<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0292d.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p> (II, 3) Ordinato itaque episcopo Eugenio, uiro sancto deoque <lb/>
            accepto, sublimis nata est laetitia et gaudium cumulatum est<lb n="5"/>
            ecclesiae dei. Exultans multitudo catholica sub barbara dominatione <lb/>
            de ordinatione pontificis reparati: nam maximus iuuenum <lb/>
            numerus atque adulescentularum sibimet in commune congaudens <lb/>
            attestabatur, quod numquam uidisset episcopum in <lb/>
            throno sedentem. Porro ille uir dei sacerdos Eugenius coepit <lb n="10"/>
            per conuersationem operum bonorum uenerabilis et reuerendus <lb/>
            haberi etiam ab eis, qui foris sunt, et ita esse ab omnibus <lb/>
            gratus, ut, si fas esset, animam suam pro eodem uniuersos  <lb/>
            ponere delectaret.</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Elemosynas quoque tales per eum dommus <lb/>
            dignatus est facere, ut incredibile uideatur tanta eum inpendere,<lb n="15"/>
            ubi ecclesia totum barbaris tenentibus ne unius nummi habere <lb/>
            cognoscitur facultatem. Humilitatem in illo, caritatem, pietatem <lb/>
            diuinitus condonatam, si quisquam incipiat, non poterit explicare. <lb/>
            Pecunia apud eum numquam mansisse probatur, nisi <lb/>
            forte tali hora offerretur, quando iam sol diei explicans cursum<lb n="20"/>
            nocturnis tenebris ordinem daret et locum. Tantum reseruabat, <lb/>
            quantum diei sufficeret, non quantum cupiditas expetisset, deo  <lb/>
            nostro subinde cotidie ingentia et maiora donante.</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Sed cum <lb/>
            fama eius esset celebris atque manifesta, coeperunt exinde <lb/>
            Arrianorum episcopi inuidia graui torqueri, cotidianis et praecipue <lb n="25"/>
            eum Cyrila calumniis insectantes. Quid plurimum?

<note type="footnote"> 2 tunc om. <hi rend="italic">W</hi> 3 intollerabilis <hi rend="italic">VCb</hi> 4 ordinatur <hi rend="italic">B1V1</hi> ordinator <lb/>
            C\' ordinata <hi rend="italic">B1</hi> 5 commulatum <hi rend="italic">BV1W1</hi> 6 dominatio <lb/>
            P 7 numerus iuuenum s 8 gaudens <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 9 adtestabatur <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            12 aberi <hi rend="italic">W\'</hi> esset <hi rend="italic">BVCXW</hi> ab ow. 0 13 eisdem uniuersis <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 14 elemosinas <hi rend="italic">cpW</hi> helemosinas (J 17 agnoscitur 0 <lb/>
            18 si quisquam] *** nisquam <hi rend="italic">B, sed</hi> stq euanuisse <hi rend="italic">manifestum</hi> si quis <lb/>
            inspiciat ax 19 pecuniam <hi rend="italic">BVCWla</hi> numquam <hi rend="italic">om. a</hi> non mansisse <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> mansisse non <hi rend="italic">s2aL</hi> 20 offerreretur <hi rend="italic">B</hi> offeretur <hi rend="italic">C</hi> eiplicat <lb/>
            <hi rend="italic">BVCWMs1</hi> explicaret cursum et <hi rend="italic">a:</hi> num ezplicato cursn ? 21 seruabat <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> 22 quantn <hi rend="italic">(poat</hi> non) <hi rend="italic">W</hi> 28 maiora et ingentia a <lb/>
            24 aius] ei <hi rend="italic">M</hi> celebris] ubique celebris 0 26 eum Cynla] cum <lb/>
            cirilla <hi rend="italic">M</hi> cyrileas eum 0 cotidianis eum et p. cirilla <hi rend="italic">a</hi> qui <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="27"/>
            suggerunt de illo, ut suum nequaquam sederet thronum neque <lb/>
            dei populo uerbum faceret consuetum; deinde quoscumque <lb/>
            mares uel I feminas in habitu barbaro incedentes in ecclesia <lb/>
            conspiceret, prohiberet. Ille respondit ut decuit: (domus dei <lb/>
            omnibus patet, intrantes nullus poterit repellere\'; maxime <lb n="5"/>
            quia ingens fuerat multitudo nostrorum catholicorum in habitu <lb/>
            illorum incedentium, ob hoc quod domui regiae seruiebant. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>(II, 4) At ubi ab homine dei tale responsum accepit, statuit  <lb/>
            in portis ecclesiae collocari tortores. Qui uidentes feminam uel <lb/>
            masculum in specie suae gentis ambulantes, ilico palis minoribus <lb n="10"/>
            dentatis iectis in capite crinibusque in eisdem conligatis <lb/>
            ac uehementius stringentes simul cum capillis omnem pelliculam <lb/>
            capitis auferebant. Nonnulli dum fieret statim oculos <lb/>
            amiserunt, alii ipso dolore defuncti. Mulieres uero post hanc <lb/>
            poenam capitibus pelle nudatis praecone praeeunte per plateas <lb n="15"/>
            ad ostensionem totius ciuitatis ducebantur. Quod sibi magis <lb/>
            quae patiebantur lucrum maximum conputabant. Quorum nos <lb/>
            plurimos nouimus, nec scimus eorum aliquem tunc etiam poenis <lb/>
            urguentibus ■ a recto itinere destitisse.</p></div></div></div></body></text></TEI>