(I, 2) Quanti tunc ab eis praeolari pontifices et nobiles sacerdotes diuersis poenarum generibus extincti sunt, ut traderent si quid auri uel argenti proprium uel ecclesiasticum haberent! Et dum, quae erant, urguentibus poenis facilius ederentur, iterum crudelibus tormentis oblatores urguebant, autumantes quandam partem, non totum oblatum; et quanto plus dabatur, tanto amplius quempiam habere credebant. Aliis palorum uectibus ora reserantes fetidum caenum ob confessionem pecuniae faucibus ingerebant, nonnullos in frontibus et tibiis neruis remugientibus torquendo cruciabant; plerumque aquam marinam, aliis acetum, amurcam liquamenque et alia multa atque crudelia, tamquam utribus inbutis, ore adpositis sine misericordia porrigebant. Non infirmior sexus, non consideratio nobilitatis, non reuerentia sacerdotalis crudeles animos mitigabat ; sed quin immo ibi exaggerabatur ira furoris, ubi honorem conspexerant dignitatis. yuantis sacerdotibus quantisque inlustribus onera ingentia ut camelis uel aliis generibus 7 Ps. 73, 5—7. 2 cymeteriiB C cimiteriis MsL 3 domus PR 7 corrcidernnt W exciderunt