Indiscreta pio conseruans foedera nexu) Tu sine principio, pariter sine fine perennis, Solus es atque idem: nullique obnoxius aeuo. Tu spatium rerum mentis quocunq ; recessus Tenditur, excedis: spatio neq; cingeris vllo. Nec te qui capiat locus est, immensus enim es tu . Quinetiam humanae nec fas contingere menti Qualis imago tua est, oculis ignara videri, * Ni cui cernendam speciali numine sese Exibeat : nec vero est qui virtute creata Tevegetet motus: per que sumus atq; mouemur . Tu mens et sacre penitus substantia mentis: Tu ratio, et plene prudens rationis origo, Tu virtus virtutis apex, atq; ipsa profecto Tu vita, & genitor vitae, lucisq; profundae: Tu lux vera Deus; tu rerum causa, vigorq;: A te principium traxit, quodcunq; repente ex nihilo emicuit, tantoq; auctore repletum Vel vim metis habet, vel forma in mebra recepit.