Hoc autem tyrannicas peruenit ad aures; qui ebrietate furoris accensus iubet eos adhuc inauditis suppliciis adigi et maioribus uinculis onerari, nauemque imperat lignorum aridorum manipulis adimpleri atque in eadem omnibus alligatis in medium pelagus igne supposito concremari. (V) Eductisque illis de custodia multitudo populi dei bellatores trinitatis quasi agnos innocuos ad uictimam deducebat, et rugientium pondera catenarum quasi quaedam monilia peruidebat, quia non fuerunt illa uincula, sed potius ornamenta.