\' Tunc et Gentunis maiorem filium, nomine Godagis, cum uxore absque solacio seruuli ant ancillae crudeli exilio delegauit, fratrem uero Theodericum post occisionem uxoris et filii nudum atque destitutum similiter exulauit; post cuius mortem filium qui supererat infantulum duasque filias eius adultas inpositas asinis longius affligendo proiecit. Sed et comites quam plurimos et nobiles gentis suae obiectionibus falsis insectans, ob hoc quod germano fauerent, alios incendit, alios iugulauit, imitator existens Geiserici patris, qui sui fratris uxori ligato pondere lapidum in Ansaga fluuium Cirtensem famosum iactando demersit, et post necem matris etiam filios interfecit. Sed et multos ei Geisericus pater moriens sacramento interposito commendauerat, quos ille inmemor fidei et sacra-menti uiolator diuersis poenis et incendiis trucidauit. Nam Heldicam quondam, quem pater eius praepositum fecerat regni, iam annosum atque ueteranum, cum dedecore capite detruncauit, eiusque uxorem cum alia, nomine Teucharia, in medio ciuitatis incendit. Quarum corpora per uicus et plateas trahi mandauit, quae tota die iacentia rogatus a suis episcopis uix uespere sepeliri concessit. Gamuth namque Heldicae fratrem, quia ad ecclesiam eorum confugerat, occidere non potuit; quem tamen in loco latrinarum obsceno conclusit temporeque multo eum ibi degere statuit. Postea. cum caprario quodam et rustico ad faciendas scrobes uineis profuturas condemnauit; quos etiam duodecies per annum, id 3 aeniili 0 4 theodricum VC theodoricum PRL filium PR 7 adfligendo Pb 9 feberent BV1C1 iugnlauit] gtadio iugulauit β 10 uxori s1a : xuoris BVC uxorem rell. et uulgo; cf . In- ctic. III \'abl. abs. mire positus\' 11 amsaga hR ansatam W cirtense β famoaum] fe (foe- b) tilosum a 12 ei om. b 14 niolatar P 15 inoendii PR incendio b eldicam b quendam W2C2Msa 16 eine om . β propositum WI 17 trancauit β 18 tenchariam BVCMW thencariam a theucaria fi 19 ulcus] sic BVC1 platheas P 20 sepelire b camnt 0 21 heldice BVCMa hel (el- b) dici 0 qui W β 22 loca ϕ obscena 8 28 multoque tempore eum ibi Ms multoque eam ibi tempore β v stauit P 24 quondam W1 prese ̃ turas T (ese in ras.) profnturos b est per singulos menses, flagellis crudelibus dissipabat, uix modico aquae cibarioque pane concesso.. Hoc per quinque uel amplius perpessi sunt annos; quibus haec supplicia proficere poterant ad aeternam mercedem, si catholici fuissent et fidei suae merito ista perferrent. Sed ideo istud silere nequiuimus ut impietatem regis etiam in suis minime sileremus, qui non solum episcopum suum Iucundum, ut superius demonstrauimus, flammis adussit, sed et presbyteros et diacones suos id est Arrianos quam plurimos incendit nec non et bestiis mancipauit. (II, 6) Amputatis igitur in breui omnibus quos timebat et solidans sibi, ut putabat, regnum, quod breue fuerat et caducum, omni ex parte otiosus atque securus uniuersa tela furoris in persecutione ecclesiae catholicae rugiens sicut leo conuertit. Ante persecutionis tamen tempestatem multis praeeuntibus uisionibus et signis inminens demonstratum fuerat malum.