<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0292p.stoa001.opp-lat1"><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>(VI) Perducti itaque cum festinatione ad naualem supplicium  <lb/>
            pro uoluntate infandi regis uel crudelium ministrorum, extensis <lb/>
            manibus et pedibus clauati feruntur potius quam ligati. Qui <lb/>
            dum ignis fuisset lignis iniectus, statim imperio diuino uidentibus <lb/>
            cunctis extinctus est; et dum saepius renouaretur nutrientibus <lb n="10"/>
            pabulis, iterum atque iterum extinguebantur rogi <lb/>
            globi flammarum. Et cum exinde magis tyrannus furore simul <lb/>
            esset et rubore repletus, iussit eos remorum uectibus enecari <lb/>
            et ita singulos in modum canum cerebris comminutis extingui. 
</p><p>Qui tali genere mortis debitum spiritum feliciter domino reddiderunt, <lb n="15"/>
            nec expauerunt lignis quatientibus mortificari, quibus <lb/>
            semper fuit spes omnis in ligno.</p></div></div></body></text></TEI>