<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0329.stoa001.opp-lat1"><div n="588" subtype="section" type="textpart"><p> Inde ad pede montis ipsius locus est,  <lb/>
            cui nomen est Sechim. Ibi positum est monumentum, ubi <lb/>
            positus est Ioseph in uilla, quam dedit ei Iacob pater eius. <lb n="5"/>
            Inde rapta est et Dina filia Iacob a filiis Amorreorum. Inde <lb/>
            passus mille locus est, cui nomen Sechar, unde descendit <lb/>
            mulier Samaritana ad eundem locum, ubi Iacob puteum fodit, <lb/>
            ut de eo aquam impleret, et dominus noster Iesus Christus <lb/>
            cum ea locutus est; ubi sunt et arbores platani, quas plantauit<lb n="10"/>
            Iacob, et balneus, qui de eo puteo lauatur. 
</p><p>Inde milia XXVIII euntibus Hierusalem in parte sinistra <lb/>
            est uilla, quae dicitur Bethar. Inde passus mille est locus, <lb/>
            ubi Iacob, cum iret in Mesopotamia, addormiuit, et est ibi <lb/>
            arbor amigdala, et uidit uisum, et angelus cum eo luctatus<lb n="15"/>
            est. 
</p></div></div></body></text></TEI>