Unde factum est, ut post obitum episcopi Carthaginis Zeugitanae et proconsulari prouinciae episcopos interdiceret ordinandos; quorum erat numerus centum sexaginta quattuor. Qui paulatim deficiens, nunc, si uel ipsi supersunt, tres tantum esse uidentur: Uincentius Gigitanus, Paulus Sinnaritanus, uere merito et nomine Paulus, et alius Quintianus, qui nunc persecutionem fugiens apud Edessam Macedoniae ciuitatem commanet peregrinus. (I, 10) Sed etiam martyria quam plurima esse probantur, confessorum autem ingens et plurima multitudo; ex quibus aliqua narrare temptabo. Erant tunc serui cuiusdam Uuandali — fuit hic Uuandalus de illis quos millenarios uocant — Martinianus, Saturianus et eorum duo germani. Erat et conserua 1 mais W1 2 barbarum VC 3 est om. PR 5 euocatur W dum more uacatur a β 7 non est semper ϕ 9 ordinator W2s2Lb2 ordinatur BVCW1Pb1R ordinatas Ms* memorati om. PR secerdotii W sacerdotio PR 10 thomas WPB tomas b 11 quondam BV1 catamis C catomis WMsLb 12 obproprium BVCPB obrobrium W 14 at om. PR carthaginis episcopi 0 ougitasae PblB proconsolari V 15 intercederet tp 16 deficientes s2 L b2 17 uicentius C 18 sitinaritanus P R 20 edissam MeL adessam PB maehedoniae BVCWL macedonia P 21 sed] sed et a etiam] etiam tunc Ws2 a β 28 aliquos PblB 24 fuit] fuit autem β marturianus BVWa PB (in V supra script. a m. 1 uel martinianus) eorum quaedam, egregia Christi ancilla, nomine Maxima, corpore simul et corde decora. Et quia Martinianus armifactor erat et domino suo satis uidebatur acceptus et Maxima uniuersae domui dominabatur, credidit Uuandalus, ut fideles sibi magis memoratos faceret famulos, Martinianum Maximamque coniugali consortio sociare. Martinianus adulescentulorum saecnlarium more coniugium affectabat, Maxima namque iam deo sacrata. humanas nuptias refutabat. At ubi uentum est, ut cubiculi adirentur secreta silentia, et Martinianus, nesciens quid de illo decreuerat deus, maritali fiducia quasi cum coniuge cuperet cubitare, uiua ei uoce memorata famula Christi respondit: \'Christo ego, o Martiniane frater, membra mei corporis dedicaui, nec possum humanum sortire coniugium, habens iam caelestem et uerum sponsum. Sed dabo consilium: si uelis, poteris et ipse tibi praestare, cum licet, ut cui ego concupiui nubere, delecteris et ipse seruire. Ita factum est domino procurante, ut oboediens uirgini etiam adulescens suam animam lucra-retur. Nesciente igitur Uuandalo spiritalis secreti commercium, conpunctus atque mutatus Martinianus etiam suis fratribus persuasit, ut thesaurum, quod inuenerat, haberent utpote germani communem. Conuersus itaque cum tribus fratribus suis, dei quoque puella comitante, nocte clam egredientes Tabraceno monasterio, cui praeerat tunc nobilis pastor Andreas, sociantur. Illa uero haut procul monasterium incoluit puellarum.