Quae dum multitudo captiuitatis Africanum attingeret litus, diuidentes Uuandali et Mauri ingentem populi quantitatem, ut moris est barbaris, mariti ab uxoribus, liberi a parentibus separabantur. Statim sategit uir deo plenus et carus uniuersa uasa ministerii aurea uel argentea distrahere et libertatem de seruitute barbarica liberare, ut et coniugia foederata manerent et pignera genitoribus redderentur; Et quia loca nulla sufficiebant ad capessendam multitudinem tantam, basilicas duas nominatas et amplas Fausti et Nouarum cum lectulis atque straminibus deputauit, decernens per singulos dies, quantum quis pro merito acciperet. Et quia plerosque insuetudo nauigii et crudelitas captiuitatis afflixerat, non paruus inter eos numerus fuerat aegrotorum, quos ille beatus antistes ut nutrix pia per momenta singula cum medicis circuibat sequentibus cibis, ut inspecta uena, quid cui opus esset, illo praesente daretur. Sed nec nocturnis horis ab hoc opere misericordiae feriabatur, sed pergebat excurrens per singulos lectus, sciscitans qualiter quisquam haberet. Ita se tradiderat omnino labori, ut nec defessis membris nec cariosae iam senectuti parceret. Quo liuore Arriani succensi dolis eum quam plurimis uoluerunt saepius enecare. Quod credo peruidens dominus cito passerem suum de manibus accipitrum uoluit liberare. Cuius 25 cf. Ps. 123, 7. 2 ut om. BVCMS1a . condam W ut quinto a 5 captiaitatiB om. a 6 diuidentibua uuandalis et mauris L β 7 et liberi a β apparentibus b 9 ministerii ussa β 10 et ut aW fort. recte; cf. Fulgent. Myth . I, 1 Muncker . permanerent a 11 pignora a 12 capescendam ϕ b1 14 quanto BVCW s1 a 18 cum medicis] nice (uia b) medici Pb\'B 21 feriebatur BV1CW1L1 ferebatur V2Ms pergebat excurrens] currebat a lactus] sic BVPR lecto W 22 se] se huic β omni W 23 canosae Ms 24 libore B quam plurimis eum ϕ 25 necare a crebro W praeuidens mss praeter B b2 pascerem W paserem b2 26 ancipitrum a. exitum ita urbici captiui planxerunt, ut tunc se putarent magis tradi manibus barbarorum, quando ille perrexit ad caelum. Functus est autem sacerdotio annis tribus. Cuius amore et desiderio populus attentus potuerat membra digni corporis rapere, nisi consilio prudenti, dum auocatur, nesciente multitudine sepeliretur.: (I, 9) Et quia tacendum semper non est de impietatibus hereticorum, nec uerecundum poterit esse quod ad laudem proficit patientis, ordinator quondam memorati sacerdotis nomine Thoma dum uariis ab eis insidiis saepius artaretur, quodam tempore uenerabilem senem in publica facie catomos ceciderunt. Quod ille non ad obprobrium, sed ad mercedem conputans gloriae suae, in domino laetabatur.