<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0292p.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">PASSIO BEATISSIMORUM MARTVRUM QVI APUD CAR- THAGINEM PASSI SUNT SUB IMPIO REGE HUNIRICO DIE VI. NON. IUL. </title></ab><p> (I) Praedicaturus triumphos martyrum beatorum ad enarranda <lb/>
            quae gesta sunt auxilium exposco diuinum, ut qui illis <lb n="5"/>
            praestitit superandi uictoriam, mihi indigno et inmerito quantulacumque <lb/>
            uerborum porrigat ornamenta. Tunc etenim ualebo <lb/>
            quae desiderata sunt indicare, si ipsi dignentur pro me misero <lb/>
            domino supplicare. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p> (II) Septimus namque agebatur annus crudelissimi atque <lb n="10"/>
            impiissimi regis Hunirici, et ecce antiquus hostis, ueternosus <lb/>
            utique anguis, trisulcis linguae uenena uibrans, Cyrila quondam <lb/>
            Arriomanitarum episcopo ministro usus est, subuertens et obtinens <lb/>
            animum regis cruenti, ut ita suaderet, non posse eum <lb/>
            pacatum atque longaeuum obtinere regnum, nisi nomen perderet <lb n="15"/>
            innocentum. Qui tamen dei iudicio post non multos dies tur- <lb/>
            
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>pissima morte praeuentus scatens uermibus exspirauit. Insectari <lb/>
            coepit ere cruento omnem catholicorum multitudinem, quae <lb/>
            per totam prouinciam Africanam in modum, sicut praedictum <lb/>
            est Abrahae patriarchae, harenae maris fuerat multiplicata, <lb n="20"/>
            ut eam rebaptizationis sauciaret machera atque stolam illam

<note type="footnote"> 4 trihumphos P martiryrtl <hi rend="italic">W</hi> 7 etenim] edenim <hi rend="italic">W</hi> etiam <lb/>
            P 10 atque impiissimi <hi rend="italic">om. W</hi> 11 huoerici <foreign xml:lang="grc">ϕ</foreign>ab2 honirici P <lb/>
            hostis antiquus <hi rend="italic">a</hi> ueternus <hi rend="italic">W</hi> 12 triaulci lingua <hi rend="italic">Ws2<foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi> <lb/>
            librans <hi rend="italic">W</hi> chirila <hi rend="italic">BVCsL</hi> cirilla <hi rend="italic">M</hi> cjrilla a quondam P <lb/>
            <hi rend="italic">OMs:</hi> quendam <hi rend="italic">BVXB</hi> quedam P quodam <hi rend="italic">WaLb</hi> 18 aririomaaitarum <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> arrianitarum <hi rend="italic">Pb1R</hi> arrianorum a episcopum <hi rend="italic">BV1PR</hi> <lb/>
            optinens <hi rend="italic">V2sa</hi> 14 ita ut <hi rend="italic">Ms2</hi> 15 optinere <hi rend="italic">V2aPb</hi> 17 praeuenitur <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> expirauit <hi rend="italic">WaL<foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi> 20 habrahę <hi rend="italic">VCs</hi> habrpe <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            patriaroe <hi rend="italic">a</hi> arenae <hi rend="italic">WPL</hi> 21 eam] etiam <hi rend="italic">PB</hi> sauciare <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="109"/>
            singularis et puri baptismatis, quam Christus uino carnis suae <lb/>
            purificans praelo exprimens crucis fecerat dealbatam, tetrae <lb/>
            nigredinis turparet inluuie sordulenta. Accipiens quoque tyrannus, <lb/>
            ut erat ducibilis et ferus, serpentinam suggestionem, feralibus <lb/>
            edictis uno tempore totam coepit Africam commouere. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Primo sacerdotum et ministrorum copiosissimam et maximam  <lb/>
            turbam in longinquis et extremis regionibus exilio crudeli detrusit: <lb/>
            quibus bis acutum genus frumenti, quod iumentis solis <lb/>
            edere concessum est, nequaquam industria molari contritum, <lb/>
            sed manente furfuris cortice loricatum, pro miseratione dari <lb n="10"/>
            praecepit; post uero crescente impietatis insania etiam hoc
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>auferri crudelissimus imperauit. Post modicum quoque temporis  <lb/>
            uniuersas simul ecclesias praeiudicatis uenerabilibus portis <lb/>
            caementis ingentibus claudi mandauit : uniuersa namque monasteria <lb/>
            uirorum uel puellarum sanctarum gentilibus id est Mauris <lb n="15"/>
            cum habitatoribus donare praecepit. Unus fuit omnibus eiulatus, <lb/>
            unus pro Christo moriendi integer et plenus affectus. Paria <lb/>
            currebant flumina lacrimarum, quia permiserat dominus cibari <lb/>
            eos panem lacrimarum et potari eos in lacrimis <lb/>
            in mensuram aut forsitan sine mensura.</p></div></div></body></text></TEI>