1, 15 b Vox eius tamquam uox aquarum multarum. aquae] multae populi esse intelleguntur, sed et donum baptismi, quod 2 Mattli. 17, 26 6 Ps. 61, 12 13 Ioh. 12, 48 15 II Thess. 2, 8 deus 6 (Joinjnns A 7 audiuhv.:, A 8 liaec ergo .. I. 10 nominatur om. Ilierotnjmus 9 denarii aut scripsi, denaria ut Aaa . 12 uos ego ao . 14 in nouissima] aliter in nouissimo Am2 in mg. clextro 19 sed ^ do- num A 1, 15 a emisit praecepto per apostolos diffundi I ad salutem hominum. I pedes eius similes aurichalco tamquam in fornace I conflatos. apostolos dicit, quia per passionem conflati praedicauerunt uerbum eius; per quos enim ambulat praedicatio, merito pedes nominantur. unde propheta anticipauit dicendo: adoremus, ubi steterunt pedes eius, quoniam ubi illi primi steterunt et ecclesiam confirmauerunt, id est Iudeam, ibi omnes sancti conuenturi sunt et deum suum adoraturi. 1, 16 a Septem stellae in dexteram. diximus, quia spiritus sanctus septiformis uirtutis datus est in potestatem eius a patre, sicut Petrus ad Iudeos exclamauit: dextera igitur dei exaltatus acceptum a patre spiritum effudit, hunc quem uidistis et audistis. sed et donum baptista anticipauerat discipulis suis dicendo: non enim de mensura dat spiritum. pater amat filium et omnia dedit in manu eius. istae sunt septem stellae.