(VI) Perducti itaque cum festinatione ad naualem supplicium pro uoluntate infandi regis uel crudelium ministrorum, extensis manibus et pedibus clauati feruntur potius quam ligati. Qui dum ignis fuisset lignis iniectus, statim imperio diuino uidentibus cunctis extinctus est; et dum saepius renouaretur nutrientibus pabulis, iterum atque iterum extinguebantur rogi globi flammarum. Et cum exinde magis tyrannus furore simul esset et rubore repletus, iussit eos remorum uectibus enecari et ita singulos in modum canum cerebris comminutis extingui. Qui tali genere mortis debitum spiritum feliciter domino reddiderunt, nec expauerunt lignis quatientibus mortificari, quibus semper fuit spes omnis in ligno.