Eq; imis erebi dona ad maiora petitum Restituis quam factus erat: vitaeq; perenni Reddis, & in coelum diro vehis hoste subacto. Iam iam nemo patrem temerarius arguat Adam Quod leue praescriptum violata lege resoluens Ad loetum patefecit iter: nam culpa, parentis Compensata satis: quia plus est vincere mortem Quam nescisse mori. coeli nunc laetus ab aula Dispicit aetherios axes, & sidera calcat: Dispositosq; vocat ventura in regna nepote : Quos iterum formauit aquis, iterum ; renasci Aeterni docuit diues sapientia patris: Tete igitur deus alme precor, qui numine prono Das sentire animis , & te charissime patris Nate tui, da mellifluum in praecordia verbum * Nostra tuum: & linguas nobis infunde disertas: Du teneras formare animas, & corda paramus Ad verae virtutis iter puerilibus annis. Inclyta legiferi iam pandito scrinia Mosi, Quae sit origo poli, vel quae primordia mundi, Archanamq; fidem quid toto excusserit orbe 1) om. uu. 70-72 . *Mentibus ambiguis: qua vires traxerit aucta Pestis , & in vicium mores cessere vetusti.l) Da Deus aetemae describere mystica vitae: Da simul et mentem, da cogrua tempora menti, Da studium, tanto ne desit cura labori, Successumq; bonum studij: quodq; omnia vota lure supercurrit (scribenti candida mens est) Ne damnes tantu quod nunc reus audeo munus : Criminibusq ; meis conniue, cE parco benignus.2)