Sed et Quintianus honorabilis episcopus uidit se super quendam montem stare, de quo conspiciebat gregem innumerabilium ouium suarum, et in medio gregis duae erant ollae nimium bullientes. Aderant autem ouium occisores, quarum carnes ollis bullientibus demergebant; et cum ita fieret, omnis illa magnitudo consumpta est gregis. Reor ergo illas duas ollas Sicca Ueneria et Laribus duas esse ciuitates, in quibus multitudo prima fuerat congregata, e quibus incendium initium sumpsit, aut Huniricum regem et Cyrilam episcopum eius. Sed de multis uisionibus, quia breuitati consulendum fuit, haec dixisse sufficiat. (II, 7) Quid ultra ? Censet primo tyrannus iussione terribili, ut nemo in eius palatio militaret neque publicas ageret actiones, nisi sese Arrianum fecisset. Quorum ingens numerus, uigore inuicti, ne fidem perderet, militiam temporalem abiecit; quos postea domibus proiectos omnique substantia expoliatos in insulis Sicilia et Sardinia relegauit. Quodam tempore statuere per totam Africam festinauit, ut nostrorum episcoporum defunctorum fiscus sibi substantiam uindicasset; qui autem 1 extensum a dilatatione P2 : delatione b dilatione rell . pone VC: om. β 2 occupabat M ocupabat 81 pacabat 0 magnitudine P2 b spetiositate Pb 3 congauderent Msa inquid VC unus om . β 5 BUO cum] uocum b 6 et om. PB uenerabilis a 7 quondam BVC1 8 innumeralium b 9 bulligentes VCl, item infra bulligentibus adherant W 11 ergo Βϕ : ego reU . 12 sicca ueneria (uentria o) et laribus α W : siccensam (succensas &) et larensem laribus β 13 e] et W β 14 in inicium VCl hunericum cpa honoricum β cyrillam Βϕ Wa tirilam b 15 consolendum VC 17 cesset P aisione PB 18 palitio W 19 se a 20 inuictus 82ab2L meliciam W 21 eiectos a insulas s\'a 22 sicilia et sardinia W: sardiniam et siciliam a siciliam et sardiniam rell . religauit WPb 23 defuctorum et 24 defucto W defuncto succedere poterat, non ante ordinaretur, nisi fisco regali quingentos solidos obtulisset. Sed hoc aedificium ubi construere nisus est diabolus, statim illud destruere dignatus est Christus. Suggerunt ei domestici sui dicentes: csi istud firmauerit praeceptio uestra, nostri episcopi in partibus Traciae et aliis regionibus constituti peiora incipient pati\'. Praecepit deinde sacras uirgines congregari, dirigens Uuandalos cum suae gentis obstetricibus ad inspicienda et contrectanda contra iura uerecundiae uerecunda pudoris, ubi nec matres aderant nec aliqua matronarum. Cremantes graui suspendio atque ingentia pondera pedibus conligantes, lamminasque ferri ignitas dorso, uentri, mamillis et lateribus adponebant. Quibus inter supplicia dicebatur: dicite quoniam episcopi uobiscum concumbunt et clerici uestri\'. Quarum acerbitate poenarum plurimas tunc scimus extinctas; aliae, quae remanserunt, cutibus arescentibus factae sunt curuae. Nitebatur enim semitam inuenire, per cuius aditum publicam, sicut fecit, faceret persecutionem. Et ita faciens nullo modo inuestigare potuit, quomodo Christi ecclesiam macularet.