(II, 3) Ordinato itaque episcopo Eugenio, uiro sancto deoque accepto, sublimis nata est laetitia et gaudium cumulatum est ecclesiae dei. Exultans multitudo catholica sub barbara dominatione de ordinatione pontificis reparati: nam maximus iuuenum numerus atque adulescentularum sibimet in commune congaudens attestabatur, quod numquam uidisset episcopum in throno sedentem. Porro ille uir dei sacerdos Eugenius coepit per conuersationem operum bonorum uenerabilis et reuerendus haberi etiam ab eis, qui foris sunt, et ita esse ab omnibus gratus, ut, si fas esset, animam suam pro eodem uniuersos ponere delectaret. Elemosynas quoque tales per eum dommus dignatus est facere, ut incredibile uideatur tanta eum inpendere, ubi ecclesia totum barbaris tenentibus ne unius nummi habere cognoscitur facultatem. Humilitatem in illo, caritatem, pietatem diuinitus condonatam, si quisquam incipiat, non poterit explicare. Pecunia apud eum numquam mansisse probatur, nisi forte tali hora offerretur, quando iam sol diei explicans cursum nocturnis tenebris ordinem daret et locum. Tantum reseruabat, quantum diei sufficeret, non quantum cupiditas expetisset, deo nostro subinde cotidie ingentia et maiora donante. Sed cum fama eius esset celebris atque manifesta, coeperunt exinde Arrianorum episcopi inuidia graui torqueri, cotidianis et praecipue eum Cyrila calumniis insectantes. Quid plurimum? 2 tunc om. W 3 intollerabilis VCb 4 ordinatur B1V1 ordinator C\' ordinata B1 5 commulatum BV1W1 6 dominatio P 7 numerus iuuenum s 8 gaudens β 9 adtestabatur a 12 aberi W\' esset BVCXW ab ow. 0 13 eisdem uniuersis b 14 elemosinas cpW helemosinas (J 17 agnoscitur 0 18 si quisquam] *** nisquam B, sed stq euanuisse manifestum si quis inspiciat ax 19 pecuniam BVCWla numquam om. a non mansisse M mansisse non s2aL 20 offerreretur B offeretur C eiplicat BVCWMs1 explicaret cursum et a: num ezplicato cursn ? 21 seruabat a 22 quantn (poat non) W 28 maiora et ingentia a 24 aius] ei M celebris] ubique celebris 0 26 eum Cynla] cum cirilla M cyrileas eum 0 cotidianis eum et p. cirilla a qui W suggerunt de illo, ut suum nequaquam sederet thronum neque dei populo uerbum faceret consuetum; deinde quoscumque mares uel I feminas in habitu barbaro incedentes in ecclesia conspiceret, prohiberet. Ille respondit ut decuit: (domus dei omnibus patet, intrantes nullus poterit repellere\'; maxime quia ingens fuerat multitudo nostrorum catholicorum in habitu illorum incedentium, ob hoc quod domui regiae seruiebant. (II, 4) At ubi ab homine dei tale responsum accepit, statuit in portis ecclesiae collocari tortores. Qui uidentes feminam uel masculum in specie suae gentis ambulantes, ilico palis minoribus dentatis iectis in capite crinibusque in eisdem conligatis ac uehementius stringentes simul cum capillis omnem pelliculam capitis auferebant. Nonnulli dum fieret statim oculos amiserunt, alii ipso dolore defuncti. Mulieres uero post hanc poenam capitibus pelle nudatis praecone praeeunte per plateas ad ostensionem totius ciuitatis ducebantur. Quod sibi magis quae patiebantur lucrum maximum conputabant. Quorum nos plurimos nouimus, nec scimus eorum aliquem tunc etiam poenis urguentibus ■ a recto itinere destitisse.