auferri crudelissimus imperauit. Post modicum quoque temporis uniuersas simul ecclesias praeiudicatis uenerabilibus portis caementis ingentibus claudi mandauit : uniuersa namque monasteria uirorum uel puellarum sanctarum gentilibus id est Mauris cum habitatoribus donare praecepit. Unus fuit omnibus eiulatus, unus pro Christo moriendi integer et plenus affectus. Paria currebant flumina lacrimarum, quia permiserat dominus cibari eos panem lacrimarum et potari eos in lacrimis in mensuram aut forsitan sine mensura.