sion paret locus, ubi <lb/>
            palatium habuit Dauid. Et septem synagogae, quae illic fuerunt, <lb/>
            una tantum remansit, reliquae autem arantur et seminantur, <lb/>
            sicut Isaias propheta dixit. 
</p><p>
</p></div></div></body></text></TEI>