Cogitanti mihi (et) una cum animo meo conferenti de fabrica mundi istius, in quo clausi tenemur, etiam uelocitas fabricae ipsius haec est, sicut in libro Moysi continetur, quem de conditione ipsius scripsit, qui genesis appellatur. totam molem istam deus sex diebus ex nihilo in ornamentum maiestatis suae expressit, septimum quietus (a) labore benedictione consecrauit. idcirco igitur quoniam septenario numero dierum et caelestia et terrestria omnia reguntur, principii loco de hac septimana, omnium septimanarum regina, meditabor et prout potuero uirtutis diem in eius consummationem conabor exprimere. In principio fecit deus lucem eamque duodenario numero horarum die noctuque diuisit, idcirco uidelicet, ut laboribus hominum requiei locum noctem dies superduceret, rursus dies superuinceret ac sic alterna uice labor quiet(e noct)is refoueretur, quies exercitatione rursus diei temperaretur. quarto die fecit duo luminaria in caelo, maius et minus, ut alterum praeesset diei, alterum nocti — solis 2 cf. Minuc. Fel. Oct. 1, 1 7 cf. Gen. 2, 2. 3 10 cf. Ps. 109, 3 17 Gen. 1, 16. 17 1 explt liber quaestionu sci hieironimi ad damasum; j INCPT TRAC- TATVS I VICTORINI DE FABRICA MVNDI; L 1] Gallandius opusculutn in septem sectiones diuisit, ipse malui in decem diuidere 2 cogitanti e, cogitante L et add. r conferenti e, conferente L 5 conditione] cf. Ezech. 28,15: a die conditionis tuae (Yulg.) = rJ.?\' Y,S Yjfjipa; ob exTiaS-Y]; (LXX) 6 ornamentum scnpsi, ornamento L 7 septimum scripsi, septimo L quietus a labore coni. r, quib; labore (quae uerbam2 lineola transfixit) L benedictione* (m eras.) L 8 septinario L 9 septimanaw, septima ad L 10 septimanarium L regina scripsi, regionulll L meditabor coni. r, maibor L 11 eius scripsi, ea L conainor (u s. o alt. m2) L, cf. p. 8, 6 12 duodecinario Lrnl 13 orarum L 14 requiei scripsi, requies L superdoceret (v s. o nt2) L 15 ac sicw, hac seL quiete noctis w, quietis L 17 et e, ut L 18 praeesset e, praecessit L noctis L 1* et lunae — ceteraque sidera posuit in caelo, ut lucerent super terram et discernerent tempora et annos et menses et dies et horas per stationes. Nunc ratio ueritatis ostenditur, quare dies IIII. tetras nuncupatur, quare usque ad horam nonam ieiunamus (aut) usque ad uesperum aut superpositio usque in alterum diem fiat. mundus itaque iste ex quattuor elementis constat: igne aqua caelo terra. haec igitur quattuor elementa [temporum tetradem faciunt. sol quoque et luna per anni spatium quattuor tempora efficiunt: ueris aestatis autumni hiemis, et haec tempora tetradem faciunt. et ut ex ea re longius enarrem: ecce quattuor animalia ante thronum dei, quattuor euangelia, IIII flumina in paradiso fluentia, IIII generationes populorum ab Adam usque ad Noe, a Noe usque ad Abraham, ab Abraham usque ad Moysen, a Moyse usque ad Christum dominum filium dei. et quattuor animalia: hominis uituli leonis aquilae, et quattuor flumina: Fison Geon Tigris et Eufrates. homo Christus Iesus auctor eorum quae supra memorauimus tetrade ab impiis conprehensus est. itaque ob captiuitatem eius tetradem, ob maiestatem operum suorum et (ut) tempora humanitati salubria, frugibus laeta, tempestatibus tranquilla decurrant, ideo (aut stationem) aut superpositionem facimus. Die quinto terra et aqua fetus suos ediderunt. die sexto creata sunt quae deerant. ac sic deus hominem de humo instruxit dominum omnium rerum, quas super terram et super aquam creauit. prius tamen angelos atque archangelos creauit, 12 cf. Apoc. 4, 6 13 cf. Gen. 2, 10 16 cf. Apoc. 4, 7 17 cf. Gen. 2, 11-14 1 caeteraque e, Citheraque L 3 horas per stationes e in mg., horis prestationes L 5 aut add. r 6 superpositio = urcsplf-ea:? (tenn. teclm.) 7 elimentis L 8 temporum seclusi praeeunte Walkero 9 tetrade L 10 hyemis L 11 taradiem L 13 paradyso L 17 fyson L tygris L 18 tetrade X 19 conpraehensus L 20 ut add. r 21 humanitati coni. r, humanitatis L 22 aut stationem add. r 23 aqua faus suus L 24 uerba ac sic ds homine ante die sexto habet L, corr. w 25 quas] quae L 2G post creauit add . quam er [hominem finxit] spiritalia terrenis anteponens. prius enim lux, quam caelum et terra. hic dies sextus parasceue appellatur, praeparatio scilicet regni. Adam enimque ad imaginem et similitudinem suam consummauit. idcirco autem prius opera sua consummauit, quam angelos crearet et hominem fabricauit, ne forte adiutores se fuisse falsa dictione adseuera(re)ut. hoc quoque die ob passionem domini Iesu Christi aut stationem deo aut ieiunium facimus. Die septimo requieuit ab omnibus operibus suis et benedixit eum et sanctificauit. hac die solemus superponere, idcirco, ut die dominico cum gratiarum actione ad panem exeamus. et parasceue superpositio fiat, nequid cum Iudaeis sabbatum obseruare uideamur, quod ipse dominus sabbati Christus per prophetas suos odisse animam suam dicit, quod sabbatum corpore suo resoluit. prius autem, cum ipse Moysi praeciperet, ne circumcisio diem octauam praeteriret, quae die sabbato plerumque incurrit, sicut in euangelio scriptum legimus, Moyses prospiciens duritiam populi illius idcirco die sabbati leuauit manus et se ipsum crucifixit in proelio, quod ab allophylis sabbato (factum est), ut caperentur et [uelut] seueritate legis ad deuitandum disciplinam formarentur.