PASSIO BEATISSIMORUM MARTVRUM QVI APUD CAR- THAGINEM PASSI SUNT SUB IMPIO REGE HUNIRICO DIE VI. NON. IUL. (I) Praedicaturus triumphos martyrum beatorum ad enarranda quae gesta sunt auxilium exposco diuinum, ut qui illis praestitit superandi uictoriam, mihi indigno et inmerito quantulacumque uerborum porrigat ornamenta. Tunc etenim ualebo quae desiderata sunt indicare, si ipsi dignentur pro me misero domino supplicare. (II) Septimus namque agebatur annus crudelissimi atque impiissimi regis Hunirici, et ecce antiquus hostis, ueternosus utique anguis, trisulcis linguae uenena uibrans, Cyrila quondam Arriomanitarum episcopo ministro usus est, subuertens et obtinens animum regis cruenti, ut ita suaderet, non posse eum pacatum atque longaeuum obtinere regnum, nisi nomen perderet innocentum. Qui tamen dei iudicio post non multos dies tur- pissima morte praeuentus scatens uermibus exspirauit. Insectari coepit ere cruento omnem catholicorum multitudinem, quae per totam prouinciam Africanam in modum, sicut praedictum est Abrahae patriarchae, harenae maris fuerat multiplicata, ut eam rebaptizationis sauciaret machera atque stolam illam 4 trihumphos P martiryrtl W 7 etenim] edenim W etiam P 10 atque impiissimi om. W 11 huoerici ϕ ab2 honirici P hostis antiquus a ueternus W 12 triaulci lingua Ws2 β librans W chirila BVCsL cirilla M cjrilla a quondam P OMs: quendam BVXB quedam P quodam WaLb 18 aririomaaitarum W arrianitarum Pb1R arrianorum a episcopum BV1PR optinens V2sa 14 ita ut Ms2 15 optinere V2aPb 17 praeuenitur b expirauit WaL β 20 habrahę VCs habrpe a patriaroe a arenae WPL 21 eam] etiam PB sauciare b singularis et puri baptismatis, quam Christus uino carnis suae purificans praelo exprimens crucis fecerat dealbatam, tetrae nigredinis turparet inluuie sordulenta. Accipiens quoque tyrannus, ut erat ducibilis et ferus, serpentinam suggestionem, feralibus edictis uno tempore totam coepit Africam commouere. Primo sacerdotum et ministrorum copiosissimam et maximam turbam in longinquis et extremis regionibus exilio crudeli detrusit: quibus bis acutum genus frumenti, quod iumentis solis edere concessum est, nequaquam industria molari contritum, sed manente furfuris cortice loricatum, pro miseratione dari praecepit; post uero crescente impietatis insania etiam hoc auferri crudelissimus imperauit. Post modicum quoque temporis uniuersas simul ecclesias praeiudicatis uenerabilibus portis caementis ingentibus claudi mandauit : uniuersa namque monasteria uirorum uel puellarum sanctarum gentilibus id est Mauris cum habitatoribus donare praecepit. Unus fuit omnibus eiulatus, unus pro Christo moriendi integer et plenus affectus. Paria currebant flumina lacrimarum, quia permiserat dominus cibari eos panem lacrimarum et potari eos in lacrimis in mensuram aut forsitan sine mensura.