<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0292p.stoa001.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>auferri crudelissimus imperauit. Post modicum quoque temporis  <lb/>
            uniuersas simul ecclesias praeiudicatis uenerabilibus portis <lb/>
            caementis ingentibus claudi mandauit : uniuersa namque monasteria <lb/>
            uirorum uel puellarum sanctarum gentilibus id est Mauris <lb n="15"/>
            cum habitatoribus donare praecepit. Unus fuit omnibus eiulatus, <lb/>
            unus pro Christo moriendi integer et plenus affectus. Paria <lb/>
            currebant flumina lacrimarum, quia permiserat dominus cibari <lb/>
            eos panem lacrimarum et potari eos in lacrimis <lb/>
            in mensuram aut forsitan sine mensura.</p></div></div></body></text></TEI>