<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0292d.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Sed et Quintianus honorabilis episcopus uidit <lb/>
            se super quendam montem stare, de quo conspiciebat gregem <lb/>
            innumerabilium ouium suarum, et in medio gregis duae erant <lb/>
            ollae nimium bullientes. Aderant autem ouium occisores, quarum <lb/>
            carnes ollis bullientibus demergebant; et cum ita fieret,<lb n="10"/>
            omnis illa magnitudo consumpta est gregis. Reor ergo illas <lb/>
            duas ollas Sicca Ueneria et Laribus duas esse ciuitates, in <lb/>
            quibus multitudo prima fuerat congregata, e quibus incendium <lb/>
            initium sumpsit, aut Huniricum regem et Cyrilam episcopum <lb/>
            eius. Sed de multis uisionibus, quia breuitati consulendum <lb n="15"/>
            fuit, haec dixisse sufficiat. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p> (II, 7) Quid ultra ? Censet primo tyrannus iussione terribili, <lb/>
            ut nemo in eius palatio militaret neque publicas ageret actiones, <lb/>
            nisi sese Arrianum fecisset. Quorum ingens numerus, uigore <lb/>
            inuicti, ne fidem perderet, militiam temporalem abiecit; quos<lb n="20"/>
            postea domibus proiectos omnique substantia expoliatos in insulis <lb/>
            Sicilia et Sardinia relegauit. Quodam tempore statuere <lb/>
            per totam Africam festinauit, ut nostrorum episcoporum defunctorum <lb/>
            fiscus sibi substantiam uindicasset; qui autem

<note type="footnote"> 1 extensum <hi rend="italic">a</hi> dilatatione P2 : delatione <hi rend="italic">b</hi> dilatione <hi rend="italic">rell</hi>. <lb/>
            pone <hi rend="italic">VC: om. <foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi> 2 occupabat <hi rend="italic">M</hi> ocupabat 81 pacabat 0 <lb/>
            magnitudine <hi rend="italic">P2 b</hi> spetiositate <hi rend="italic">Pb</hi> 3 congauderent <hi rend="italic">Msa</hi> <lb/>
            inquid <hi rend="italic">VC</hi> unus <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 5 BUO cum] uocum <hi rend="italic">b</hi> 6 et om. <lb/>
            <hi rend="italic">PB</hi> uenerabilis <hi rend="italic">a</hi> 7 quondam <hi rend="italic">BVC1</hi> 8 innumeralium <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            9 bulligentes <hi rend="italic">VCl, item infra</hi> bulligentibus adherant <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            11 ergo <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Βϕ</foreign> :</hi> ego <hi rend="italic">reU</hi>. 12 sicca ueneria (uentria o) et laribus <foreign xml:lang="grc">α</foreign>W : <lb/>
            siccensam (succensas &amp;) et larensem laribus <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 13 e] et <hi rend="italic">W<foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi> 14 in <lb/>
            inicium <hi rend="italic">VCl</hi> hunericum <hi rend="italic">cpa</hi> honoricum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi> cyrillam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Βϕ</foreign> Wa</hi> <lb/>
            tirilam <hi rend="italic">b</hi> 15 consolendum <hi rend="italic">VC</hi> 17 cesset P aisione <hi rend="italic">PB</hi> <lb/>
            18 palitio <hi rend="italic">W</hi> 19 se a 20 inuictus <hi rend="italic">82ab2L</hi> meliciam <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            21 eiectos a insulas s\'a 22 sicilia et sardinia <hi rend="italic">W:</hi> sardiniam et <lb/>
            siciliam <hi rend="italic">a</hi> siciliam et sardiniam <hi rend="italic">rell</hi>. religauit <hi rend="italic">WPb</hi> 23 defuctorum <lb/>
            <hi rend="italic">et</hi> 24 defucto <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="33"/>
            defuncto succedere poterat, non ante ordinaretur, nisi fisco regali <lb/>
            quingentos solidos obtulisset.</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Sed hoc aedificium ubi construere  <lb/>
            nisus est diabolus, statim illud destruere dignatus est Christus. <lb/>
            Suggerunt ei domestici sui dicentes: <sic>csi</sic> istud firmauerit praeceptio <lb/>
            uestra, nostri episcopi in partibus Traciae et aliis regionibus <lb n="5"/>
            constituti peiora incipient pati\'. Praecepit deinde sacras <lb/>
            uirgines congregari, dirigens Uuandalos cum suae gentis obstetricibus <lb/>
            ad inspicienda et contrectanda contra iura uerecundiae <lb/>
            uerecunda pudoris, ubi nec matres aderant nec aliqua <lb/>
            matronarum. Cremantes graui suspendio atque ingentia pondera <lb n="10"/>
            pedibus conligantes, lamminasque ferri ignitas dorso, uentri, <lb/>
            mamillis et lateribus adponebant.</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Quibus inter supplicia dicebatur:  <lb/>
            dicite quoniam episcopi uobiscum concumbunt et clerici <lb/>
            uestri\'. Quarum acerbitate poenarum plurimas tunc scimus <lb/>
            extinctas; aliae, quae remanserunt, cutibus arescentibus factae <lb n="15"/>
            sunt curuae. Nitebatur enim semitam inuenire, per cuius <lb/>
            aditum publicam, sicut fecit, faceret persecutionem. Et ita <lb/>
            faciens nullo modo inuestigare potuit, quomodo Christi ecclesiam <lb/>
            macularet. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>