Inde ad pede montis ipsius locus est, cui nomen est Sechim. Ibi positum est monumentum, ubi positus est Ioseph in uilla, quam dedit ei Iacob pater eius. Inde rapta est et Dina filia Iacob a filiis Amorreorum. Inde passus mille locus est, cui nomen Sechar, unde descendit mulier Samaritana ad eundem locum, ubi Iacob puteum fodit, ut de eo aquam impleret, et dominus noster Iesus Christus cum ea locutus est; ubi sunt et arbores platani, quas plantauit Iacob, et balneus, qui de eo puteo lauatur. Inde milia XXVIII euntibus Hierusalem in parte sinistra est uilla, quae dicitur Bethar. Inde passus mille est locus, ubi Iacob, cum iret in Mesopotamia, addormiuit, et est ibi arbor amigdala, et uidit uisum, et angelus cum eo luctatus est.