PASSIO BEATISSIMORUM MARTVRUM QVI APUD CAR- THAGINEM PASSI SUNT SUB IMPIO REGE HUNIRICO DIE VI. NON. IUL. (I) Praedicaturus triumphos martyrum beatorum ad enarranda quae gesta sunt auxilium exposco diuinum, ut qui illis praestitit superandi uictoriam, mihi indigno et inmerito quantulacumque uerborum porrigat ornamenta. Tunc etenim ualebo quae desiderata sunt indicare, si ipsi dignentur pro me misero domino supplicare.