<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0292p.stoa001.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc autem tyrannicas peruenit ad  <lb n="15"/>
            aures; qui ebrietate furoris accensus iubet eos adhuc inauditis <lb/>
            suppliciis adigi et maioribus uinculis onerari, nauemque imperat <lb/>
            lignorum aridorum manipulis adimpleri atque in eadem <lb/>
            omnibus alligatis in medium pelagus igne supposito concremari. <lb/>
            (V) Eductisque illis de custodia multitudo populi dei bellatores <lb n="20"/>
            trinitatis quasi agnos innocuos ad uictimam deducebat, <lb/>
            et rugientium pondera catenarum quasi quaedam monilia peruidebat, <lb/>
            quia non fuerunt illa uincula, sed potius ornamenta. 
</p></div></div></body></text></TEI>