(I, 13) Quodam tempore paschalis sollemnitas agebatur; et dum in quodam loco, quae Regia uocitatur, ob diem paschalis honoris nostri sibimet clausam ecclesiam reserarent, conpererunt Arriani. Statim quidam presbyter eorum, Anduit nomine, congregata secum armatorum manu ad expugnandam turbam accenditur innocentum. Introeunt euaginatis spatis, arma corripiunt; alii quoque tecta conscendunt et per fenestras ecclesiae sagittas spargunt. Et tunc forte audiente et canente populo dei lector unus pulpito sistens alleluiaticum melos canebat; quo tempore sagitta in gutture iaculatus cadente de manibus codice mortuus post cecidit ipse. Nam et alii quam plurimi sagittis et iaculis in medio crepidinis altaris probantur occisi; nam qui gladiis tunc interempti non sunt, postea poenis adtriti regio iussu omnes paene necati sunt, praesertim maturioris aetatis. Alibi namque, sicut Tunuzuda contigit, Galibus, Uicu Ammoniae uel aliis in locis, tempore quo sacramenta dei populo porrigebantur, introeuntes maximo cum furore corpus Christi et sanguinem pauimentis sparserunt et illud pollutis pedibus calcauerunt. (I, 14) Ipso enim Geisericus praeceperat tempore suadentibus episcopis suis, ut intra aulam suam filiorumque suorum 2 nudus β 3 LXX a in om . β 5 quondam L paschali BVC pascalis MP 6 quae] qui VCMsaL diei b I 7 honorem β conpererunt] ut compererant Ma conpereant W conperinnt b compereunt PB 8 andnit a andiot L addnit 0 9 congregatam et manum β secum om. β 10 accenditNu P accendit bR innocentium aLb1 11 fenestram P 13 in pnlpito WS2 alleluiaticos β uel os b 14 in gutture om. β guttere V . 15 alia BVCs1 quam plurimi] multi a 19 tunuzuda B W tunazuda cpL tinuzuda Pb nunc a galbus W β 20 uico Wa amoeniQ W Uicu Ammoniae cum Mommseno nomen loci esse puto 21 introeunte maximino β 22 pauimento β exparserunt b 24 ipse a nonnisi Arriani per diuersa ministeria ponerentur. Inter alios uentum est tunc ad Armogastem nostrum. Cuius cum diu ac saepius tibias torquendo tinnientibus constringerent cordis et frontem, in qua Christus uexillum suae fixerat crucis, rugatam magisque aratam discindentes atque mugientes ostenderent, nerui ut fila aranearum sancto caelum respiciente crepabant. At ubi tortores neruicas cordas diruptas esse uiderunt, allatis crebrius fortioribus cordis atque cannabinis, illo nihil aliud nisi Christi nomen inuocanti, illa omnia uanescebant. Sed et capite deorsum dum ad unum penderet pedem, dormire quasi super lectum plumis stratum omnibus uidebatur. Quem cum Theodericus. regis filius, qui eius dominus erat, poenis non ualentibus capite truncari iussisset, a suo prohibetur Iucundo presbytero dicenti sibi: (poteris eum diuersis afflictionibus interficere; nam si gladio peremeris, incipient eum Romani martyrem praedicare\'. Tunc Theodericus in Bizacenam prouinciam ad fodiendas eum condemnat scrobes. Postea quasi ad maiorem . obprobrium haut procul Carthagine, ubi ab omnibus uideretur, pastorem eum praecepit esse uaccarum.